• Aucun résultat trouvé

Libcllum liunc pietatis et doctrinae plenum ante annos quinque Calvinus scripsit vulyari sermone, nude et sine ullo apparatu, venuste tarnen ac perspicue, or dine etiam adhibito et certa docendi ratione quibus in scriptis suis uti sold. Cupiebat enim nostris hominibus ac praecipue illiteratis subvenire, quorum animus ob controversies illas, quae inter magnos viros agitatae er ant, ita aestudbat dubitatione, ut quid potissimum se-querentur ignorarent. Quo quidem ita nobis profuit ut non tantum imperiti ac rudes, sed etiam docti quam plurimi magnam se ex eo utilitalem adeptos esse fateantur. Permulti enim qui adhuc vagabanhtr incerti, lioc perlecto libello ita conquieverunt, ut positis contentionibus veritatem Dei agnoscerent et amplecterentur. Docet

enim pie quis sit sacramentorum usus, quantum eis tribuendum, turn in quo offenderunt ii qui plus aequo ipsis tribuere, qui item detrahere voluerunt. Itaque quum vider em hunc libellum etiam liter atis usui esse posse, ac plerosque non vulgares viros, quibus nullus linguae nostrae usus est, latine scriptum desiderare, me

G*

L H TRACTATUS THEOLOGICT MINORES.

mm inutiliter operant- collocaturum existimavi, si eorum desiderio satisfacere conarer, atque efficerem ut quod nobis seorsim videbatur scriptum caeteris etiam communicaretw. Nostrum enim est curare ac studere ut Veri-tas magis ac magis elucescat. In quo dum operam impendo meam, bonis omnibus gratum me facturum con-fido. Quod si nonnullis Jiaec minus ornata videbuntur, cogitare débebunt me non in eo studuisse ut orationis ornamenta conquirerem, sed ut fideliter redderem, et scriptorem ipsum imitarer^qui populariter haec scribens etiam rudioribus sese accommodavit. Quare pios lectores rogatos ve!im ut rem ipsam et sententiam magis quam verba attendant. Simul hoc maiorem in modum peto atque obsecro ut puro ac sincero veritatis studio ducti omnia legant aüentius, ne praeiudicata opinio eos verum cernere non sinat, ut id tandem quod studiose mquiruni assequantur. Valete. Cal. Ianuar. MDXLV.

CAPUT X.

EUSEBII PAMPHILI EXPLICATIO CONSILII PAULI ETI. PONTI-FICIS ROMANI PRO LUTHERANIS DATI CAROLO V.

IMPERA-TORI. 1541.

Ecce iam alteram libellum ab omnibus tractatuum calvinianorum collectionibus exsulantem, suo autem inter caeteros loco minime indignum. Oui ymotovvfifa causa fuisse videtur, fortasse etiam ex-tranea origo, quo minus a genevensibus editoribus, Gallasio et Beza, argentoratensium Calvini studio-rum et labostudio-rum minus bene gnaris, reliquis opusculis adiungeretur. Ipsi nos, fatemur, casu potius quam de industria quaerentes in illum incidimus. Exstat enim in omnibus Operum Calvini editionibus scrip-tum aliquod polemicum cui titulus est: A d m o n i t i o P a u l i m . P. R. ad Oarolum C a e s a r e m caett.

Quod quum diserte ad annum 1544 referatur, niirati sumus in catalogo bibliothecae Ienensis exemplar recenseri, quod anni 1540 notam prae se ferre diceretur. Igitur omni diligentia facta illud nobiscum communicandum petivimus et mox accepimus ex autoritate supremi vinariensis gubernii praesulis L. B.

de Watzdorf concessum, cui summo viro publice hoc loco débitas gratias persolvere volumus. Inspecte et accuratius examinato libello illo ienensi mox pro certo et indubitato babuimus eum omnino alium esse quam qui vulgo eodem nomine venire solet, et re vera calvinianum ingenium spirare, tam ex sermonis vivida et eleganti facundia agnoscendum, quam in acerrimo fervidoque disputationis impetu conspicuum.

Mox etiam, quae ex lectione nobis nata suspicio erat, earn luculentissimo et certissimo bistoriae testimonio confirmari vidimus. Sed ante omnia ipsum libellum, cuius an alia alicubi exemplaria exstent nescimus, pluribus describemus. Titulus est:

C O N S I L I - | V M ADMODVM PA-|TERNVM PAVLI III. PONTl|^m Bomani, datum Imperatori in | Bélgis, per Cardinalem fœrnesium | Pontifias nëpotem, pro \ Lutheranis. \ Anno. I 1540 [ Et EVSEBn ' PAMPHILI EIVSDEM | consilii pia et salutaris | expUcatio.

Forma octonaria minor, quaterniones sex cum dimidio (A — G-), folia 51, nulli foliorum aut pagi-narum numeri. Folium secundum exbibet praefationem quae dicitur Epistola. Sequitur ipse textus du-plici typorum genere expressus, ita ut maiore cbaractere romano Pontificis consilium per breves, imo passim brevissimas, et quoad ipsam pbraseos syntaxin disruptas textus partes, minore autem italico sive cursivo ad singulas pertinens refutatio alternis vicibus descriptae veniant. In fine legitur: Datum JBethuliae Iudeae Ânno 1541 Mense Martio. Typographus vero subscripsit: IMPRESSVM PER IOHANNEMJ

PROLEGOMENA. L U I sélotem Nicopöli PampMliae. lam quis sub hoc Ioannis Zelotae nomine lateat, nullo temporis momento

nobis dubiuin fuit, qui primo statim obtutu Wendelini nostri Rihelii typos et scripturae compendia, nobis quam maxime familiariter cognita, deprehendimus.

Age Tero, quod curiosius exspectabis, autorem Calyinum tibi demonstremus oportet. Hunc nobis commendabit amicorum ipsius non infimo loco clarus Ioannes Sleidanus, historiographorum illius aetatis celeberrimus, eoque ipso anno 1540 Argentorati degens, quotidiana fere consuetudine Oalvino proximus.

Is in suis de statu religionis et rei publicae Oarolo Quinto Oaesare commentariis libro XHI. ad a. 1540.

(Edit. Francof. 1786. T. II. p. 181 seqq.) haec habet, quae quamvis paulo fusius exposita, intégra tarnen hic apponere operae pretium erit:

De cardinali Farnesio supra diximus. Is Lutetia Parisiorum profectus cum Caesare fuit in Bel-gium, adolescentiae vix egressus annos; et Caesar em indignetulisse ferunt, quod non aliquem aetate consilio-que gravem pontifex misisset. Quum igitur de religione, deconsilio-que hello iurcico incidisset déliberatio, et Gran-veUanus verba fecisset, Farnesius tandem, praesente Caesare atque Ferdinando rege, sententiam dicit, ponti-ficem valde cupere paean et consensionem Germaniae, sed talem quae Deo sit non ingrata, cupere etiam ut omne robur expediatur in Turcam: sed ad religionem et protestantes quod attinet, non semel cum Ulis actum esse de concordia, praesertim in Augustae comitiis, et exhibitam ab Ulis tum fuisse dodrinae suae confessio-nem: quod sane scriptum, licet multos habeat error es, ab ipsis tarnen inter ea sit violatum; itaque quum nihil certi sequantur atque statuant, et sint tanquam anguiUae lubricae, nihil cum ipsis agendum esse praeterea.

Superiori etiam anno regem, hortatu Brandeburgici principis, alteram instituisse cum ipsis actionem, sed in ipso limine, quod did solet, illos impegisse, nee obscure demonstrasse, quam sint animo a concordia prorsus alieno. Quum enim ab officio semel et a disciplina recesserint, eo nunc esse progressos, ut, pontificem non emendatum, sed exstinctum, et vitia non sublata, sed ipsam apostolicam sedem velint exstirpatam, ut omnis inde iurisdictio corruat ecclesiastica. Quumque id ausi fuerint ante annum proximum, Europae statu paulo tranquilliori, quid nunc credibile sit eos facturos, pace nondum constituta cum Galliae rege, et Turca rursum imminente Bannoniis? Nimirum in hac temporum calamitate multo futuros esse proterviores. Nee esse quod putentur ab instituto posse dimoveri : nee enim pauca quaedam in controversiam venire, sed de plurimis dog-matis disceptari. Deinde prope incertum esse, cuiusmodi sit ineunda concordia, quum inter se dissideant ipsi:

nam aliam esse Lutheri, àliam Zuinglii doctrinam, ne quid interim de reliquis dicatùr sectis: et ut concor-diae spes aliqua sit, illos tarnen non esse parituros ecclesiae romanae, nisi multa ipsis invicem permittantur, nimirum. intégra coenae Domini perceptio, coniugium sacerdotum et id genus alia: quae quidem sine publico decreto non sint immutanda. lam si quis dicat, haec Ulis otii communis et tranquillitatis causa concedi et consensum post impetrari posse vel summi pontifias vel etiam concilii, non male quidem istud did, sed *fore ut Uli mox earn facultatem arripiant, non exspectata confirmatione publica. Quod si fiat, omnem eos esse proiecturos concilii curam, qua quidem ex re magna sit oritura divisio per orbem christianum, quando

vide-licet a Germaniae ritibus Gallia et Hispania et Italia et reliquae provinciae plane dissidebunt. Quod si deinde concilium forte mutationem factam et ad tempus concessam improbet et contrarium quoque statuât, nullam fore spem amplius in viam revoeandae Gemaniae suis in opinionibus iam confirmatae, et periculum esse ne protestantes, quod unum in primis moliantur, reliquos etiam ordines ad defectionem impellant. Caesa-rem ipsum non ignorare, quemadmodum anteüctis annis Uli de cogendo concilio decretum fecerint in imperii comitiis, autoritate sua quadam, ipso non consulto. Ne quid ergo simile posthac fiat, esse providendum. Haec autem ideo sese referre, quo videant uterque quid sperandum sit ex privatis Ulis actionibus et colloquiis. De pace cum Ulis actum esse Schuinfurti, et post Noribergae fuisse pactas inducias, constituta poena: sed illos, non

habita ratione tanti beneficii, violasse pacta suumque foedus auxisse novis multarum civitatum atque

prin-LIT TRACTATUS THEOLOGICI MINORES.

cipum accessionibus in primis autem Daniae regis et Wirtembergici, multisque in locis formant religionis immutasse, praeter fidcm et iusiurandum. Facile igitur apparere quae sit reliqua spes de ittis, qui variis rationibus, et partim gratia, partim vi, sua in castra liomines traducant. Deferbuisse enim, et plane tepe-factam esse religionem, et homines alioquin in hoc esse proclives, ut severiori déserta disciplina- sese tradant moUiori magisque liberae. Sed ne his quidem finibus Mos contineri, neque satis Ulis esse, quod homines in error em abducant, nisi etiam sacra diripiant, episcopos eiiciant, et religionem omnem profanent, et impune quidem: imo nunc eo licentiae esse progressos, ut etiam integerrimum earnerae indicium subvertant, quo ni-mirum eo sublato Caesaris in Germania ruat autoritas, et ipsi nullo prohibente in omnium facultates atque vitam pro sua libidine grassari possint. Ex privatis igitur Ulis aclionibus nullam esse sperandam aut fir-mam aut diuturnam pacem, et si qua forte fiat,, non dubium esse quin ea dignitatem omnem sedis aposto-licae et politiam ecclesiasticam enervet. Posse quidem alia multa referri hoc loco, sed ea se brevitatis causa praetermittere: nunc autem esse proximum, ut quomodo salva religione sit bello turcico providendum' investi-getur. Commodissimam esse quidem rationem, si protestantes simul et reliqui or dines auxilia contribuant;

sed quoniam id obtineri forte non possit nisi pacata religione, et vero tractatio religionis non ad singulares conventus, verum ad concilium publicum pertineat, rede futurum, si concilium habeatur primo quoque tem-pore, et ad illud causa tota religionis reiiciatur: sic enim fore ut et reliquis omnibus satisfiat et

protestan-tibus inferatur metus atque terror, qui quum serio rem agi videbunt, multo futuri sint obsequentiores magis-que tractabiles, quod ad sanitatem sibi revertendum esse, et id nunc agi videant, ne diutius in Germania tolerentur haereses. Etenim quum ad omnes homines in Universum religio Christiana pertineat, nihil in ea mutandum aut emendandum esse, nisi de communi omnium consilio: nee ad unam modo Germaniam, sed ad

Galliam et Hispaniam et ïtdliam et reliquos etiam populos respiciendum esse. Nam si quid his inconsultis in Germania mutetur, futurum ut id in plurimorum codât reprehensionem, et perniciosum praebeat exem-plum: monstri quoque simile futurum, si quidem ecclesiae membra non omnino respondeant suo corpori. Ve-tustum etiam esse morem et inde ab apostölis memoriae proditum, ut autoritate concilii controversiae omnes finiantur. Et quoniam omnes pii continuis precibus atque votis concilium expetant, nuper etiam Poloniae rex Sigismundus ea de re misso legato pontificem interpellarit, fore non difficile illud inchoare, praesertim quum ipsi quoque nuper inito feedere per iusiurandum promiserint, operam se daturas omnem ut concilium habea-tur. Ipsum videlicet tempus hoc esse cumprimis opportunum, quando cum Galliae rege sit actio de pace, et mutuae benevolentiae non unum signum appareat, et ipsorum ditionis episcopis hoc ratione tuto liceat eo pro-ficisci. Deinde pertirwre hoc etiam ad ipsorum tranquillitatem animi, si cuncta referantur ad concilium, ne-que privatis actionibus décréta fiant, quibus offendatur Deus: sic enim nullam ipsis praestandam esse culpam.

Ad haec utile quoque futurum ipsis, quandoquidem in concilium omni reiecta cura, caeteris rebus quae videbun-tur libère vacarc poterunt, et foedus interim amplificare. Quod eo conducet ut protestantes aut decreto concilii se submittant, aut a confoederatis catholicis ad officium adducantur. Et haec quidem hactenus. lam ad Tur-cam quod attinet, hortari se cumprimis et or are, quod antea quoque saepe fecerit, ut pax fiat cum Galliae rege: nam earn pacem esse reipublieae christianae zalutarem, et nisi coeat, dubium esse an potentiae Turca-rum resisti possit. Quanta vero sint eius pads commodd, non samel antea se demonstrasse, nee opus esse nunc ilia fepetere. Caeteros etiam ordines imperii de auxiliis inter ea posse sollicitari, et si quidem aucto foedere et inchoate concilio protestantibus persuaderi posset, idonea praestita cautione, ut ad concilium veniant, fore non difficile, ab ipsis etiam impetrare contra Turcam auxilia. Quod si autem nonnisi malis et reli-gioni perniciosis conditionibus id obtineri possit, videndum esse, ex dudbus malis utrum sit eligendum, et an praestet religione prodita Deum offendere, an vero unius provinciae carere subsidiis adversus Turcam: etenim

non facile posse discerni,.utri magis Christum oppugnent, protestantes an Turcae: nam hos quidem in corpora

PROLEGOMENA. L T tantum saevire, sed ab Ulis etiam animos in sempiternum exitium trahi. Concilium ergo sibi videri quam

primum esse convocandum, eiusque faciundum initium hoc anno, nee in Germaniae conventibus de religione tractandum aliquid, sed augendum esse foedus, ut vel hac ratione protestantes ad concordiam magis invitentur:

pacetn quoque faciendum cum GaUiae rege, et interim'undecunque colligenda subsidia contra vim turcicam, ut anno sequenti totis viribus in ilium fiat impetus . . . . Hoc Farnesii consilium, ubi mensibus aliquot post emanasset, Ioannes Calvinus excusum typis commentariolo vestivit, ne quis illud secus quam oportet acciperet.

Haec Sleidanus. Cuius satis prolixam avaxtyalaCwow si cum opusculo Eusebii Pamphili nostri contuleris, non poteris non agnoscere eum hoc ipsum ante oculos habuisse quum earn conscriberet: adeo pedetentim eius tenorem referendo prosequitur, de sententiis nihil omittens, in verbis quoque pressais car-dinalis yestigia legens. Quod si quis obiecerit ilium de pseudonymia Calvini autoris nihil memorare, hoc dubium facile solvetur. Sleidanus optime scire potuit et debuit Calvinum talem aliquam refutationem scripsisse, et nulla causa erat propter quam decennio integro elapso, quum suam historiam scriberet, tarn clarum nomen silentio sepeliret. Verum ipse Calvinus, eo tempore quo suum Pamphilum edidit magis-tratus argentoratensis hospes, fortasse cavere voluerat ne vel sibi, vel civitati sua de rebus in Germania tractatis sa^is libera disputatio fraudi esset. Certe nemo unquam alium c o m m e n t a r i o l u m vidit, Calr vini nomine insignitum, quern potius quam hunc nostrum Sleidanus innuisse putandus sit. Consulas de Consilio illo Farnesii Seckendorfii historiam Lutheranismi Lib. I I I . Sect. 21. pag. 272 seqq. ed. Lips.

1694. fol.

Textus libelli, qualem Rihelius expressit, saepissime mendosus nobis visus est, et negligentissime a correctore tractatus. Leviora multa tacite emendavimus, plura reliquimns intacts, quum coniecturis indulgendum nobis fuisset, ubi sermo latinus, praeter Calvini morem, obscurior, imo naevis grammaticis foedatus apparebat. Exemplo tibi sint inter multa alia quae leges col. 479 editionis nostrae c. med.: . . . . u t i n s i n g u l i s p r o v i n c i i s . . . . h a b e n d a e s s e c o n c i l i a caett. E t paulo post: Q u i d ip.so f a c i a s ? Fortasse etiam illud, versus finem eiusdem paginae: a b i e c t a o m n i s (omni?) h o n e s t a t i s c u r a . . . . Tu nous, quaesumus, bénévole lector, talia vel nostrae oscitantiae vel etiam typothetae nostri incuriae imputare.

CAPUT XI.