• Aucun résultat trouvé

BEZA CALVINO

Dans le document Joannis Calvini opera quae supersunt omnia (Page 164-167)

LE SÉNAT DE GENÈVE A CONDÉ

BEZA CALVINO

Belationem suam suscipit ubi nuper substiterat, ex qua perspicies eum spem antea conceptcm iam ob-iicere coepisse.

(Ex anthographo Ood. Genev. 117, fol. 71 eine inscriptione.

Aliud exemplar MS. non eistat. Edidit Beza, multis prae-teritis qnae nos hic unois inclndimus, Genev. p. 265, Laus, p. 548, Hanov. p. 616, Chonet p. 363, Amst. p. 166. Unde

etiam descripsit Baum II. App. p. 165.)

S. Diu et obstinate tacui, *) ne tibi sollicitudi-nem et dolores augerem: sed ne nunc quidem pos-sum aliud quam turbas et tumultus nunciare. Pri-mas actiones nostri congressus diligenter ad te perscripsi : postremae non dissimiles fuerunt.2) Audivimus infinitas et incredibiles ineptias. Ita illis responsum est, Dei gratia, ut mirer adversa-ries prae pudore et ignominia non corruisse. Per-stiterunt tarnen, suo more, et omnes contumelias fortiter devorarunt. Ubi ventum est ad primi ca-pitis de imaginibus conclusionem, très inventae sunt sententiae. Nos enim petiimus semel eiici imagi-nes: adversarii cum omni suo cultu retineri. Medii (id est, Vàlentinus Episcopus, Salignacus, Spensa, Botellerius, Picherellus, a quibus alioqui miserrime et acerbissime vexati sunt hostes) cultum duntaxat sustulerunt. Tum Regina, cuius patientiam tibi sa-tis connotare non possum,3) nos ad concordiam multis verbis cohortata, tandem imperavit ut sin-gulae factiones suam sententiam perscriberent.

Hostium opinionem nee describere, nee mittere pla-cuit. Ex nostra cognosces, nos de industria stu-duisse ut abrupti colloquii culpa omnis in illos transferretur. Id enim oallide captabant, ut quo-niam primi eramus sententiam nostram recitaturi, si praecise negaremus nos nunquam nee ullis condi-tionibus coituros nisi omnibus imaginibus statim pro-fligatis, responderent sibi cum tam praefractis ho-minibus nihil fore negotii, et alioqui fuisse de iure suo decessuros. Neque vero nos haec exspeetatio fefellit. Nam simul atque viderunt nos de veritate quidem nihil concedere, sed tarnen, oblata quadam conditionis specie, illis^ eripere quod quaerebant, aperte coeperunt per suos dicere omnia haec ad Concilium Tridentinum esse remittenda. Nos au-tem dbntenti fuimus de nostra promptitudine tes-tari, et manifestas rationes proferre, cur illius con-ciliabuli decretis stare non possemus. Regina ini-tio in ea erat sententia, ut omnino vellet illos ad

3723.1) Bespondet ad N. 3717.

2) Hist, eccl I. 694—720 . . . . L'issue fat telle que chacun se tint à ses opinions sans qu'autre ohose s'en ensui-vist. — Languet l. L: Disputatum est de imaginibus tantum per decern aut duodeeim dies et in hoc videbantur plerique consentire ut removerentur ab altaribus et reiieerentur in aliquem angulum templi, neo ullis Ulis oultus exhiberetur.

Verum aliqui Sorbenistae dixernnt tali deoreto labefactari autoritatem totius rel. pontifioiae, seqne in illud nunqnam con-sensuroB. (Cf. Baum If. 544.)

3) Primum scripserat: ouius patientiam non possum tibi satis praedicare.

299 EPISTOLA 3723 300 finem usque pergere: sed quum animadverteret,

factiosos quosdam hac occasione arrepta interea per cuniculos aliud moliri, tandem per Gancellarium significavit, sibi non videri ut procederet colloquium, quandoquidem in primo capite, quod maxime vide-batur perspicuum, tanta appareret dissensio. Nihil hoc con8Üio gratius accidere potuit nostris adversa-riis quibus iste ludus minime placebat, adeo ut ipse Demochares (asinus omnium quadrupedum Malr lario*) excepto, infacetissimus) paene sui oblitus in meos amplexus rueret, et eius sodales honorifice me salutarent. Relinquo tibi cogitandum quam belle mihi cum Ulis bestiis convenerit. Certe non sine risu ipsius Keginae illos a me dimiBi. Interea iussi sumuB nostram, de reliquis etiam capitibus sententiam paucis perscribere. Sed hoc fiet, opinor, ad oalendas graecas.

Interea dum haec fabula peragitur, non credas quas nobis tragoedias excitarit ille quem minime omnium oportuit,5) de quo si deinceps scripsero Iulia-num vocabo. Dicam uno verbo, opus est Domini iusta sua iudicia exercentis: et vix ullum exstat similis levitatis perfidiae sceleris exemplum. Neque puduit illum, quo die sum eum in lectulo alloquutus, non aliter mecum agere quam si ignorarem quae Tel ipsis pueris nota sunt. Ab eo tempore odium in me suum non iam dissimulare sed aperte prodere coepit, et spiritu malo palam agitatus insanire. Sed bene habet quod Deus omnem illi mentem ademit, adeo ut ne insanus quidem videatur magnopere formida-bilis. TJxorem autem tibi affirmo duplo fortiorem esse, quam unquam antea.

[Condoms convalescit, sed eius vultus nescio quid triste mihi ominatur, in quo utinam me fallat

4) Jean Maillard, doyen de la Sorbonne {Baum H. 516.) 5) Mém. de Castelnau l. III. p. 78 : La réconciliation dn roy de Navarre avec ceux de tiuise fut maniée fort dextre-ment par le Card, de Perrare . . . . Quelques uns désireux de les voir réunis dirent an Connestable et au duc de Guise que le Roy et Gondé vouloient leur faire rendre compte des finances de France qu'ils avoient maniées sous Henry II. et François II., et répéter les dons excessifs à eux faits et que le moyen d'empeschér cela seroit tirer le Boy de leur costé en luy persuadant que le Pape avoit tant fait avec le roy d'Espagne qu'il luy rendroit le royaume de Navarre pourvu qu'il tint le parti catholique. Ces propos furent confirmez par le Nonce et l'ambassadeur ' d'Espagne, qui s'entendoient l'un arec l'autre connoissant la facilité de oe prince à estre persuadé. D'autre costé il luy faschoit d'estre controllé par l'Amiral et autres protestants de la cour etc. Comp, les Ad-dit. de Le Laboureur p. 744 — Lettre de Vambass. Chanton-ney (Mém. de Condé II. 21) 3. Févr.: M. de Vendôme monstre beaucoup de bons signes, mais pour l'entretenir en ce bon chemin il faudroit que le Boy luy donnast ung petit plus d'espoir de traicter avec luy sur ses pretentions, car autre-ment il seroit mal aysé de soubstenir longueautre-ment ceste pra-ticque. Mad. de Vendôme a esté contraincte par son mary de se désister des preaches que se souloient faire en son quar-tier à S. Germain.

coniectura. Interea et illum tibi confirmo in hoc morbo valde profecisse.] In Posidonio et altero eius fratre nihÛ est quod requiras. Uterque oessit6) illius insani furoribus, sed certo consilio, quod.

nobis utile fore spero, quamvis maluissem ad ex-tremum invictos sese opponere. Sed aliter iudi-cant faciendum fuisse quibus arcana ista notiora sunt quam mihi. Hoc quidem scio, et Régi et Re-ginae gratissimos discessisse, et spero aliis ad exe-undum ianuam patefecisse qui minime hoc spera-rant. Tertius frater7) in aula remansit, homo, si quisquam in eo ordine alius, plane integer: adeo effusa est Dei benedictio in totam illam familiam.

Hac occasione arrepta, cupide et ipse ex aula dis-cessi8) ad patrem profecturus, simulque me ad re-ditnm comparans. Sed ecce novae turbae in qui-bus nefaB fuit banc ecclesiam (cuius gubernationem nosti) deserere. [Nam tyrannidem illam quam tant-opere metuis tantum abest ut noster senatus arri-puerit ut contra] *) neque preoibus neque minis potuerit exorari, ut iniquissima etiam addita duo-rum capitum declaratione edictum promulgaret.10) Hinc igitur infiniti tumultus, conspirationes apertae, mutuae caedes, et quid non? et haec omnia debe-mus accepta referre Iuliani furoribus. Interea grex crescit infinitis modis: quae una res me hie reti-net, quoniam video Dominum huic qualicunque meo labori benedicere. Abhinc quatriduum Regina hue venit, ut edicti promulgationem extorqueret, Eius consilium infelix ille impediit. Edictum igi-tur ilia, una cum ea quam dixi declaratione secum abstulit, et senatum monuit ut saltern melius ali-quod consilium daret. Eodem die, qui tarnen fes-tus non erat, convenimus in concione pomeridiana ad viginti quinque hominum millia, in quibus erant plurimi omnium ordinum huius civitatis non alio habitu, quam si in curiam fuissent ingressuri,. et ex nobilitate quamplurimi.ll) Hoc spectaculum alios ad rabiem et desperationem adegit, alios fregit, alios coëgit suspensos haerere: et sane in his turbis quidvis experiendum video. Consilium eorum qui in senatu nobis adversantur, id est partis aliquanto maioris, einsmodi est in summa. Observandum

6) Chantonney 23. Févr. (I. e. II. 23) refert quo pacto eos adversarii ex aula removere studebant. Bruslart, p. 71;

En ce temps cy M. l'Admirai et M. d'Ândelot se retirèrent de la Court en leurs maisons, qui ne fut grand perte pour la République parce qu'ils estaient les plus grands fauteurs des Hérétiques.

7) l. I. semblablement le cardinal deliberoit de* s'en aller en son Evesché.

8) Sangermano Lutetian».

9) Edd. nihil nisi: deserere. Senatus neque preoi-bus etc.

10) Languet II. 206; Bruslart p. 70; Hist. ecel. I. 689.

11) a prima manu: équités circiter ootingenti optime instruct!.

301 1562 FEBRUAR. 302 esse Iulii menais edictum, non quale habetur, sed ita

ut perscriptum erat in curiae registre, id est multo crudelius.12) Non déesse principem (is est Aumal-laeus) qui paratus sit intra mensem omnes istos extra regni limites profligare. Sorbonam scriptu-ram esse brevem catecbismum, -qui a catholicis doctoribue in omnibus oppidis explicetur: itemque fidei capita, quibus Rex ipse primus, deinde omnes sine exceptione subscribant. Qui hoc facere recu-sarit, si quo munere fungatur, ab eius functione per annum abstineat: nisi intra annum resipuerit, exsilio et fortunis multetur. Sin privatus fuerit, intra mensem excédât Regni finibus, ministri intra diem decimum quintum, addita revertentibus capi-tali pdena, pellantur. Nostrarum ecclesiarum ma-trimonia irrita habeantur, et ex iis prognati mares vel foeminae inter spurios numerentur. Quid am-plius? ut quos baptisavimus alieni ab ecclesia cen-seantur. Haec illi.: et sane gaudeo quod nullum medium consilium ceperint. Neque enim arbitror ullum prorsus fore qui non eos ut stultos rideat et ut insanos • reiiciat. Interea exitum aliquem . praestolamur. '[Quid sperem rogas. Respondebo,

incertus magis sum quam antea. Sed tarnen dico me sperare futurum ut edictum obtineat, et ita nobis (quamvis non sine immensis difficultatibus) ad plenam libertatem ipsa nécessitas acutum

pate-• faciat. Urget serio Regina ut respondeamus de liberi concilii conditionibus, et scio nihil hie fraudis subesse. lam enim tandem intelligit res suas cum nostra salute esse coniunctas. Guperet autem alias etiam ecclesias, praesertim vestrates, habere in eadem voluntate consentientes. Rogo igitur et ob-secro ut quid tibi videatur tu ipse ad nos diligen-ter et primo quoque tempore perscribas, simulque Tigurinos et alios quoscunque poteris ad idem consilium capiendum horteris, quod fortassis expe-diet publice scripto libello reponi. Sed celeritate opus est quia properant adrersarii et Reginam urgent.]

De mea valetudine, videor quidem mihi melius habere, sed tarnen quotidiani labores rix sinunt me respirare. Interea millies mori malim, quam in tanta tempestate quiescere, laborantibus omnibus. Preces tantum peto, et rogo, mi pater, ut, quod ad rem istam attinet, caetera arbitrio meo relinquas. Nam si tute hic esses, piger tibi viderer in tanta neces-sitate, quantam hie conspicio, in ea urbe quam

12) Bruslart p. 72: Le 25. Févr. arresterent qu'il pietist an Roy faire derechef publier l'edit de Juillet auquel seroit adjousté que leB ministres et predicants seroient tenns de vnider hors le royaume. Ces advis du Parlement furent en-voyés au Conseil an Boy et non toutefois bien recens, qui fut cause aux adversaires de l'Eglise d'estre plus orgueilleux et de continuer à aller en lenrs presohes du Patriarche et de Popincourt garnis de pistolets et antres armes.

adversarii praecipue petunt. De meo reditu idem est mihi animus. Quid multi cupiant atque etiam importunissime n'agitent, partim iam admonui, par-tim deinceps cognosoetis. Nam etsi ita restiti, ut millies praedixerim nihil tale esse ipsis cogitandum, tarnen video ipsos omnia tentaturos. Quid expé-diât si requiris, puto de hoc constitui non posse in ista rerum perturbatione. Coniicio Iulianùm, qui omnibus bonis semel bellum minatur, nunquam passurum ut diutius in hoc regno maneam. Sed in omnem, ut aiunt, eventum proderit publicis Ute-ris me ad Oalendas Maii, ad summum, revocari.

Si interea eiieiar, certe solus non ero. Sed hoc, ut spero, Deus avertet. Sin minus, tarnen omnes intelligent merito me de reditu cogitare: et hoc fortassis obstabit, quominus ad vos mittantur qui vobis atque etiam mihi sint molesti. Haec tarnen ita dicta et scripta sunto, ut me existimetis nihil aliud décrivisse, quam quod censueritis ex usu esse ecclesiae, sive hic mihi sit manendum sive redeundum.

Iam ad postremas tuas venio. Quod de His-pani et aliorum foedere istic fertur, iampridem hic volitat: et facit adversariorum confidentia, ut non penitus vanum esse rumorem coniieiamus. Sed ni-hil certi pos8umus adhuc affirmare, quamvis Posi-donius, qui tum hic erat quum literae tuae et illi et mihi redderentur, omnia sedulo sit expiscatus.

Nam commode evenerat ut tum quoque Regina hic esset. Puto igitur neque contemnendum esse hune rumorem, neque nimium reformidandum. Diligen-ter omnia scrutabor, et statim perscribam.

[Cognetius heri ingressus est iter recta ad vos et omnia se curaturum promisit. Profecerunt Bullingeri nostri literae ad eius iter accelerandum, id est ad eum extrudendum.] Et hic necesse est, mi pater, ut tibi alioqui tot laboribus oppresso hoc onus invitus imponam ut Märtyrern et nostros illos quoties licebit certiores facias eorum quae hic ge-runtur: quamvis hac molestia, quoad eius fieri po-terit, ipse te libenter liberabo. [Quod Trierü nostri liberos tam sollicite mihi commendaslS) tuo.

in illum amori tribuo. Nam alioqui faotam mihi iniuriam sane arbiträrer. Itaque, quamvis ab aula absim, tarnen per amicos omnia procurabo, magis etiam diligenter quam si meum proprie negotium esset. Et Posidonius ipse antequam hinc discede-ret, cuidam ex suis hoc negotium diserte commen-davit.]

. Habes literas ahquanto longiores quam si sae-pius scripsissem: sed tarnen rogo ne ulla negligen-tia factum, pûtes ut tam diu tacuerim. [Si vera sunt quae, hodie aeeepimus, iam in castris versamur.

Sed Deus potens est. Abessem quidem libenter si Deo,

13) N. 3715.

303 B P I S T O L A B 3723—3726 304 visum esset: sed vicissim ibi sum libenter ubi me

Deus collocavit.] Bene vale, mi pater cam fratri-bus, oollegis et amicis omnibus. Dominus Iesus te magis ac magis in opère suo confirmet et ad ex-tremum usque tibi benedicat. Lutetiae 26. Februarii.

Tuu8 Beza.

E

Davidem meum Bemondo nostro commendo.]

Nostrum 14) illud negotium Obrechtus mihi vi-detur in alienum potius quam in suum apud Iulia-num procurasse. Malignius , s) hodie in aulam abut, qui omnia se conaturum promisit. Ego ab homine tarn perfido nihil' exspecto. Si Privilegium Psal-morum1 6) bene administretur, non dubito quin intra annum possit satisfacere: sed vereor ne L u g -dunensis quod suum est quaerat. Qua de re ad

Veracium nostrum scripsi.]

3724.

H A L L E R U S B U L L I N G E R O .

AccepU eiùs uttimam et quae ipsi mandata sunt exsequutus est. De Castalione nulla ampUus quaestio.

(Ex autographe) eiusdem Godiois Turic. unde et praecedentes Halleri fol. 904. — Item ap. Simlerum.)

Clarissimo viro D. Heinrycho Bullingero Tigurinae ecclesiae pastori fidelissimo domino suo honorando

et compatri carissimo.

S. Nudius tertius per Ungarum ilium scripsi.

Interea heri sub noctem tuae 20 Feb. scriptae1) mihi redditae sunt una cum libro Heshusii et Uteris ad Cafoinum pertinentibus. Librum istum hac nocte Musculus percurrit. lam adest commode nuncius Genevensis, cui ilia omnia Genevam per-ferenda dabo. Tristia sunt, quae de Navarro au-dimus, Dominus illi det integritatem maiorem.

Quae de conventu apud Tabernas Alsaticas, iam prius nos quoque habuimus. De Castalione iubeo te bono animo esse. Non defuerunt qui ilium no-bis obtrudere conarentur, inprimis vero o àçj*-14) Haec in margine. Videntur pertinere ad ea de qui-tus Slurmius sub finem Dee. 1560.

15) N. 3253. 3260.

16) Beg. du Conseil. 22. et 27. Ian. 1562.

8724.1) N. 3719.

yQaftpmtvç,2) qui nescio quam singularem oum eo consuetudinem habet, sed interposuimus nos ita ut ille loco cessent, nos alium ordinaverimus. — — Bernae 27. Febr. 1562.

3725.

LE SÉNAT DE GENÈVE A CELUI DE

Dans le document Joannis Calvini opera quae supersunt omnia (Page 164-167)