• Aucun résultat trouvé

CAPUT I. 26 redditur. Alioqui referre gratiam, est boneficii

33 LIBER L CAPUT n

Esse autem aliquos scio, qui dementia pessimum quemque putent sustineri : quoniam nisi post crimen, su-pervacua est: et sola haec virtus imter innocentes cessât.

Sedprimum omnium sicut medicinae apud aegros usus, etiam apud sanos honor est, ita clementiam quamvis poena digni invocent, etiam innocentes colunt. Deinde habet de-mentia in persona quoque innocentium locum: quia in-terim fcrtuna pro culpa est: nee innocentiae tantum dementia succurrit, sed saepe virtuti: quoniam qui-dem conditione temporum imcidunt quaedam quae pos-sint laudata puniri. Adiice, quod magna pars ho-minum est quae reverti ad [pag. 21] innocentiam pos-sit: sed non tarnen vülgo ignoscere deed. Nam ubi discrimen inter malos bonosque sublatum est, confusio sequitur d vitiorum eruptio. Itaque adhibenda est moderatio, quae sanabilia ingénia distinguere a deplo-ratis sciat. Nee promiscuam habere ac vulgarem cle-mentiam oportd, nee abscissam. Nam tarn omnibus*) ignoscere brudelitas est, quam nulli. Modum tenere debemus: sed quia difficile est temperamentum, quid-quid aequo plus futurum est, in partem humaniorem praeponderd. Sed haec suo loco melius dicentur.

Movet obiectionem a persona adversarii. Sunt enim qui falso putant clementiam esse poenae re-missionem. Oulpam vero poena premit comes. Unde fit ut dementia nihil aliud esse videatur quam spe-cies impunitatis. Hanc falsam et stolidam opinio-nem diluit Seneca, simul et invidiam clementiae quae ex ea nascitur. Nullus enim solidi iudicii clementiae locum assignaret inter virtutes, qui ius quoddam asyliae sceleratis et noxiis hominibus esse existimaret, et improbos sustinendo, nutrire auda-ciam.

Sed primum omnium sicut medicinae apud aegros usus ed~\ Haec prima ratio diluendae obiectionis, quod licet clementiae fiructum soli nocentes sentiant, non ideo tamen perdit nomen virtutis inter bonos:

idque aptissima similitudine confirmât. Medicina enim, etiamsi nulli sint morbi, semper aestimatur ars numano generi necessaria: nee tamen exercet vim Buam nisi tempoiis ratio exigat.

Ita clementiam quamvis poena digni invocenf] In iudiciis ^prima quaestio facti agitatur. Quum homi-cidii accusatus negat se hominem occidisse, atque id, ut ait Quintilianus certissimum est causae prae-sidium, proximum est defendere iure occisum: ubi iam non factum in dubium trahitur, seu facti qua-litas, haec erit quaestio légitima: ultima depreca-tio, quae nulla est nisi post confessionem criminis, quum nee infitiari facinus perpetratum possumus, nee recte perpetratum defendere. Turn descendimus

1) Edd. recentt. inde a 1597: hominibus.

Galvini opera. Vol. V.

CAPUT I. H. 3i ad implorandam veniam, iudicis misericordiam

la-crymis elicimus sine ulla specie defensionis. Ideo deprecatio rara admodum, ut ait Quintilianus lib. V.

et apud eos solos iudices, qui nulla certa forma pronunciandi tenentur. Et idem autor lib. VII. : In senatu et apud populum et apud prineipem, et ubi-cunque iuris dementia est, habet locum deprecatio.

Vide Ciceronem lib. U. Rhetoricorum et de Inventione.

[pag. 22] Non tamen praetermiserim locum insignem Ciceronis in oratione pro Ligario, quo solo exemplo quid sit deprecatio, facile intelligas. Causas, inquit, Caesar, egi multas, et quidem tecum, dum te in foro tenuit ratio honorum tuorum. Certe nunquam hoc modo, ignoscite iudices, erravit, lapsus est, non putavit, si unquam posthac. Ad parentem sic agi solet; ad iudices: non fecit, non cogitavit, falsi tes-tes, fictum crimen. Hinc satis constat cur dixerit Seneca poena dignos invocare clementiam. Et Pu-blius Mimographus:

Mala causa est quae requirit misericordiam.

Deinde habd dementia in persona innocentium locum] Sic prius clementiam defendebat Seneca, ut concederet virtutem inter innocentes otiosam. Nunc tempus incidere demonstrat, quo iis ipsis serviat dementia. Sunt enim quaedam magis imputanda fortunae, quam destinatae malitiae: nee tamen poe-nae eximuntur, si ad summum iuris rigorem exigas.

Sunt alia quae ex circumstantiis temporum quafita-tem accipiunt: et quae nuper virtutis laudem mere-ban tur, nunc vitio vertun tur. Haec si ad exactam severitatem referantur, legitime puniri: si ad aequi-tatem, legitime condonari possunt. Bene ergo Ovi-dius Tristium I.:

Iudicis officium est, ut res, ita tempora rerum Quaerere.

Itaque et apud Quintilianum status est ad actum pertinens, seu ad praxin, utrum sciens quis deli-querit, aninsciens; necessitate, an casu. Multaenim fiunt eadem, sed aliter.

Adde quod bona pars'] Iam tertium hoc argu-mentum ad tollendam calumniam, quae causabatur clementiam non nisi ad fovendam malorum auda-ciam valere. At vero, inquit Seneca, multi sunt qui nondum pravitatem penitus imbiberunt, qui, si moderatam correctionem adhibeas, resipiscere pos-sunt. Nonne ineunda merit ratio, qua possis hu-iusmodi homines in viam reducere? Et hoc prae-stat dementia. Multum valet ad impetrandam ve-niam, inquit Fabius lib. VII., si spes in futurum innocenter victuri, et in aliquo usu futuri. Vel, ut Cicero, optimus post naufragium portus, est poeni-tentia. Haec tamen non nisi clementiae beneficio contingere possunt. Seneca lib. I. de Ira: Dimittit saepe eum cuius peccatum deprehendit, si poeniten-tia facti spem bonam pollicetur, si intelligit non ex alto venire nequitiam, sed summo, quod aiunt

35 D E C L E M E N T I A m aniino inhaerere: dabit impunitatem, nec

accipienti-bus nocituram, nec dantiaccipienti-bus. Oaeterum quod hic Seneca reverti ad innocentiam, Terentius in Andria redire inviam dixit, Cicero ad meliorem frugem se recipere.

Non tamen vuïgo ignoscere decef] Hactenus Se-neca non semper esse suinino iure agendum disseruit : sed quoniam sapientes defîniunt virtutem [pag. 23]

esse mediocritatem, quae est, ut Cicero loquitur, in-ter nimium et parum: prospiciendum est ne demen-tia in excessum prolapsa, vitio magis quam virtuti-adscribatur. Est quidem ignoscendum, sed non om-nibus. Quidam enim venia emendantur, alii depra-vantur. Hac ratione si iudex poenas temperet, seiet quibus finibus yirtutis medium limitetur.

Vulgo, adverbium est, quod significat passim et sine discrimine, ut ostendit Cicero in oratione pro Muraena:

Num locum ad spectandum dare, aut ad prandium invitare? Minime, sed vulgo passim. Quid est vulgo? universes. Yergilius Georg. I I I . :

Nec funera vulgo Tam mulca informes ursi stragemque dedere.

Terentius in Heautontimorumeno':•

Quod ego tantum sceleris admisi miser?

Vulgo id faciunt.

Non igitur infimum plebis ordinem venia dignum negat, sed clementiam, ne sit dissoluta ac nimia, certa ratione terminât.

Uli discrimen sublatum est, confusio sequitwr]

Nunc rationem assignat, cur non sit vulgo ignoscen-dum: quia sunt plerique adeo perditi ac profligati, ut nisi poena coerceantur, statim abrupturi sint pu-doris ac modestiaè repagula. Hic meminerit iudex, veterem ferendo iniuriam, novam se irritare. Pro-ponat sibi quod ait Cicero in Miloniana, maximam ille-cebram peccandi esse impunitatis spem. E t ac-tione V. in Yerrem: O consuetudo peccandi quan-tam babes iucunditatem in improbis quum poena ab-fuit, et licentia consequuta est. Ita serpit illud in-situm in natura malum consuetudine peccandi libora, finem ut audaciae statuere non possit. Offic. H . : Nïsï multorum impunita scelera tulissemus,

nun-quam ad unuin tanta pervenisset licentia. Hae sunt iudicis partes, ad levicula.connivere, et quae ad exemplum trabi non possunt: alia vero acriter observare, quae exemplo etiam nocent. Bene ergo Cicero ad Brutum: Salutaris severitas vincit ina-nem speciem clementiae. «

Itaque adhïbenda est moderatio] Iam ostendit ne-que iustam esse severitatem, quae praecise adeo et inexorabiliter poenas exigit, neque videri clemen-tiam inter virtutes numerandam, quae passim ac promiscue se exbibet. Consectarium est, laudâbi-' lern esse moderationem quae âliquid ex utroque

temperet. Hanc sententiam pulchre exsequitur Ci-cero ad Brutum. Ut Solonis, inquit, dictum

usur-pem, qui et sapiens fuit unus ex septem, et legum scriptor solus e septem. Is rempublicam duabus rebus contineri dixit, praemio et poena. Est scilicet utriusque rei modus, sicut reliquarum, et quaedam in utroque génère mediocritas. Publius Mimogra-phus: Bonus iudex est qui novit dispensare quod dandum est, et quatenus. ') Cicero Offic. I. : E t ta-rnen ita probanda est mansuetudo, ut adhibeatur reipublicae causa severitas, sine qua administrari civitas non potest. Hoc voluit Plinius in [pag. 24]

Panegyrico bis verbis: quam mitis severitas, quam

non dissoluta dementia. ' Sanabüia ingénia, a deploratis! In hoc

discri-mine temperamentum est, quod in poenis .consti-tuendis requiritur. Sic habet Piatonis lex lib. IX.

de legg.: Quos vero insanabiles esse legislator cog-noverit, ultimo supplicio hos afficiet, non ignorans satius fore iis qui insanabiles sunt, mori, quam vivere: ac si vita privantur, dupliciter prodesse caeteris. Nam et ipsorum exemplo caeteri deterrentur, et improbis hominibus civitas mundatur. Sic prae-fatur Tullus Hostilius apud Livium, quum animad-vertit in Metium foedifragum ac proditorem: Meti Suffeti, si ipse discere posses fidem ac foedera ser-vare, vivo tibi ea disiplina a me adhibita esset:

' nunc quoniam tuum insanabile ingenium est, tu tuo supplicio doce humanum genus ea sancta credere, quae a te violata sunt. Sanabilia ingénia meta-phorice, deploratis opposuit, translatione a medicis sumpta. Nam deploratum ea ratione dixit, qua Te-rentius conclamatum, pro desperato. Sic Livius lib. Y. : suam quisque spem, sua consilia communi-bus deploratis exsequentes. Lib. IX. : quum haec audirentur et diceréntur, et deploratum paene ro-manum nomen in consilio sociorum fidclium esset.

Non adeo frequens est verbum deplorare in hac significatione; Livius tarnen utitur lib. H I . : id vero regnum haud dubie videri, deploratur in perpetuum libertas. Hinc ducta loquutio, quod mortuorum cadavera rogo imposita deplorantur, et per inter-valla conclamantur. Huiusmodi hominem profliga-tissimum Graeci xaxéxvqv vocant, quasi vitiorum habitu depravatum: quo verbo usus est Cicero lib.

I. ad Atticum. In id genus i o m i n u m id etiam con-ferri potest: swfiuroç fiiv ajiCwaxtav iâiicu texvy ipvxyç de voaqfia iarqog iccerai &âvaxoç. Corporis valetudmi ars medetur: animae morbo sola mors. Frangas enim, ut ait Fabius, citius quam corrigas.

Nec vulgarem, nec àbscissam] Stili ubertate io-terdum luxuriat Seneca. Iam dixerat non omnibus nec vulgoi ignoscendum: nunc eandem sententiam aliis verbis repetit. Abscissam dixit pro abrupta et

1) Banc sententiam inter caeteras quae hodie sub Publii nomine circumferuntw frustra quaesivimus.

37 L I B E R I CAPUT IL HL 38 praefracrta. Valerius lib. II. : Aspero enim et abscisso

castigationis genere militaris disciplina indiget. Et Hb. VI.: Aliquantb Oharondae Tyrii praefractior et abscissior iustitia, ad vim et cruorem usque. Vide Budaeum in annottf poster. Eodem libro: Quam efficax est animi sermonisque abscissi gravitas.

Tam omnibus ignoscere crudelitas est] .. In Mimo Publiano legitur :

Bonis nocet, quisquis pepercerit malis.

Non quod boni sanguinis sint appetentes, sed quia non aliunde petunt praesidium quam a legibus quae si malis omnia permitterent, actum esset de omnium bonorum salute. Quintilianus lib. XII.: Si poenas Bcelerum expetere [pag. 25] fas non est, prope est ut scelera ipsa permissa sint: et licentiam malis dari, certe contra bonos est.

In partem humaniorem praeponderef] Hanc me-taphoricam loquutionem a ponderibus sumptam ma-lim ex verbis Grregorii intelligas, qui sic loquitur in Moralibus: Omnis qui iuste iudicat, stateram in manu gestat; in utroque penso iustitiam et miseri-cordiam portât. Sed per iustitiam reddit peccati sententiani, per misericordiam peccati tempérât poe-nam: ut iusto libramine quaedam per aequitatem corrigat, quaedam vero per misericordiam indulgeat.

Iam quia difficile est appendi semper aequa lance sententiani, vult Seneoa iudicem in clementiam po-tius quam in crudelitatem esse propensum. Id etiam iure constitutum est, ut si sententiae pari numéro adversae ferantur, reus, quasi numéro vicerit, absol-vatur. Cuius rei rationem reddit Aristoteles Pro-blematum sectione XXIX.

CAPUT m.

Nunc in très partes omnem hanc materiam divi-dam. Prima erit manumissionis. Secunda quae na-turam clementiae habitumque demonstrd: nam quum sint vitia quaedam virtutes imitantia, non possunt se-cerni, nisi signa quibus dignoscantur, impresser is. Ter-tio loco quaeremus quomodo ad hanc virtutem perdu-catur animus, quomodo confirmd earn, et usu suam fa-eiat. NuUam vero ex omnibus virtutibus magis ho-mini convenire, quum sit nulla humanior, constet ne-cesse est, non solum inter nos, qui hominem sociale animal communi bono genitum videri volumus, sed etiam inter illos qui hominem voluptati donant, quo-rum omnia dicta factaque ad utilitatem suam spectant.

Nam si quietem petit et otium, hanc virtutem naturae suae nactus est, quae pacem amat et manus retinet.

Nullum tarnen dementia ex omnibus magis quam re-gem aut principem decet. Ita enim virtutes magnis viris decori gloriaeque sunt, si iUis salutarispotentia est.

Nam pestifera vis est, valere ad nocendum. Illius de-mum magnitudo stabilis fùndataque est, quem omnes

tam supra se esse, quam pro se sciunt: cuius curam excubare pro salute singulorum [pag. 26] atque univer-sorum quotidie experiuntur: quo procedente, non tan-quam malum aliquod aut noxium animal e cubili pro-siliret diffugiunt, sed tanquam ad darum ac beneficum sidus certatim advolant, obiicere se pro illo mucroni-bus insidiantium paratissimi, d substernere corpora sua, si per stragem Uli humanam iter ad salutem struen-dum sit. Somnum eius nodurnis excubiis muniunt:

latera obiedi circumfusique defendunt: incurrentibus periculis se opponunt. Non hic est sine ratione pqpu-lis urbibusque consensus, sic protegendi amandique re-ges, d se suaque iadandi quocunque desideraverit im-perantis salus. Nec haec vilitas est aut dementia pro uno capitc tot mïllia excipere ferrum, ac multis mor-tïbus unam animam redimere nonnunquam senis et invalidi. .Quemadmodum totum corpus animo deservit, et quum hoc tanto maius, tantoque speciosius sit, ille in occulto maneat tenuis, et in qua sede latitet incertus:

tarnen manus, pedes, oculi negotium Uli gerunt. Ilium haec cutis munit. Illius iussu iacemus, aut inquidi discurrimus. / Quum iUe imperavit, sive avants domi-nus est, mare lucri caussa scrutamur: sive ambitiosus, iamdudum dexteramflammisobiecimus, aut voluntarie subsiluimus. Sic haec immensa multitudo unius ani-mae circumdata, illius spiritu regitur, illius ratione fleditur, pressura se ac fradura viribus suis, nisi cön-silio sustineretur.

Divisio est operis, nondum mihi satis intel-lecta. Malo enim hominem ingenuae veritatis pro-iiteri, quam frivolis argutiis lectorem eludere. Nam nec eo quo proponit ordine, argumentum prosequi-tur. Neque in aperto est, quid sibi velit nomen manumissionis in prima parte. Cuius rei culpa non tam nobis forte, quam autori ipsi fuerit adscribenda.

Fuit enim peculiare Senecae vitium, confusaneas rerum sylvas congerere magis, quam digerere. In hoc etiam opère deterius, quod dispositionem quam promittit, minime praestat. Hoc tamen, qualecun-que est, maioribus virtutibus pensatur.

Vitia virtutes [pag. 27] imitantia] Imitatio est Cice-roni s, cuius verba sunt in partitionibus : Cavendum est autem diligenter ne fallant ea nos vitia, quae virtutem videntur imitari. Nam et prudentiam malitia, et temperantiam immanitas in voluptati-bus aspernandis, et magnitudinein animi super-bia in animis tollendis, et despicientia in contem-nendis honoribus, et liberalitatem effusio, et for-titudinem audacia imitatur, et patientiam duritia immanis, et iustitiam v acerbitas, et religionem su-perstitio, et.lenitatem mollitia animi, etverecundiam timiditas etc. Hisdem fere verbis Gregorius: Saepe se vitia ingerunt, et se virtutes esse mentiuntur:

ut tenacia parsimonia, effusio largitas, crudelitas zelus iustitiae, remissio pietas videri velit. Iuvena-lis Satyra XIV.:

3*

DE CLEMENTIA 40