• Aucun résultat trouvé

DB OLBMENTIA 56 Magni autem animi] Definitio magnanimitatis,

CAPUT I. 26 redditur. Alioqui referre gratiam, est boneficii

3» DE CLEMENTIA 40 Fallit enim vitium specie virtutis et ombra,

55 DB OLBMENTIA 56 Magni autem animi] Definitio magnanimitatis,

quam superius retulimus, a qua trahitur perpetuum argumentum: sicut e converso a definite» ad defini-tionem.

MvHiébre est furere] Nihil foeminae iraoundia efferatius: Ait enim Iuvenalis:

Sic collige quod vindieta Nemo magis gaudet, quam foemina.

Ubi vires ad nooendum deficiunt, tunc caeca ra-bies, et sui impofcens, furit ac frémit.

Ferarum nee generosarum] Si ferarum est im-manitas, monstrum in nomine: si ferarum ignobi-lium, in rege monstro peius. Hoc enim valet am-plificatio in sensu, tametsi verba non exprimunt.

Ac si diceret, si oblivisceris te esse prineipem, me-mineris bominem. Sin minus, quod est [pag. 44] po-stremum, imiteris feras nobiliores. Quintilianus in Grladiatore: Ferae mebercule generosiores iacentes transeunt. Ovidius Tristium TL. :

Quo quisque est maior, magis est placabilis irae:

Et faciles motus mens generosa capit.

Corpora magnanimo satis est prostrasse leoni, Pugna suum finem, quum iacet hostis, habet.

At lupus, et turpes instant morientibus ursi, Et quaecunque minor nobilitate fera est.

Elephantes] Hoc de elephantis testimonio Plinii comprobatur, qui libro Y H I . scribit in bunc mo-dum: Idem vestigio hominis animadverso prius quam homme, intremiscere insidiarum metu, sub-sistere, ac olfactu circumspectare, iras proflare, nee calcare, sed erutum proximo tradere, ilium se-quenti nuncio, usque ad extremum.

Leones] Verba Plinii de leonibus eodem libro cap. XVI.: Leoni tantum ex feris dementia in-sup-plices, prestratis parcit; et ubi saevit, in viros prius quam in foeminas frémit: in infantes non nisi magna fame. Credit Libya intellectum pervenire ad eos precum.

Nee inexoràbilis ira] Haec vero est immanis feritas, ira saeva, et inexoràbilis. Nam si, secun-dum Horatium, ira furor brevis est: quid est aliud ira obstinata, quam plane furor? Cicero ad Atti-cum dicit irritabiles esse optimorum saepe hominum animos, et eosdem placabiles, et hanc esse agilita-tem mollitiemque naturae bonitati. Idem ad Qutum fratrem: Si implacabiles sunt iracundiae, in-quit, summa est acerbitas: si autem exorabilesj summa levitas: quae tarnen, ut in malis, acerbi-tati anteponenda est.

Non multum enim supra] Ne quis sibi laudi futurum ducat j si bostem sua potentia contriverit, intelligat eum sibi exaequari, oui tantum tribuit, ut cum eo inimicitias exerceat. Id est quod dicit Se-neca lib. de Ira I L : Cum pari contendere, anceps;

cum superiore, furiosum; cum inferiore, sordidum.

I d sibi Tolunt verba Caesaris apud Lucanum libro itertio:

Vanam spem mortis honestae Concipis: baud, inquit, iugulo se polluet isto Nostra, Metelle, manus: dignum te Caesaris ira Nullus honor faciet.

Hue speotat problema Aristotelis quod legitur sec-tione X X I X . : Cur mulierom interférasse iniquius sit, quam virum, quanquam naturae ratione mas foemina praestantior est? An quia mulier imbe-cillior est, minusque proinde facere iniuriam potest?

Item, eniti adversus id quod longe infirmius est, nihil virile, imo stolidum atque iniquissimum est.

Vita superiori cripitur] Si magnum est occi-dere hominem, et [pàg. 45] si hac una re metimur alicuius potentiam, cogitemus et latronem et hostem admovere posse iugulo nostro gladium, ut potestas maior absit. Neminem non servum habere in nos vitae necisque arbitrium. Récognoscamus eorum exempla, qui domesticis insidiis perierunt, aut aperta vi, aut dolo; et intelligemus non pauciores servorum ira cecidisse, quam regum. Neque vero si quis non est interfectus a latrone, vitam illi acceptam referre debet. Mains est vitae beneficium et nobilius, quam ut a latrone accipiatur. Ei vita datur, qui quum salvis legibus interfici possit, eximitur mortis peri-culo. Seneca in Medea:

Hoc reges habent

Magnificum et ingens, nulla quod rapiet dies, Prodesse miseris, supplices ndo lare Protegere.

Non itaque frustra célèbre est dictum Scipionis, quod postea Antonino Pio frequenter fuisse in ore legimus, se maH'e unum civem servare, quam mille hostes occidere. Tyrannica ilia vox Neronis apud Senecam in Octavia:

Occidere hostem, maxima est virtus ducis.

Cui respondet Seneca:

Servare cives, maior est patriae patri.

Idem contingit quod diis] Crudelitas facit re-gem omnibus exsecrabilem, quin etiam ex principe tyrannum. Clementia amabilem omnibus reddit, omnibus superiorem, postremo et diis similem.

Dèorum est quod et boni et mali nascimur, quod communi coelo atque aere fruimur, quod iisdem ali-mentis sustinemur. Hanc deorum mansuetudinem cur non imitetur princeps? Cicero pro Ligario:

Nulla re propius homines ad deos accedunt, quam salutem hominibus dando. Nihil habet nee fortuna tua mains, quam ut posais, nee natura tua melius, quam ut velis conservare quam plurimos. Clau-dianus ad Honorium:

Sola deos aequat clementia nobis.

In numerum relinquaf] Id est, qui faciant numerum, ut sint scilicet, quibus imperet. Sic L u -canus libro LT.:

In numerum par§ magna pent,

id est, in hoc tantum ut magnus esset ocoisorum numerus.

57 LIBER I. CAPUT Y. VI. 58 CAPUT VI. .

Cogitate, in hoc civitate, in qua turba per latis-sima itinera sine intermissione defluens eliditur, quo-ties aliquid obstitit, quod cursum eius, velut torrentis rapidi, moraretur, in qua tribus eodem tempore thea-tris viae postulantur, in qua consumitur quidquid ter-ris omnibus aratur: quanta solitudo et vastitas futura sit, si nihil relinquitur,, [pag. 46] nisi quod iudex se-verus absolverit. Quotusquisque ex quaestoribus est, qui non ea ipsa lege teneatur, qua quaeritur? Quo-tusquisque accusator vacat culpa ? Et nescio an nemo ad dandam veniam difßcilior est, quam qui illam pe-ter e saepius meruit. Peccavimus omnes, alii gravia, alii leviora, alii ex destinato, alii forte impulsi, aut aliéna nequitia ablati: alii in bonis consiliis parum fortiier stetimus, et innocentiam inviti ac renitentes perdidimus. Nee delinquimus tantum, sed usque ad extremum aevi delinquimus. Eiiam si quis tarn bene purgavit animum, ut nihil obturbare eum amplius possit ac fallere, ad innocentiam tarnen peccando

per-venit. • , Nunc per descriptionem ostendit Seneca, quam sit principi necessarium quosdam in numerum re-linquere, et ad tempus tolerare. Si quis emm ad vivum resecare velit strumas et vomicas civitatis, bonam partem exhauriat oportet. Quod ut facilius percipiat lector, proponat sibi argumentum in hanc formam: Hanc legem debent in primis servare ma-gistrates, ut neminem laedant. Quod si laesus quis-piam fuerit, secundum est ne plures laedantur: at-que ideo tollitur e medio is qui laesit, quia pluris est universam multitudinem servare, quam unum aut alteram. Hunc finem et mine scopum habent poenae publicae. Qui autem magistrates summo iure animadyertunt in noxios, tollunt maiorem nu-merum quam relinquunt. Nön ergo statuunt poe-ms legitimum finem. Quod autem in hoc contextu dixi esse descriptionem, sic Cicero earn appellat li-bro Rhetoricorum quarto, quae graece dicitur ivâo-ytut, id est perspicuitas et evidentia, quae rerum imagines concipit, ut hie Seneca populosam civita-tem quasi oculis repraesentat. Bxempla sunt apud Quintilianum lib. VJJUL.

In qua turba'] Si liberam adhuc et stantem rempublicam cum ea componamus, quae sub impe-rio Caesarum fuit, in immensum et paene extra fidem crevit numerus. Nam census quern stante übertäte maximum fuisse lego, fuit C. Lentulo et L . Grellio Censoribus, in quo censa sunt civium ca-pita CCCCL millia. Verum post Actiacum trium-phum autor est Eusebius censu acto inventa esse quadragies semel centena et septuaginta millia ci-vium, in altero vero censu quern Augustus egit cum Tiberio filio adoptivo, inventa esse ter et nonagies centena et septuaginta millia. Ultimo vero censu

acto, qui Neronis imperio [pag. 47] proximus fuit, censa sunt civium L X D L centena. c. ') quadraginta quatuor millia.

Quanta solitudo] Sensus est: rides urbem tanta , multitudine affluentem, et suorum civium vix capa-cem? Si quis tarnen iudex apud quem nee sordes valeant, nee gratia, nee aequi bonique ratio, denique qualis üle, qui scopulus reorum appellatus est, om-nes in reos recipiat, vix millesimus quisque ultimi supplicii sententiam eflugiet in tot hominum milli-bus. Aut igitur ignoscendum, aut non imperandum.

Quotusquisque ex quaestoribus'] Unum est ho-minum genus quod omni vitio purgatum esse de-beat, qui scilicet praesunt moribus, et aliorum vitia corrigunt. Hoc genus tarnen homines iniquissimi sunt nobis iudices, aequi sibi: et hoc nescio quo-modo accidit, ut quae aliis aegré aut nullo quo-modo permittunt, sibi facile indulgeant. Seneca de Ira H. : Aliéna vitia in oculis habemus: a tergo nostra sunt. Nihil alienae luxuriae ignoscit, qui suae nihil negavit. E t homicidae tyrannus irascitur, et punit furta sacrilegus. Magna pars hominum est, quae non peccatis irascitur, sed peccantibus. Ubi etiam alludit ad manticam Aesopi. Seneca Tragicus in Agamemnone:.

Ignota sunt tibi iura regnorum haud nova:

Nobis maligni iudices, aequi sibi.

Id esse regni maximum pignus putant, Si quidquid aliis non licet, solis licet.

Iuvenalis Satyra VJLLL.:

Mitte ostia, Caesar, Mitte, sed in magna legatum quaere popina:

Invènies aliquo cum percussore iacentem Permixtum nautis et furibus aut fugitivis

Inter carnifices. ' E t paulo post:

At vos Troiugenae vobis ignoscitis, et quae Turpia Cerdoni, Volusos Brutosque decebunt.

Porro quum multa quaestorum genera fuerint apud Romanos, quaestores hie accipe rerum capitalium, qui et quaestores,, parricidii, praesunt exercendis quaestionibus criminalibus : ut Asconius testatur se-cundo commentario Verrinarum, et Servius in VI.

Aeneidos. Sic confundunt soriptores quidam non contemn endae eruditionis: ego tamen oxistimo la-tum esse discrimen. Prius de quaestoribus parri-cidii videamus, quem magistratum fuisse antiquae originis tradunt Fenestella et Iurisconsultus Pom-ponius in L. n . ff. de origine iuris. Varro libro IV. De lingua latina de hisdem loquitur, in quorum locum successisse triumviros capitales affirmât. Ad-dunt Fenestella et Pomponius solitos constitui a populo: quod iniussu populi non liceret in civem romanum animadvertere. Habemus ergo huiusmodi

1) Lege: et, ut habet ed. Amst. .

59 DB OLEMENTIA . 60 magistrates fuisse ordinarios, et creatos a populo,

quorum vices postea cesserunt triumviris. [pag. 48]

At vero quaestor cuius Asconius meminit, qui et quaesitor, et iudex quaestiouis appellatur a Cicerone, intelligitur Praetor urbanus, cui demandabatur ea-dem sorte cura publicorum iudiciorüm, qua sortie-batur urbanam provinciam. Oioero in Praetura ur-bana: Ecce autem illis ipsis diebus quum praetores designati sortirentur, et Marcello obtigisset ut is de pecuniis repetundis quaereret, nunciatur mihi tan-tam gratulationem isti esse factan-tam, ut is quoque domum pueros mitteret qui uxori suae renunciarent.

Deinde subiicit: Duo igitur consules et quaesitor erunt ex illius Toluntate. Autor est etiam Plutar-ckus Licinium Macrum reum peculates actum esse apud Oioeronem praetor em, et omnibus iudicum sententiis damnatum. Bine apud autores praetoris nomen pro quaesitore saepe ponitur. Cicero Ver-rina secunda: Quamobrem vero se confidat aliquid proficere posse hoc Grlabrione praetore, et hoc con-silio, intelligere non possum. Iuvenalis:

Prima est haec ultio, quod se Iudice nemo nocens absolvitur, improba quamvis s Gratia fallacis praetoris vicerit urnam.

Paedianus in Orationem pro Scauro: Postulates apud Marcum Catonem praetorem repetundarum, ut in actis scriptum est. Idem in orationem pro Cornelio: Iudicium id exercuit Q. Gallus praetor.

Illud etiam addendum, quum extra ordinem decer-nebatur quaestio, fuisse creatos ad id quaestores suffragio populi, quemadmodum Cn. Domitius Ae-nobarbus in causa Milonis comitiis creatus est, ubi extra ordinem. de homicidio quaerebatur.

Eadem lege teneatur, qua quaeritur] Dicimus enim quaeri lege Iulia maiestatis, lege Iulia de adulteriis, lege Cornelia de sicariis, lege Pompeia de parricidiis, et similibus, eumque teneri legibus, qui sit cqnvictus laesae maiestatis, adulter, aut par-ricida, aut uno ex capite legis Corneliae.

fjuotusquisque accusator vacat culpa] Cicero ac-tione quanta in Yerrem: Omnes qui alterum, iudi-. ces, nullis impulsi inimicitiis, nulla privatim laesi

iniuria, nullo praemio adduoti in iudicium reipubli-cao causa vocant, providere debent non solum quid oneris in praesenti tollant, sed etiam quantum in omnem vitam negotium suscipere conentur. Legem enim sibi ipsi indicunt innocentiae, continentiae, virtutumque omnium, qui ab altero rationem vitae reposcunt. Ibidem: Omnia postremo quae vindica-ris in alterum, tibi ipsi vehementer fugienda sunt.

Etenim non modo accusator, sed ne obiurgator qui-dem ferendus est is qui quod in altero vitium re-prehendit, in eo ipse reprehendituar. ß i igitur ac-cusator et iudex in eadem scelera prolabuntur, quae alter [pag. 49] ad poenam defert, alter poena afficit, quid de aliis sperandum? ,

Peccavimus omnes] lam non de iudicibus tan-tum aut acou8atoribus pronunciat: sed ostendit ir-rogandas poenas esse omnibus si vindicanda sunt omnium peccata,. nee finem poenis faciendum, doneo se quoque iudex ultimo supplicio addixerit. Idem Seneca libro secundo de Irar.- Hoc soito, tantundem esse vitiorum, quantum hominum. Et Horatius in epistolis :

Nam vitiis nemo sine naseitur: optimus ille, Qui minimis urgetur.

Licet nön omnium deliota paria sint aut simili», omnes tarnen peccavimus. Alii destinata malitia, alii inconstantia, alii gravius, alii levius. Seneca libro quarto de Benefioiis: Omnia in oninibus vitia sunt, sed non omnia exstant in singulis. Idem in III. de Ira: Omnes inconsulti et improvidi sumus.

Omnes incerti, queruli, ambitiosi. Quid lovioribus verbis ulcus publicum absoondo? Omnes mali su-mus. Quidquid itaque in alio reprehenditur, id unusquisque in suo sinu inveniet Placidiores ita-que invicem simus: mali inter malos vivimus. Una res potest facere quietos, mutuae facilitatis conventio.

Ex destinato] Id est de industria, de composite, data opera, deditä opera, sive, ut Plautus loquitur, ob industriam, quod vulgo dicitur de proposito de-liberate. Suetonius in Caligula: Militiam neque se-mel attigit, neque ex destinato. Seneca lib. VI. de Beneficiis: Non enim profuisse te mihi oportet ut obliger: sed ex destinato profuisse. Tranquillus in Iulio praepositionem omisit: Praemia non tantum destinato, sed ex occasione sumebat. Adyërbium est. Sic antiqui composite, quod dicimus: de com-posite. Vergüius Aeneidos Û.:

Composito rupit vocem, et me destinât arae.

Sic ex in8perato, et insperato, sine praepositione, utrumque apud Livium, eiusdem rationis est, ut di -ximus dedita opera. Observavi tarnen apud Cicero-nem lib. II. ad Atticum, dedita opera positum pro expresse, ut vulgus loquitur. Quare ad illud, in-quit, redeo. Cura ut eius rei causa, dedita opera mittas aliquem etc. Coelius libro sexto Epistolarum:

Data opera paravi qui sic persequeretur omnia etc.

CAPUT v n .

. Quoniam deorum feci mentionewi, optime hoc exemplum prineipi constüuam, ad quod fortnetur, wt se talem esse civïbus, quales sibi deos, velit. Expedit ergo habere inexoraMlia peccatis atque erroribus nu-mina? expédié [pag. 50] usque ad ultimam infesta perniciem? Et quis regum erit tutus, cuius non

mem-bra aruspices cdligçmt? Quod si dii placabiles sunt, et aeque delicta potentium non statim fulminibus per-sequuntur, quanto aequius est hommem hommibus praeposiium, miti animo exercere imperium? et

eogi-61 L I B E R I. CAPUT YI. V U 62 tare, utrum mundi status gratior octdis pulchriorque

sit sereno et puro die, an quum fragoribus crebris omnia quatmntur, et ignes hinc atque Mine micant?

Atqui non, alia fades est quieti moderatique imperii quam sereni coeli et nitentis. Crudele regnum, turbi-dum, tenebrisque obscurum est, inter trententes, et ad repentinum sonitum expavescentes, nee eo quidem qui omnia conturbat incmicusso. Facilius privatis ignos-citur pertinadter se vindicantibus. Possunt enim laedi, dolorque eorum ab iniuria venu. Timent praeterea contemptum: et non retulisse laedentibus gratiam, in-firmitas videtur, non dementia. At cui ultio*) in fa-cili est, is omissa ea, certam laudem mansuetudinis consequitur: humili loco positis exserere manum, liti-gare, in rixam procurrere, liberius est. Levés inter paria ictus sunt. Begi vociferatio quoque,

verborum-que intemperantia, non ex maiestate est.

Ne videatur ex abrupto transire ad hanc simi-litudinem, connectit cum prioribus. Quum enim dixisset nihil esse principi tarn magnificum, quam quum deôrum exemplo improbos tolerat, ac in nu-merum relinquit, ubi alteram est exsequutus de iis ad tempus tolerandis, qui civitatis supplent nume-rum, nunc ad deorum mentionem revertitur. Ad-monet igitur prineipem legis naturalis, ut sit sub-ditis suis talis, quales sibi esse deos velit: qui sibi rursum dominantur, ut ipse hominibus imperat.

Quod si deorum indulgentia vivit ac spirat, cur non homo potius hominibus propitius erit et exorabilis?

Sic Ovidiu8 ad Augustum lib. Tristium I L : Si quoties peccant homines, sua fulmina mittat

Iuppiter, exiguo tempore inermis erit.

Nunc ubi detohuit strepituque exterruit orbem, Purum discussis aera reddit aquis.

[pag. 51] lure igitur genitorque deum, rectorque vocatur;

lure capax mundus nil love maius habet.

Tu quoque quum patriae rector dicare paterque, tftere more dei numen habentis idem.

Hoc tarnen interest, quod ille Augusto adulatur, hie philosophice praecipit. Plutarchus quoque de sera numinis vindicta: Quum deum optimum maxi-m u maxi-m , qui nemaxi-minenj timaxi-met, nullius rei indiget, qui nulla poenitentia duci potest, vindictam tarnen sus-pendere cernamus, dehitumque sceleribus exspectare tempus, nos quoque ilium imitari, ac placidqs reddi oportet, mansuetudinemque ac tolerantiam, divinam virtutis censere particulam. Vide ut idem exem-plum varie accommodant.

Quis regum erit tutus, cuius non membra arus-pices] Si regum delicta dii severe persequantur, quis

regum est qui non in horas identidem peccet? Quid igitur spei reliquum est, quam ut aruspices ad deos con,sulendos mittant in certissimum ac praesentissi-mum mortis nuncium? Bant nunc reges, et

impe-1) Edd. 1611 sqq. vitio.

ratores, suorum delicta crudeliter ulciscantur: sed agnoscant esse deos, qui sua seel era ad eandem amussim possint exigere. Loquitur autem Seneca iuxta ethnicorum principum superstitionem : qui in extis pecudum salutem suam repositam putabant, et aruspices cum diis in consilium mittebant de vita fortunisque suis: quum tarnen nihil fuerit un-quam vanius eo hominum genere: in quorum yani-tatem lusit Cato salsissimo scommate. Mirari enim se aiebat, quod non rideret aruspex, aruspicem quum vidisset.

Quanta aequius esf] Argumentum a minori. Dii in dandam hominibus veniam faciles, cur non ma-gis homines hominibus? seu quia id debent com-muni naturae, seu quod eandem quoque facilitatem ulciscendis suis peccatis desiderant.

Et cogitare, utrum mundi statics'] Aliud ex alio derivatur. ' Poetae enim suo Iovi fulmina attribuunt, quasi tela iracundiae: quae aerem ex liquido puro-que turbidum ac nubilum reddunt, motu ac terrore mundum concutiunt. Sic rex instar terreni Iovis, quum irascitur, fulgurat ac fulminât: nulla quies, nulla serenilîas.

Fragoribus crebris] Id est strepitu tonitrui:

qui unde oriatur, reperies apud Aristotelem libro Me-teororum I I I . cap. 6., apud Ciceronem libro I I . de Divinat., Senecam libro II. Quaest. natur-., Phnium libro II. cap. 20., Plutarchum in Placitis philosoph.

Et igms] Id est fulgurationes.

Atqui mm alia fades] Our enim frontem non exporrigat totum imperium, ubi sol ille oculus mundi pure renidet? Non enim privata est princi-pis laetitia; secum omnia exhilarat. Bene ergo aequiparatur aeris serenitati ad quam hominum animi serenantur et explicantur.

Fades] Quod Graecis nunc schema, [pag. 52]

nunc itqôaanov dicitur. Synesius iaXaxvfaç nôXtaç cxyfia. Cicero Epist. V.: Quanquam noÔGumm ici-Xewg amisimus. Facies enim non solum in hominum corporibus, sed in re qualibet accipitur pro specie.

Ovidius primo Tristium:

Haec facies Troiae, quum caperetur, erat.

Vergilius I. Georgicon:

Tarn multae scelerum facies.

Vide Gellium, et Nonium Marcellum.

Crudéle regnum, turbidum] Sunt enim densis te-*

nebris obvoluti, quibus semper okversantur prae ocu-Ü8 flagella, cruoes, secures, et mille tormentorum atque suppliciorum genera: ad omnes minas quasi stupidi et obstupefacti horrent, non aliter quam to-nitru perculsi.

Facilius privatis ignoscitur] Si quis obiecerit, at vero regis quisque intra se animum habet, nee est aliquis qui se impune laedi velit, omnes se pertina-citer vindicant, non modo secundae sortis homines, sed humillimi 'quoque, ac despicatissimi: responded

63 DE OLE: IMENTIA 64