• Aucun résultat trouvé

85 1561 OOTOB. 86 Antequam mihi reddita esset scheda Ohristophori

Dans le document Joannis Calvini opera quae supersunt omnia (Page 58-63)

iam ad iter accinctus erat Thomassinus *) qui paucis post diebus appulit. Bum ita remittunt Matisco-nenses ut oupiant eo in solidum potiri.8) Id si im-petrari nequeat te ipsum sibi concedi postulant.

Quia vero persuasi sunt multum momenti in nostra suffragatione apud vos fore, rogarunt nos cominu-nibus uteris et me privatim, ut suis precibus nos-tras quoque adiungeremus. Optant quidem fratres illis esse consultum sed non audent se interponere in re dubia. Me quoque tenet religio aliquid ten-tare quod aliis ecclesiis dispendium afferat. Itaque de Sorello 8) et reliquis negavi me verba faoturum.

Et hactenus ab his partibus abstinui. Nam quum durum sit spoliare ecclesias, mihi temere facturus videor, si rerum vestrarum ignarus vel dubius me ingeram. De te volitavit quidem nuper rumor, pro-fectionem in patriam suscipere, quod mihi non pla-cebat. *) Quemvis enim locum potius visendum tibi censeo. Nunc videbis quid ecclesiae vestrae conditio ferat. Utinam Matisconenses concepta de vobis spes non frustretur. Nihil tamen scribendum duximus, donee facti essemus de statu vestro certiores.

Tandem princeps vester vos inviset: 5) qui in viam se daturas erat cum matre circiter finem huius mensis. Ântehac misi tibi duos libellos, nunc tertium 6) accipies. Vale, eximie vir et integerrime frater, cum tuis omnibus collegia, quibus multam salutem ego et collegae mei omnes precamur. Deus vos omnes spiritu suo gubernet, tueatur laboresque vestros benedicat. Praefectum quoque et decuriones reverenter meo nomine saluta. Genevae 4. Cal.

Novemb. 1561.

Iohannes Calvinus tuus.

3592.

HOUBRAQUE ET ZANOHI A CALVIN.

Ils lui envoient une somme Sargent recueillie en Lorraine pour les Vaudois de Piémont. *)

8591.1) De quo vide N. 2469. 2577.

2) N. 3567.

3) Qui tum apud Tricasses erat {N. 3569).

4) Éevera eo ipso tempore profeetionem parabat, de qua ergo Calvinum certiorem facere negleœerat. Et quum haee epistola Neocomum pervenit iam abierat. Cf. eius ep. d. d.

Cal. Not.

5) Cf. N. 3580. Adfuit cum matre quum FareUus iam abesset. {Kirehh. II. 159.)

6) Contra Balduinum?

8592.1) Comp. N. 3309. 3394. 3473.

(Autographe d'Houbraque avec la signature de Zanebi MS. de Goth. 404, fol. 781.)

A Monsieur Calvin.

Monsieur, nous vous prions de recevoir par lest mains de Monsieur Jaques Campaignola Italien la somme de septante talers douze baches et un fenic laquelle monsr. Zanchus avoit receu des frères de Lorraine 2) pour les églises de la valee dangronne et autres voisines, vous priant leur faire tenir. Fait a Strasbourg le 29. doctobre 1561.

Guillaume Houbraque.

Hier. Zanchus 8.

3593.

BLAURERUS CALVINO.

Mittit Brentii libellum. Caetera pro more quasi e suggestu. Iterum funera sua proxime instantia votis amici commendat.

(Ex autographe» Cod. Genev. 196, fol. 217. Inscriptio desi-derate.)

S. De rebus nostris et Helveticis omnibus ab-unde. tibi exponet Linerus hic noster, quam sint eae periculoso valde loco, quando ad continendam hanc gentem nonnulli qui in visceribus eius habitant plus quam insano impetu rapiuntur, quos nisi Dominus potenti sua manu quam primum coer-ceat exitiosi motus mox coorientur. Est igitur ut supplicibus votis coelestis patris praesentissimum numen quanta potes maxima contentione cum tanta vestra ecclesia interpelles, ut solito benignitatis erga nos suae auxilio nobis adsit, ut ne commentas iam dudum ingratitudinis nostrae poenas de nobis iam sumere, sed magni nominis sui et hostium im-piae confidentiae rationem habere nostri misertus velit. Scio efficacissimas esse coram oculis Domini vestras preoationes, sincerae fidei vestrae virtute coelos penetrantes. Nos Galliae nostrae statum et sermonis Dei cursum, ut inoffensus et felicissimus sit, magnis vioissim et perpetuis votis Christo oom-mendamus, ut qui dominus messis huius est multae multos etiam ac fidèles operarios in hanc mittat.

Brentii libellum, *) qui germanicus primum,

2) naguères persécutés eux-mêmes.

3593.1) N. 3371. 3401. 3486.

6*

87 EPISTOLJ nunc etiam quo latius malum hoc pateat latinus

prodiit, ad te mitto, quod te hunc nondum vidisse existimem. Missus est Augusta ad Bullingerum superiore mense, sed nostra lingua excusus. Quod si forte latinum iam ante accepisti remitte hunc obsecro per Lmerum nostrum. Unum enim hoc exemplum ad nos perlatum est.

Quod proximis Uteris tuis exhilarare me adeo volueris expedita iam pridem missa ad te quae-stione,'2) gratiam tibi multo maximam habeo. Tuum enim iudioium hie ut in aliis hactenus lubentissime amplector. Dominus tibi omnia tua numinis sui dexteritate felicissime semper expédiât. Amen.

Besam nostrum ut meis verbis, ubi ad eum scripseris, amantissime honorificeque salutes multum te rogo. Nos ipsius certamina, quemadmodum op-timi Christi martyris, et aliorum etiam nunquam adhrvare auxiliaribus sacrarum precationum copiis cessamus, ut vir belli Dominus Zebaoth per illos de mundi sapientia et potentia gloriose triumphet: in quo tu quoque, mi anime et singulare decus et or-namentum ecclesiae Christi, felicissime vale. Sal-veant fratres symmystae et quotquot istic Dominum Iesum Christum vere diligunt, inprimis optimus consul vester M. Bosetus, cui ut me accurate com-mendes multum te quaeso. Iterum iterumque vale et proximo impendentia funera mea piorum voto-rum tuovoto-rum comitatu officipse prosequere. Vito-duri iii. Calend. Novembris 1561.

T. Ambr. Blaurerus.

Dominum sedulo precemur ne monstruosum ali-quod Interim parturiant isti qui in Gallia nunc hoc iam agunt ne evangelica sinceritas obtineat.

3594.

BEZA OALVINO.

Novissima tradit ex aula et ecclesiae, discessum pa-rans, Perrucelli adventum, Nemorsii coniurationem etc.

{Ex autographo God. Genev. 117, fol. 42, coll. o. Ood. 119, fol. 91, Epp. Bern. VI. p. 968, Simler Vol. 102. Edidit Banm

iL App. 117.)

A Monsieur Despeville

a villefranche.

2) de Iudaeis (N. 3371. 3431).

! 3593—3594 88 8. Valde sum sollicitas de tua valetudine, ')

mi pater, quod ex postremis tuis uteris cognove-rim, ad podagram cholicos quoque dolores, cum infinitis incommodis coniunctos, accessisse. Utinam aliqua ratione praesens possem te sublevare et meam in te pietatem testari. Sed quando id fieri non potest precibus saltern assiduis et te iuvabo quantum potero et me ipsum solabor. Sed rogo ut per ami-cos saepe de rebus tuis certior fiam. Nunc accipe laetiora.

Tandem impetravi, Dei gratia, ut fratribus nostri8 liceat secure suos conventus habere, sed ex tacito duntaxat consensu tantisper dum solenni edicto meliora et certiora constituantur. *) Nam ex singulis parlamentis duo hue evocantur ad diem Decembris vicesimum, qui supremas omnes Curias repraesentent, ut auditis eorum suflragiis quod a regio consilio fuerit de statu religionis constitutum deinceps firmum et ratum habeatur.3) Interea, ut dixi, Uteris ad provinciales magistrates scriptis fra-trum securitati cavetur, idque diversis conditionibus.

Nam in Aquitania spero fore ut nihil mutetur. *) In Normannia quoque optima est futura conditio.

Alibi minor erit libertas, prout se habet fratrum multitudo et pro populorum ingenio: volunt enim simul et regni tranquillitati et Dei gloriae consulere.

Atque utinam utriusque parem saltern curam gérè-rent. Lutetiae fieri non potest, in tanta populi rabie, ut publici conventus concedantur. Tantum

3584.1) Bespondet ad N. 3573.

2) ». Languet N. 3579 not. 8. — Mm. de Condé II.

531: Extraict d'an mandement qui doit avoir esté faict en France touchant les assemblées des sectaires envoyé à Chr.

Herman facteur des, Fuquers (Fugger) de Paris 26. Nov. 1561 : Ayant regard aux Remonstrances et requisitions qui nouB ont esté faiotee par la plnspart des Députez des trois Estate de nostre Royaulme et affin de éviter les inconveniens qui ponr-roient advenir à cause des assemblées particulières, sembla-blement pour la vérité de la Doctrine pour le faiot de la Reli-gion, qui ponrroient facilement aporter différentes et réprou-vées sectes et opinions: Nous avons deffendu et deffendons à toutes personnes de quelque estât qualité et condition qu'ilz soient, soubs peine d'estre punis comme sedioieulx et rebelles de ne dire on faire injure, force ou violence à ceux qui seront en Assemblées publicques pour ouyr la Parolle divine, et faire prières et antres actes ooncernantz le faiot de la Reli-gion, pourveu que ceulx de ladiote assemblée ne soient armés ny abastonnés, et soient les lieux où ilz poussent estre, veuz et visitez par nos Offioiers à ce que ne se face ne dise aul-oune chose snbjeote à repréhension (Baum II. 433).

3) Languet II. 155: Andivi ad proximum mensem con-vocandos ex qnolibet parlamento praesidem et assessorem unum, et ex qualibet provinoia ex eoolesiasticis, nobilitate et populo singulos, ut is conventus opponatur illi qui habitus est m. Iunio et Iulio tanquam inagis solennis, et rescindatur sena-tus consultnm tunc factum, ac communi deoreto concedantur nostri8 templa.

4) Idem loi : Istis ediotis (restitutionis templorum) au-dio non comprehendi Vascones, quia soiunt gubernatores ipsos non obtemperaturos.

89 1561 OCTOB. 90 lioebit fratribus in aedibus privatis occulte ad

du-centos usque in singulis coetibns convenire. Quod si tumnltuetur populus, autoritate gubernatoris s) compescetur. Hoc ut illis nunciarem nudius tertius eo sum profectus ex Reginae mandato. Gubernator omnia se facturum promisit, modo se contineant nostri intra suos fines. Nostri quoque mihi Tisi sunt acquiescere. Si quid moliantur hostes, novis remediis opus erit. Ego vero quid hie interea?

Remansit mecum solus Galasius, sed ad paucos dies. Nam Martyr hodie discedet. •) Nullum non movi lapidem, ut saltern mihi liceret istuc excurrere, sed nondum impetravi. Interea non deest quod me 8trenue exerceat. Providendum enim est ut viri boni ex Parlamentis evocentur et ecclesiis consu-lendum, quae durissime quibusdam locis yexantur, et quotidianas querelas ad nos adferunt. Praeterea habendae fréquentes conciones, ut Principes in officio eontineamus. Itaque totus nunc sum in eo ut ex tribus familiis nempe reginae Navarrenae, Condensis principis et D. Amiraldi unum corpus ecclesiae constituam, suis omnibus partibus, quoad eius fieri poterit inter istos aulicos tumultus, compositum.

Perocélius7) suasu Secheli nostri accersitus est a principe. Ostendit nobis sententiam absolutoriam Senatus Francfurtensis et honorificum ecclesiae suae testimonium, cui subscripserunt 112 fratres.

Quid igitur ageremus? Hortati sumus ut se placi-dum et modestum deinceps ostenderet et Hobracho scriberet de reconciliations atque etiam sese sub-mitteret ecclesiae iudicio, si quid adrersus eum vel Francfurto Tel aliunde afferretur. Quae omnia nobis spopondit. Subscripsit etiam oonfessioni et disciplinae nostrarum ecclesiarum et Castalionis blasphemias diserte et articulatim damnavit. Quam-diu autem hie versabor sedulo observabo hominem et officii admonebo. Amiraldus apud se Virellum8) habebit, tantisper dum rescribatis, quid de Merlini

5) La Boche-sur-Yon id ministris Parisiensibus pro-miserai post tumuUum d. 12. Oct. factum. (Longuet 150.)

6) Cf. N. 3579.

7) De discessu eius a Francfortensibus haec habent mi-nwtri urbis in suo Gegenbericht (Frttf. Bel. Hndl. 11. Beil.

xiv p. 100).- In eoUoquio cum iis habito declaravit, er hette jnen mehr nachgeben denn er für seiner Gemein bekennen dürffte. Denn die were von andern Lerern vor jm dermassen

abgericht, das sie in allen diesen pnnoten kein wort weiter würden nachgeben. Derhalben er nicht glenbte das zwischen vns vnd jnen eine vergleichnng geschehen vnd sie zu jrer Kirchen widerkomen würden. Er were in Franckreich be-raffen, da wolt er hin ziehen. Darneben wolte er die seinen weiter vèrmanen das sie sich vmb dieser Spaltung willen von vnser Kirchen nicht sonderten. Ist also freundlich von den vnsern gesohieden vnd in folgender Herbstmess in Franck-reich zn dem Herrn v. Oondé gezogen.

8) videtur fuisse concionator Parisiensis et collogttio Possiacensi interfuisse.

nostri reditu possit sperare.9) Navarrena destituta est, neque Uli prospici potest Lutetiae. Itaque cu-randum nobis censeo modis omnibus, ut idoneus aliquis, id est, satis doctus et disertus et maturae aetatis mittatur. Tibi vero nanciscemur? dices.

Ubi et quando dederit Dominus. Sed plane digna haec est cuius maxima ratio habeatur. Simul atque vero nacti fueritis, curabitis me admonendum, vel, quoniam fortassis abero, eccleaiam Parisiensem, ut accersendus curetur quem delegeritis.

De meo reditu scis quid cupiam. Quid expédiât dum cogito, nescio quid constituere possim, vel etiam debeam. Sed quod dederit mihi consilium Dominus in ista laadau id sequar et rogo te una cum caeteris fratribus, ut me hoc tempore, si un-quam alias, preeibus iuvetis. Pudet me tarn diu stipendia aeeipere a nostro magistratu,10) cui nihil prorsus praesto, et si meae facilitates ferrent, pecu-niam uxori mitterem. Sed Dei beneficio ita adhuc vixi, ut nihil pecuniae a quoquam vel aeeeperim vel petierim, sed interea nihil supersit quod mittam quoniam in alios sumptus ac praesertim vestes om-nia paene consumsi quae attuleram. Si tarnen ita censueris, potius aeeipiat uxor de eo, quod magister ex me habet, quam gravetur ullo sumptu civitas, cuius scio decrescere copias, non onera. Sanravisium puto iam ad te pervenisse. Nondum inveni qui Badudlo nostro succederet. Sanéttus fortassis is erit.

Sed nihildum certi possum constituere. Normandium nostrum exspecto cupidissime. Germani theologi adhuc haerent Lutetiae:11) exspecto dum adhae-reant, quamquam, ut arbitror, potius revertentur invisi. Balduinus12) quoque intra ilia pomoeria se tenet, sive nos metuat, sive contemnat. Navar-rena, Condensis cum socrul3) et uxore, Atniraldus cum optima sua coniuge hodie expressis et solenni-bus verbis mini imperarunt ut suo nomine tibi totique ecclesiae plurimam salutem adscriberem.

Ego vero, mi pater, et oculis et toto pectore te fero et absentem, atque utinam non iacentem oscu-lor et amplector, Deumque rogo ut te nobis conser-vet atque una tecum fratres et amicos omnes plu-rimum salvere et valere iubeo. Ex Sangermano tertio Oalendas Novembris.

Tuus Beza.

9) Beg. du Conseil 23. 27. Oct. Ibi Amiralii literae

referuntur qui Merlinum diutius sibi concedi cupit.

10) ibid. 11. Nov.

11) Languet II. 158. d. d. 10. Nov.: IacBnrlinns mor-tnns est 28. Oct. et quidem peste ut medici affirmant. Reli-qni theologi WirtembergenseB et Palatini iam sunt in aula et panim adhuc profecernnt. (Baton. II. 422 sq.)

12) N. 3579.

13) Mad. de Boye.

91 EPISTOLAE 3594—3597 92f Heri demum penitus patefaota sunt nef aria

hostium consilia de abducendo Aureliensi duce.

Organon coniurationis fuit vicini nostri consobri-nus u) qui nunc undique conquiritur. Reliqua sen-aim patefaciet Dominus, qui nos mirabiliter adhuo servavit, et, ut spero, servabit. Sed precibus opus est, si unquam alias opus fuit, in ista dvaQxCa quae me valde anxium reddit.

3595.

VIRETUS OALVINO.

Pauca ex occasione missi fascicidi aliwrwm lUe-ra/rum tradit.

(Ex autographo Cod. Genev. Ill», fol. 119. Habent etiam Cod.

116. fol. 125, Epp. Bern. t. VI. p. 915. Simler. Vol. 102, et Baum. IL App. p. 120. Insoriptio desideratur.)

S. Mitto ad te exemplaria literarum, de quibus memini in postremis meis ad te uteris, et historias seditionis Monspessulanae. ') Tu illa communicabis, quibus videbitur. De morte Vivis2) nostri certiora iam aocepimufe testimonia, ut iam nulla supersit dubitatio. Dominus aliquando sanguinem illum ulciscetur. Hic apud nos omnia sunt pacatissima, Dei bénéficie Ego, quoad possum, studeo in officio

14) Is fuit Joe. Sabaudus dux de Nemours. Gondaeus scribit Turicensibus d. d. 10. Oct. {Baum 102): Je nay voulu faillir de vous advertir des entreprises des Sgrs. de Guyse et de Nemours, ennemys de la vraye religion, qui vo-yants que soub le regne du roy de France le regne de J. C.

sestoit tellement advance que faoillement Ion ponroit apperce-voir que la Tyrannie de Lantechrist de Komme seroit en brief totalement dechassee dudit pays, après sestre bande du coste du roy d'Espaigne pour maintenir ladiete tyrannie pa-pale délibérèrent de desrober et emmener en Espaigne le se-cond fils de France Mr. d'Orléans, esperans que soub le nom dudit jeusne prince ils auroient occasion de faire la guerre en France et contre les Evangelistes, estimans que bientost le pape donneroit le royaulme an premier occupant selon sa tyranniqne coustnme et que par ce moyen le roy Phelippe an nom dudit petit duo d'Orléans, se portant son curateur, entrerait aysement en France avecque l'ayde des Gascquons et aultres papistes. Laquelle entreprise as este tellement des-couverte que le Sr. de Nemours sen est fouy en diligence et bientost après ledict Sgr. de Guyse sen est aussi fouy et re-tire du royaulme. (Mem. de Condé III. 375; Languet II.

156. 160. 186; Mém. de Castelnau I. 88; 774; Hist. eccl. I.

668; Baum II. 414; Soldan I. 528.

8595.1) Cf. N. 3581 seq.

2) Ânt. Vives, qui dressa à Beziers le corps de l'Eglise et preecha en diverses maisons selon l'opportunité. (Hist, eccl. I. 879). Iussu D. de Joyeuse, praefecti Occitaniae in vinculo coniectus est m. Oct. ineunte et submersûs periit.

continere non solum nostros Nemausenses, sed etiam vicinos omnes: Sed interea multis in locis et templa occupantur, et idola deiiciuntur sine nostro consilio. Ego omnia Domino committo, qui pro sua bona voluntate cuncta moderabitur. Yale optime ae diutissime cum fratribus et symmystis et amicis omnibus.

Nemausi 31. Octobris 1561.

Tuus Petrus Viretus.

3596.

GALLASIÜS OALVINO.

Lutetiam venit maxime res domesticas curatum, et ab ecclesia retinetur, a Pictaviensi vocatur, sed Londinum rediturus est. Be statu rerum obiter.

(Ex autographo Cod. Genev. 112, fol. 204.)

A Monsr. Monsr. Despeville.

S. Quum omnia quae hic geruntur plene ex Uteris Berne nostri ') intelligas, neque me ea repe-tere neoesse sit, paucis tantum agam ne desim officio meo. Nudius tertius in hanc urbem veni cum D. Martyre,2) qui se nunc recipit ad suos, tum ut ipsum comitarer, tum etiam ut convenirem propinquos et negotia mea curarem. 3) Negliguntur enim a meis qui sua curant, < et plura mihi exhi-bentur quam credideram. Soror, quae mihi unica supererat, peste obiit cum duobus liberis. Fauche' rius vir eius ita se concluait domi ut vix cuiquam ipsum convenire liceat. Dum ita de propinquis et rebus meis cogito ad alia vocor quibus libentius operam dedi et longe gratiora fuerunt. Rogant enim me fratres et ministri ut concionem habeam atque ipsos adiurem ineundo ordini coetuum et concionum qui nuper institutus est. Nam post illam seditionem4) quam hic plebs adrersum nostros movit qui extra urbem aggregati erant, concessum est ut intra urbem duceni in privatis locis posthac aggregari possent. Mandatum etiam magistratibus, ne quid afFerretur ipsis incommodi, ut plebem in

8596.1) N. 3594.

2) ibid.

3) Parisienne erat et iam a. 1547 cum familia de pa-trimonio rem habebat, in qua causa usus fuerat Bàlduino advocato. (Biga resp. p. 153 cf. N. 941.)

4) N. 3574.

»

93 1561 OOTOB. M officio continerent. Id quidem edicto publico cautum

non est, sed epistolis s) quae ab arctiore oonsilio ad ipsos missae sunt Heri igitur coepimus ita palam convenire infremenfce plèbe atque etiam graviter minante. Observavit exitum nostrum ac turmatim nos in compitis exspectabat. Nihil tarnen ausa, quoniam magna aderat nobilium multitudo, sed potissimum repressa est a praefecto rerum capita-Mum, qui obvios quosque antequam moverent fuste caedebat. Ita metu incusso dilapsi sunt, ac nostris viam patefacerunt. Tantum verbis lacessebant non-nullos, qui a nobis moniti contumelias neglexerunt.

Aderant etiam quidam e decurionibus civitatis qui-bus idem mandatum fuit. Ita placide res peracta est, maximaque spes allata, maiorem posthac nostris libertatem fore. Ego hie ab ipsis expetor. Sed Londinum, ut iam antea scripsi, mihi redeundum est, nee de me quidquam adhuc possum statuere.

Rursum mihi instant Pictavienses. 6) Animus qui-dem mihi est in tanta messorum penuria omnem operam adhibere ut ipsos iuvem. Sed impetrata prius libertate. Adhuc tarnen incertus sum quibus me potissimum addicam, nee velim ea in re sequi consilium meum. Dominus te conservet, mi pater, tibique integram valetudinem reddat, ut quam diu-ti8sime tuis laboribus frui consiliisque tuis uti posaimus. Fratres et collegas atque etiam amicos omnes quam plurimum salvere cupio. Lutetiae ultima Octob. 1561.

Tui observantissimus N. Gallasius.

D. Martyr hinc discedens petiit a me ut te ipsiuB nomine per-officiose salutarem.

3597.

BULLINGERUS CALYINO.

Thedlogi Germani Luietiam missi, scilicet Au-gustanae obtrudendae causa. Comitia Bhaetica et Eeremitana infacta re dissoluta. Trecius commendatur.

(Ex autographo Aroh. Turic. Pint. VI. Vol. 129, olim Sorin.

B. Epp. Tom. 30, fol. 415. — Simler. Vol. 102.)

Clarissimo viro D. Ioanni Calvino Genevensis ecclesiae fidelissimo pastori, domino suo colendo et

fratri carissimo. '

S. D. Si nescis, Navarrus petivit sibi a Prin-cipibus Germanis viros aliquot doctos mitti. ') Certo autem scio Wirtenibergensem misisse Beurlinum, Palatintm Elect. Dülerum et Boguinum. De aliis an miserint et quos miserint nescio. Audio syno-dum Luneburgensem 2) damnasse Wittenbergensem

S. D. Si nescis, Navarrus petivit sibi a Prin-cipibus Germanis viros aliquot doctos mitti. ') Certo autem scio Wirtenibergensem misisse Beurlinum, Palatintm Elect. Dülerum et Boguinum. De aliis an miserint et quos miserint nescio. Audio syno-dum Luneburgensem 2) damnasse Wittenbergensem

Dans le document Joannis Calvini opera quae supersunt omnia (Page 58-63)