• Aucun résultat trouvé

Hie tibi offerimus libellum. bénévole lector, quern in collectionibus tractatiium calvinianorum an-tehac editis frustra quaeres. Oatechismum priorem dicimus, ratione habita alterius integro lustro ad minimum recentioris, quern eaedem omnes exhibent, et forma et fatis ab hoc antiquiore diversissimum.

Liceat nobis externam rarissimi opusculi faciem paucis describere antequam de eius origine accuratius repetenda verba faoiamus. Exemplaria habentur, quantum nos quidem rescivimus, in quinque tantum bi-bliothecis, Dresdae scilicet, Goettingae, Monachii, Regiomonti, Turici. Ex turicensi exemplari apographon sumendum curavimus quod typography nostro traderemus. Titulus hie est:

CATECHIS- | MUS, SIVE -CHRISTIA- |

NAE RELIGIONIS INSTITV-

| tio, communibus renatae nuper in Bran- | gelio Geneuensis Ecclesiae sufltagiis re- | cepta et uul-g*ari quidem prius idiomate, | nunc vero Latine etiam quo de

FIDEI

| illiijs synce-ritate passim aliis etiam E c - | clesiis constet, in lucem édita. |

IOANNE CALVINO AV-TOEE. | BASILEAE, ANNO | M D XXXVm.

Forma libri est ootonaria minor, quaterniones quinque, quorum primus (a) quindecim paginis non numeratis exhibet epistolam pastorum genevensium nomine scrip tarn, quatuor reliqui (A—D) sexaginta

Calvini opera. Vol. V. F

-OTiTT TRAOTATÜS THBOLOGIOI MINORES.

et duabus paginis primo loco ipsum Catechismum (pag. 1—51) continent, tum huic subiunotam antiquis-simam Confessionem in quam cives genevenses omnes et qui sub reipublicae ditione agebant iurare iu^

bebantur (pag. 52—62).

In folio ultimo recto leguntur haec: BASILEAE, IN O F F I - | CINA ROBERTI WINTER, | AOTO M. D. XXXVin. I Mense Martio. — In eodem folio verso conspicitur effigies Minervae galeatae hastataeque, miram quandam similitudinem referons illius quae in calce primae Institutionis latinae apparet, officinae Thömae Plateri et Balthasare Lasii emblema (Prolegg. Opp. Calvini Tom. I. pag. XXX). Si non ab iisdem typographis uterque liber excusus est, certe ex eadem officina prodiit, iisdemque typis utriusque praefatio expressa est. Quod ipsius Plateri testimonium confirmât in autobiographia sua, a viro dpctis-simo Fechtero Basileensi édita, pag. 89 seqq. referentis, societàte typograpbica quam circa annum 1535 cum tribus collegis, Lasio, Oporino et Winterq inierat, non ita longe post pactionem factam dissoluta, se omnem suam supellectilem Wintero tradidisse. Inde igitur Ula Catechismi nostri cum Institütione prima in typis signisque conspicua necesSitudo. Atque haec de externa libri forma dicta sufficiant.

Restât ut de eiusdem editione principe nonnulla adiiciamus. Iam ex tituli tenore luce patet clàrius, hunc Oatechismum in usum scholae atque ecclesiae genevensis a Calvino conscriptum, primum gallice prodiisse. Oui testimonio quanquam per se certissimo si duo alia addimus, minime actum acturi aut plane supervacaneum aliquid facturi nobis videmur, praesertim quum quae aliorum scriptorum affe-remus loca de nostro hoc libello tractantium, de tempore nos certiores redderé possint quo gallica editio olim primum typis evulgata fuerit.

In vita Calvini gallice anno 1,565 édita et vulgo Theodoro Bezae tributa sed ipso Beza teste Nicoiao Colladonio tribuenda haec leguntur (b ij verso): Et advint tout ceci Van 1536 au commencement de Septembre: mais un peu après il fut aussi esleu Pasteur. Estant ainsi déclaré Pasteur et Docteur en ceste Eglise avec legitime élection et approbation il dressa un brief formulaire de confession et de discipline, pour donner quelque forme à ceste Eglise nouvellement dressée. Il fit aussi un Catéchisme, non pas' celuy

que nous avons auiourdhuy, composé par demandes et responses, mais un autre contenant seulement par briefs sommaires les principaux poinds de la religion. Et dautant que luy et ses compagnons Ministres vpyoyent que (festoit un mespris des sacremens de recevoir les gens à la Cène, qu'on ne seust s'îlz avoyent renoncé aux idolatries, ils requirent les Magistrats de procurer que le peuple estant appelle par dixains iurast la confes-sion de foy. Ce qui fut trouvé bon, et estant ordonné par le Conseil, le peuple y obéit alaigrement, comme luy-mesme l'a escrit en une Preface qu'il mit audict Catéchisme, le faisant puis après imprimer en Latin à Basle l'an 1538 au mois de Mars. Haec ille.

In vita Calvini latina quae re vera a Theodoro Beza anno 1575 conscripta est, ad annum 1536 ferme eadem in compendium redacta reperiuntur: Tunc (post disputationem lausannensem oui interfuit Calvinus) édita est a Calvino christianae docbrinae quaedam veluti formula, vixdum emergenti epapatus sor-dibus geneyensi ecclesiae accommodata. Addidit etiam Catechismum, non ilium in quaestiones et responsiones distributum quern nunc habemus, sed alium multo bfeviorem, praecipua religionis capita complexum. Ipse denique Calvinus in epistola ad Grynaeum Berriae scripta, post synodum die 14. Maii habitam anno 1537, inter alia haec dicit: Purgationem duntaxat quae prae manïbus erat obiecimus (accusationibus scilicet Petri Caroli) qua piis omnibus ac integris viris satisfieri abunde posset. Conscriptus enim aliquanto ante Catechismus a nobis fuerat, gallice etiam editus, ubi sub una Dei essentia caett. Legitur haec epistola a Beza édita ed. Genev. p. 362; Laus. p. 10; Amst. p. 227.

Quibus ex testimoniis haec, ni fallimur, tuto colligi possunt. Primo opusculum nostrum ab au-tore sub finem anni 1536 vel initio sequentis gallice conscriptum editumque esse; deinde, additum esse

PROLEGOMENA. X L I U illud formulae ouidam fidei et disciplinae quae, ut videtur, nunquam typis vulgata fuit; tertio, locum et offieinam ubi in lucem prodiit iate libellus gallicus in ambiguo relinqui, Genevae tarnen impressum maxime esse probabile. Oaeterum nullum, quod sciamus, ulla in bibliotheca publica exstat exemplar huius Catechismi gallici, puerorum nimirum maniDus tritt et lacerati, ut in hisce scholasticis pagelhs fieri assolet, et posteriore eiusdem autoris catechismo in eius locum substituto, mox e manibus hominum pariter ac

memo-ria elapsi. Neque magis reperiri potuit vestigium aliquod istius Formulae calvinianae in usum eccleeiae f \ gënevensis conscriptae. Nullis enim solidis argumentis adprobari potest earn formulam eandem esse at- ^ que illam Confessionem, quae ab omnibus autoribus de rebus Genevatum ecclesiasticis accuratius trac- * %;//;,£, tantibus sub Farelli nomine laudator, cuiusque rarissimum archetypum asservatur in bibliotheca V. CL 7Xe*}i>h Henrici Borderii, in villa eius prope Genevam sita, latina vero translatio huic ipsi nostro Catechismo r fa» ' verbotenus subiuncta legitur. Oonfessionis huius tenor et ratio ipsissimum Farellum dénotant, quippe jr ~~

quae in Universum ad vitae usum spectet et in locis christianae doctrinae definiendis neque theoreticam *• **

quam dicunt methodum sequatur, neque dialecticum Calvini ingenium redoleat. Christiana quidem est ."*

sed non theologica, quod sane foret si Calvinum autorem habuisset. Notemus etiam, quasi in transitu, t*^*

haue Farelli confessionem iussu senatus genevensis anno 1537 typis esse mandatam. Haec enim in ac- frit torum reipublicae commentariis leguntur (Registres d'Estai 27 April. 1537): Faire imprimer et distribuer

la Confession de Foy.

Est igitur quod doleamus et quod doleant nobiscum lectores, primum illud gallicum Calvini scriptum plane, ut videtur, periisse, duraque nos adactos esse necessitate, latinam eiüs versionem, ab ipso quidem autore façtam, versionem tamen, hoc in volumine exhibere. Cuius libelli latinitate donandi oo-casionem praebuit Petrus Caroli, Sorbonae parisiensis doctor atque prior. Qui in primis fuit eorum qui puriorem doctrinam in Gallia professi sunt, homo caeteroquin ambitiosus, levis et varius, parumque sibi constans. Ex Gallia profugus venit Genevam et post multos ulysseos errores, propter suam importuni-tatem potius quam propter digniimportuni-tatem factus pastor lausannensis primum, deinde neocomensis ecclesiae, postremo ad suos rediit papistas. Is igitur iniquis contra Farellum, Yiretum et Calvinum sparsis rumoribus tandem eo usque prorupit ut palam illos viros, collegas et doctrina et moribus praestantissimos, haereseos accusaret, arianismi scilicet et sabellianismi aliarumque talium pravitatum. Nulla alia tunc publica ex-stabant fidei ecclesiae genevensis/monumenta, praeter illam quam diximus Confessionem et Calvini cate-chismum, quae itamen, utpote gallice conscripta, caeteris helveticis ecclesiis fere incognita erant. Calvi-nus itaque suum Catechismum et Farelli confessionem latine loquentes fecit ut omnibus istis fratribus fidei doctrinam a se hue usque Genevae traditam et falso haereseos accusatam hac versione declararet.

Mense Martio anni 1538 earn publici iuris factam esse typographus ipse in calce libri indicat. Idem colliges ex praefatione secundi Catechismi a Calvino annp 1545 in latinam linguam translati. Hie in-ter alia, quae infra suo loco attingemus, haec habet: Quum ante annos septem édita a me esset brevis re-ligionis summa sub Catechismi nomine, verebar, nisi hoc in medio prolato anfeverterem, ne iUa, quod nolebam, rursum excuderetu/r. Bios Septem annos non ad gallicum archetypum sed ad latinum nostrum primum Catechismum spectare nihil est quod dubites. Simul ex iisdem Calvini verbis patet aliam primi Cate-chismi latini editionem, praeter illam principem, non exstitisse.

Sed ecce Oporinum, clarissimum ilium typographum, qui in eadem ilia epistola, cuius iam su-pra (pag. XL) mentionem iniecimus, una sua voce, quae modo demonstrata et firmissime stabilita a no-bis accepisti, in dubium revocare et tantum non evertere videtur. Habet enim ibi inter alia et haec: De

Catechismo tuo scias, mi Calvine, magnam esse exspectationem; quando eum recognitum dermo editu/rus sis.

Cupiunt hoc plerique et exemplarium antea a nobis excusorum nullum nobis superest amplius, hie saltern Ba~

F*

X L I T , TRACTATUS THEOLOGICI MINORES.

süeae. Francofordiae autem vix quinquaginta adhuc habere nos puto. Ita feceris rem gratissimam et sacrae theologiae studiosis, si editionem aut recognitionem iîlam tuam matures, et nobis in primis, si in recudenda Ma opera nostra uti non dedigneris. Iam tu memiiicris haec esse scripta d. 25. Martii anno 1537. Ha-bes ergo quod te primo sane intuitu perplexum reddere possit, haHa-bes Catechismum Calvini latdnum iam ' ante ilium diem impressum, imo iam maxima ex parte venditione distractum, habes typographum alte-ram editionem eamque recognitam ab autore flagitantem. Quae omnia si de Cateohismo nostro primo latino intelligere volueris, cum omnibus certissimis témporis rationibus expressisque documentis non solum non quadrant, sed etiam e diametro pugnant. Nulla enim alia anno 1536 prodiere Calvini scripta prae-ter Institutionem latinam, et Catechesin gallicam. Nam de Psychopannychia hic loqui non attinet. At-que ipsa est Institutio, si quid videmus, quam Oporinus innuit. Etenim difficultatis nodus, nostra sal-tern opinione, in solo O a t e c h i s m i nomine residet. Iam raptim se scripsisse in fine literarum annotât ille, ut non licuerit relegere; voces igitur et termini premendi non sunt. Quid vetat nos praesumere, ilium festinante calamo Catechismum scripsisse, indigitasse vero Institutionem ülam primam quam eo anno ipse cum socio Platero edidorat, quaeque vulgo et passim magis plebeio nomine designari poterat, eoque pro libri forma et ratione minime incommodo, quam quo autor ipse magis scholastico usus fuerat^?

Nihil ergo est quod in hac ab Oporino usurpata denominatione te moretur, tanquam huic maiori open minus conveniente; nam prima ilia Institutio, ut in Prolegomenis Tomi I. pag. TCTCTT monuimus, rêvera Caitechismorum methodum in materiis disponendis sequitur, et exstabant etiam "Lutheri, Buceri, Brentii catechismi modico illi calviniano libello vel magnitudine aequales, vel etiam eo ampliores. Adde quod temporum ratio et caetera quae attulimus testimonia hanc nodi solutionem et epistolae Oporini interpre-tationem non solum admittere sed etiam requirere videntur. Sic enim omnia bene quadrant optimeque inter se conveniunt. Caeterum si quis meliora probabilioraque in medium protulerit, libenter nos eadem amplexuros ingenue profitemur.

De nostra hac nova editione pauca sunt quae hoc loco moneamus. In ipso Catechismo typis italiois sive cursivis quos dicunt expressa leges eas textus partes quas autor, nulla facta mutatione, ex Institutione sua descriptas hue transtulit. In calce Farelli Confessionem, paucis pagellis absolutam, quum -in unica quae exstat Catechismi editione ipsa quoque exhibeatur, a nostra abesse noluimus. Gallicum tarnen arohetypum addere supervacuum duximus, quod si quaesieris habebis apudRuchat, h i s t o i r e de la r é f o r m a t i o n de la S u i s s e . Ed. V u l l i e m i n , T. IY. pag. 111 seqq. et G a b e r e l , h i s t o i r e de l ' É g l i s e de G e n è v e , T. I. App. pag. 120 seqq., item in collectione illa opusculorum Farelli quae nu-per (1865) cura et studio lui. Guil. Pickii Genevae prodiit pag. 194 ss.

CAPtTT m