• Aucun résultat trouvé

D E ÇLEMENTIA 100 rigi possunt. Hune improbi et facinorosi formidant,

boni amant et reverentur.

Ubi qtiiescenti] Sensus est, tyrannus non modo de iis sumit supplicium, qui in necem suam con-spirarint: sed etiam accusatores submittit, qui fictis criminibus opprimant innocentes. Sive igitur mag-num aliquid cogites, sive quiescas, versaris semper in eodem capitis discrimine. Satius est autem a rero accusatore, quam a calumniatore trahi in iu-dicium.

Aliéna anima abuti] Secundum earn differen-tiam, quam DonatuB observavit in Phormione. Abu-timur, ait, cum iniuria et contumelia. Quemadmo-dum etiam accepit Curtius lib. V I I I . : Haec ergo sunt Macedonum praemia, quorum ut supervacuo et vilissimo abuteris sanguine.

Placido tranquilloque régi] Hactenus argumen-tabatur in bunc modum: etiam si tyrannus aliquod praesidium habeat in satellitibus armatàs, non satis firmum esse et yalidum, tarnen quod odio publico vinceretur. Nunc arguit nullum etiam in iis esse praesidium, nempe qui custodia eius graventur.

Sanguinarium] Id est crudelem, et sanguinis appetentem. Tranquillus in Claudio: Saevum et sanguinariuin natura fuisse, magnis minimisque ap-paruit rebus. Plinius Epist. IY. : De huius nequi-tia sanguinariisque sententiis in commune omnes super coenam loquebantur. Sic Plinius maior vo-cat sanguinarium Tarquinii responsum, et idem Se-neca libro I I I . de Ira, feram sanguinariam. Eadem forma Graecis ai/iarétiç, xai aï(iaicôô>/ç, xal aipcai]Q6ç.

P r o quibus nominibus Politianus in Herodiano san-guinarium vertit.

CAPUT i m .

Non potest habere quisquam fidae ac bonae vo-luntatis ministros, quibus in tormentis et equuleo et fer-ramentis ad mortem parotis utitur, quibus non aliter quam bestiis hommes obieetat, omnibus reis noxior ac söllicitior, ut qui homines deosque testes ac vindices facinorum timeat, eo perductus, ut non liceat Uli mu-tare mores. Hoc enim inter caetera vel pessimum ha-bet crudélitas. Perseverandum est, nee ad melioroi pa-tet regressus. Scelera enim sceleribus tuenda sunt.

Quid autem eo infelicius, cui iam esse malum necesse est? 0 miserabilem ilium, sibi certe: nam [pag. 91]

caeteris miser eri eius nef as sit, qui caedibus ac ra-pinis potentiam exercuit, qui suspecta sibi cuncta red-didit tarn externa quam domestical quum arma me-tuat, ad arma confugiens : non amicorum fidei credens, non liberorum pietati. Qui ubi cvrcumspexit quaeque fecit, quaeque facturus est, et conscientiam suam ple-nam sceleribus ac tormentis adaperuit, saepe mortem timet, saepius optat, invisior sibi quam servientibus.

E contrario is cui curae sunt universa, qui non alia magis, alia minus tuetur, nuUam non reipublicae par-tem tanquam sui nutrit, inclinatus ad mitiora, etiam si ex ueu est animadvertere : ostendens quam imvitus aspero remedio manus admoveat. In cuius animo ni-hil hostile, nini-hil eff'erum est. Qui potentiam suam pla-cide ac salutariter exercet, approbare imperia sua ci-vibus cupiens. Felix abunde sibi visus, si fortunam suam publicaverit; sermone affabilis accessuque faci-lis, vultu, qui maxime populos demeretur, amabüis;

aequis desideriis propensus, et iniquis acerbus: qui a tota civitate amatur, defenditur, cölitur. Eadem de illo homines secreto loquuntur, quae palam. Tollere filios cupiunt, et publicis malis sterilitas indieta reclu-ditur. Bene se meriturum de liberis suis quisque non dubitat, quibus tale saeculum ostenderit. Hie prineeps suo berwftcio tutus, nihil praesidiis eget: arma orna-menü causa habet.

Hoc caput est annexum superiori. Reddit enim rationem eius quod dixerat, non posse fieri quin graventur stipatores acerbo et sanguinario principe. Subdit nunc, quia nulla potest esse eo-rum fides aut benevolentia, quos assiduis caedibus, bestiarum more, exercet. Alludit autem Seneca ad morem antiquum Romanorum, qui supplicio addic-tos aut feris obiiciebant, ut protinus laniarentur, aut cogebant cum feris depugnare. Hique postremi ad bestias condemnati dicebantur. Uli priores, qui in mortem praesentaneam tradebantür, peiori erant conditione.

Omnibus reis noxior] Qui reus est et noxius, eum quoque sollicitum esse oportet. Nam quum per se meticulosa res sit ire ad iudicem, [pag. 93]

ut ait Plautus, meticulosissima est causam capita-lem et malam sustinere, in qua décapite tuo sen-tentiam secundum adversarium ferendam exspectes.

Comparativum nomen quo usus est Seneca, non potest exigi ad communem aliorum formam: nee tarnen caret exemplo. Plautus in Mostellaria:

Quo neque industrior de iuventute erat Arte gymnastica.

Iuvenalis :

Ergegius coenat, meliusque miserrimus horam.

Cicero in oratione pro Domo sua ad Pontifices:

Quis apud populum romanum de illius dignitate in-dustrius? quis senatui saepius dixit?

Ut non liceat, Uli mutare mores] Putat enim pa-ratam sibi esse ultimam perniciem tyrannus, si so-lito faciliorem se exhibeat. Semper enim mortem habet prae oculis, quam non credit posse evitari, nisi vi armisque propulsetur. Sic animatus, etiam si velit, non tarnen audet quidquam de solita cru-delitate remittere. Ideo Phalaris, in quadam epi-stola, periculosius ait deponere principatum, quam occupare. E t Dionysius dicebat non equo

insiden-101 L I B E R I. CAPUT X I I I . 102 tem, sed pedibus tractum debere deponere

tyranni-dem: ut meminit Livius lib. IY. tertiae Decadis.

Meraorat et Plutarchus Solonis responsum, qui aie-bat, pulckrum quidem tyrannideni esse locum, sed exitum non habere.

Scelera sceleribus hiendd] Hie mos eorum est, qui quum defendere admissa flagitia non possint, de novis sceleribus remédia quaerunt. l a m hoc scelus est, quod tyrannus. irrumpit in ptiblicam libeitatem, ac pacem civitatis tumultuose perturbât; deinde ut possessionem seniel acceptam retineat, cogitur om-nes de medio tolle're, qui sunt alicuius in urbe dig-nitatis, qui possunt ad recuperandam libertatem po-pulum concitare. Haec ubi perpetravit, prospicit ne qui exsistant ultores ac vindices. Itaque omnem ge-nerosum sanguinem effundit. Demum agnoscit se omnibus exsecrabilem ac detestandum : quas exse-crationes dum vult a suo capite anioliri, scelera sce-leribus tuetur. Ita nee modus, nee finis scelerum.

Seneca in Agamemnone:

Per scelera semper sceleribus tutum est iter.

Hinc eleganter Persius:

Virtutem ut videant, intabescantque relicta.

Nan amicorum fidei] Sic de Dionysio legimus, qui submotis amicis, in eorum locum ferocissimarum gentium homines, et a familiis locupletum electos praevalidos servos, quibus latera sua committeret, substituit. Valerius autor libro IX. Cicero quoque Tusculanarum V. de eodem lôquens : Qui quum es-set bonis parentibus ätque honesto loco natus, etsi id quidem alius alio modo tradit, abundaretque et aequalium familiaritatibus, et consuetudine propin-quorum, haberet etiam more Grraeciae quosdam adu-lescentes amore coniunctos, credebat se eorum ne-mini: sed iis [pag. 93] quos ex familiis locupletum servos delegerat, quibus nomen servitutis ipse de-traxerat, et quibusdam con'venis, et feris barbaris corporis custodiam committebat. Lege apud eun-dem Ciceronem Officl II. de Alexandro Phereo.

Non liberorum pietatt] Hoc etiam ad Dionysium refertur, qui quum se tonsorum mauibus nollet per-mittere, tondere filias docuit, quarum etiam postea suspectam habens fraudem, instituit ut candentibus iuglandium putaminibus barbam sibi et capillum adurerent. Non est autem oscitanter praetereundum, quod Seneca fidem amicorum dixit, et pietatem li-berorum. Sic enim eorum officia distinguuntur. Pli-Dius in Panegyrico: Reddita est amicis fides, libe-ris pietas, obsequium servis. Cicero in oratione pro Quintio: Veritato amicitia, fide societas, pietate propinquitas colitur. Neque mireris alibi veri-tatem, alibi fidem legi. Sunt enim eiusdem prope significationis, pro, ea quam Grrâeci XQVWOW*

J)-vo-1) Ed. princeps male: xQ1ar°x1v

-cant. Idem Cicero pro Plancio: Quid pietas, nisi voluntas grata in parentes? Quintilianus libro V. : Ut ea in quae communi opinione consensum est, deos esse, praestandam pietatem parentibus. Ut ta-r men intelligant lectores quid vere sit pietas, subii-ciam verba Ciceronis ex Topicis: Atque etiam, in-quit, rursus aequitas tripertita dicitur esse; una ad superos, altera ad manes, tertia ad homines dicitur pertinere. Prima pietas, secunda sanctitas, tertia iustitia seu aequitas. Hactenus Cicero. Verum quo-niam parentes nobis quasi deorum vice sunt, ad eos derivator: quod innuit Augustinus libro X . de Ci-vitate. Pietas proprie Dei cultus intelligi solet, quam Graeci svasßtiav vocant. Haec tarnen et erga pa-rentes officiose haberi dicitur. Quin et hoc nomine utimur, quum volumus praecipuam amoris vim ex-primere. Cicero lib. I. Epistolarum : Periucundae mihi fuerunt literae tuae, quibus intellexi té per-spicere meam in te pietatem. Quid enim dicam be-nevolentiam, quum illud ipsum gravissimum et sanc-tissimum nomen pietatis levius mihi meritis erga me tuis videatur?

Qui ubi circumspexif] Hactenus exsequutus est tyrannum esse miserrimum, qui sic deos horre-ret et homines, testes ac vindices facinorum, ut nee amicorum fidei se permitteret, nee liberorum pietati fideret, qui necesse haberet ad armorum praesidia confugere, ne ipsis quidem satis securus. Nunc ad-dit, quod est gravius, eum habere testem conscien-tiam, quae instar t e n n i s eum intus corrodit ac lacerat. Est enim conscientia mille testes, ut pro-verbio fertur. luven alis Satyra X I I I . :

Quos diri conscia facti Mens habet attonitos, et surdo verbere caedit, [pag. 94] Occultum patiente animo tortore flagellum.

Poena autem vehemens, et multo saevior Ulis, Quas et Caeditius gravis invenit, et Khadamantus, Nocte dieque suum gestare in pectore testem.

Paoatus in Panegyrico : Habet nescio quos internos mens scelerata carnifices, imo ipsa sibi carnifex conscientia est, etc. Cicero pro Roscio : Nolite pu-tare, quemadmodum saepe in fabulis vidètis, eos qui aliquid impie scelerateque commiserint, agitari et perterreri furiarum taedis ardentibus: sua quefraus, et suus terror maxime vexat: suum quem-que scelus agitât, amentiaquem-que afficit: suae malae co-gitationes conscientiaeque animi terrent. Hae sunt impiis assiduae domesticaeque furiae. Secundum haec Ciceronis verba intelligendum illud Statii I.

Thebaidos :

Scelerumque in pectore dirae.

Idem Cicero pro Milone : Magna est vis conscientiae, et magna in utramque partem: ut neque timeant qui nihil commiserint, et semper ante oculos poe-nam versari putent, qui peccarint. Plura Seneca in eandem sententiam Epistola XOVHI.

7*

103 DE CLEMENTIA 104 Fortunam suam publicaverif] Hoc enim inter

regnum et tyrannidem interest, quod illud ad pu-blicam utilitatem pertinet, haec privatis commodis continetur. Pro eo quod nie Seneca publicare dicit, Curtius vulgare. Verba sunt libro IX. : Ad hoc, iti-neris labor et aegritudo animi vulgaverat morbos.

Item : Et contagium morbi etiam in alios vulgatum est.

Sermone affàbilis, accessuque facilis] Yere regiae virtutes, prae se ferre quandam sermonis suavita-tem, quae alliciat potius quam deterreat, omnibus se facilem et expositum exhibere, etc.

Aequis desideriis properisus] Utrumque principi observandum, ut quod aequum est, non aegre im-petrari a se permittat, et ne tantam suis licentiam indulgeat, ut possint in alios plus quam aequum est usurpare.

Eadem de itto homines secreto] A malis princi-pibus laudes vi et metu exprimuntur,

senatuscon-sulta honorifica, panegyrici solennes, tbeatricae ac-clamationes. Sed quod non audent homines palam praedicare, alter in alterius aures mussant. Bonum prineipem quem laudant, amant. Laudant enim ex affectu, nec secreto exsecrantur, ut tyrannum. Ea-. dem fere est sententia in Panegyrico Plinii: Nec

eadem de principe praedicemus, quae prius. Neque enim eadem secreto loquitur, quae prius.

Tollere filios cupiunt] Ad rempublicani pertinet liberis dare operam : quippe quae hominis tantum aetatem duratura sit, nisi novam prolem parentes subinde sufficiant. TJnde lex Metelli, cuius memi-nit Gellius, quam eandem Augustus suasit. Et iura liberorum apud Romanos. Et apud Platonem [pag.

95] libro sexto do Republica punitur caelibatus. Igi-tur laus imperatoris est, quod sub eius imperio ci-ves tollere filios cupiunt. Id ipsunv inter laudes Traiani ponit Plinius. Foeminas, inquit, tune foe-cunditatis suae maxima voluptas subiit, quum cer-nèrent oui principi cives, cui imperatori milites

pe-• périssent. Quod hic tollere filios dicit Seneca, nos etiam vemacula lingua elevare dicimus. Terentius in Heautontimorumeno :

Meministin' me esse gravidam, et mihi te maximopere interminatum, ') Si puellam parerem, nolle tolli?

Curtius libro nono : G-enitos liberos non parentum arbitrio tollunt, aluntque: sed eorum quibus spec-tandi infantum habitum cura mandata est. Plinius iunior : Locupletes ad tollendos liberos ingentia prae-mia, et pares poenae cohortantur: pauperibus candis una ratio est, bonus princeps. Tolli et edu-cari pro eodem posuit.

Nihil praesidii egef] Nam, ut ait Horatius,

1) Hodie sic legitur: Meministin' me gravidam et mihi te maxumo opère dicere.

Integer vitaé, scelerisque purus, , Non eget Mauri iaculis, nec arcu,"

"Nec venenatis gravida sagittis, Fusce, pharetra.

Arma ornamenti causa habet] Imperii insignia quibus ') se faciat populo venerabilem, et plenum maiestatis.

CAPUT XIV.

Quod ergo officium eius est? Quod bonorum pa-rentum, qui obiurgare liberos nonnunquam blande, non-nunquam minaciter soient, aliquando.adrnonere etiam verberibus. Numquid aliquis sanus filium a prima offensa exhaeredat? Nisi magnae et multae iniuriae patientiatn evicerint, nisi plus est quod timet, quam

quod damnaf, non accedit ad decretorium stylum. Multa ante tentât, quibus dubiam indolem et peiore loco iam positam, revocet: simul deplorata est, ultima experitur.

Nemo ad supplicia exigenda pervenit, nisi qui remédia consumpsit. Hoc quod parenti, etiam principi facien-dum est, quem appellavimus patrem patriae, non adu-latione vana adducti. Caetera enim cognomina fonori data sunt. Magnos et felices et augustos diximus, et ambitiosae maiestati quidquid potuimus titulorum con-gessimus, Ulis hoc tribuentes. Patrem quidem patriae appellavimus, ut sciret datam sibi potestatem pat/riam, [pag. 96] quae est temperatissima, liberis consulens, sua-que post illos reponens. Tarde sibi pater membra sua ubscindat: etiam quum absciderit, reponere cupiat, et

in abscindendo gemot, cunctatus multum diuque. Prope enim est ut libenter damnet, qui cito. Prope ut ini-que puniat, qui nimis. Erixonem equitem romanum, memoria nostra, quia filium suum flagellis ceciderat, populus in foro graphiis confodit. Vix ilïum Augusti

Caesaris autoritas infestis tarn patrum quam filiorum manibus eripuit.

Post longam illam contentionem, qua tyrannum et regem inter se componebat, nunc optimum do-cumentum d^t principi, quo et modum clementiae discat, et poenarum irrogandarum temperatui-am.

Pendet autem haec interrogatio ab ea, quae conten-tionem praecessit: Num reges quoque occidere sole-rent? Responderat regem quoque occidere, sed quum publica utilitas persuaderet. Sed quum id etiam non satis apertum esset, nunc exemplo prosequitur.

Pater enim filium blande primum admonet. Si verba non prosunt, comminatur. Si nihil minis proficit, tum demum addit verbera. Sic princeps, qui pater est patriae, cives suos filios reputet, hortetur pri-mum et verbis, et edictis, antequam deveniat ad poe-nas. In hanc sententiam apud Xenophontem

Chry-1) Ed. 1597 et 1611: qui. Amst: quo.

105 L I B E R I. CAPUT X I I I . XIV. 106 vantas loquitur lib. V I I I . xîjç Batôsiaç:

Egosaepenu-mero cogita vi bonum principem nihil differre a bono patre, etc. Plinius in Panegyrico Traiani : Quod qui-dem nomen qua benignitate, qua indulgentia exer-ces? Ut cum civibus tuis quasi cum liberis parens vivis.

Numquid aliquis] Quatuordecim causae in l u r e scribuntur, quas pater in filii exhaeredationem alle-gare potest. Auth. Ut quum de appellatione cog-noscitur. Collât. VIII. §. Aliud quoque capit. .lus etiam abdicationis, quam Fabius ultimum patriae potestatis fulmen appellat, abrogatum est per con-stitutionem Iustiniani, quae est tit. de patria potes- . täte, 1. abdicatio.

Iniuriae patientiam evicerint] Non sic prima of-fensa irritetur pater, ut filium exhaeredet. ' Multa praetermittat, ad multa conniveat donee eo emer-serint vitia, ut iam tolerari non possint. Hac lo-quutione usus est etiam Ovidius Elegia II. :

Multa diuque tuli, vitiis patientia victa est.

E t Mamertinus in Panegyrico Iuliani: Quae omnia obstinatam et immobilem principis fpag. 97] tandom vicere patientiam.

Nisi plus est quod timet] Aut ad illud Platonis respicit, neminem prudentem ideo punire, quia pec-catum est, sed ne in posterum peccetur: aut simpli-citer dicit, patrem fcimere plus quam damnât, qui non credit se tutuni, filio iisdem secum parietibus . incluso, qui parricidium cogitaverit, aut simile

ali-quod facinus.

Non aceedit ad decretorium stylum] Per decre-torium stylum asperam signincat censuram, et quam pater gravissimam in filium habet. Nam et stylus quum metaphorice accipitur, id per se significat: et decretum Latinis dicitur, quod Graecis ùçtczov, hoc est stata constitutaque sententia: unde decretorium, quod illis xqmxov. Qua ratione Canicula sidus uvis decretorium Plinio, .et dies iiorentibus oleis de-cretorius, quo Aquila oritur. De stylo Cicero in oratioile pro Cluentio: Ne ceneorium stylum, cuius mucronem multis remediis maiores nostri retude-runt, aeque posthac atque dictatorium gladium per-timescamus. Latinus Pacatus in Panegyrico Theo-dosii : Sic quum immitis tyranni stylus timeretur et gladius, transierat in vota paupertas. E t in 1.

si quis C. de bonis proscriptorum, seu damnatorum : Si quis intra provinciam pro qualitate delicti sty-lum proscriptionis incurrerit, per ordinarii officii sol-licitudinem etc. Deducta hinc metaphora, quod sen-tentiae antiquitus stylo scriberentur in ceratis ta-bulis.

Multa ante tentât quibus dubiam etc.'] Donee spes est levibus remediis posse revocari ad bonam fru-gem, nihil admovet asperum, nee desinit antequam de sanitate desperatum est.

Ultima experitur] Haec loquutio proprie in desperatione usurpatur. Curtius lib. V.: Madathes erat huius regionis praefectus, haud sane multorum temporum homo, quippe ultima pro fide experiri de-creverat. Salustius inCatilina: Postquam diescomi-tiorum venit, et Catilinae neque petitio, neque in-sidiaTi quas consuli fecerat, prospère cesserunt, con-stituit bellum facere, et extrema bmnia experiri.

Hoc quod parenti, etiam principi] • Nunc exem-plum argumenta subiecto accommodât.

Quem appcllavimus patrem patriae] Omnes fero Caesares patres patriae a scnatu consalutabantur, ut paene solenne hoc fuerit imperatorum cognomen, ex quo Iulio delatum fuerat : et Tacitus promiscuum hoc cognomentum libro XI. appellet. Vide Tranquil-' lum. Habuit hoc nomen originem a Cicerone, qui post suppressam Catilinae coniurationem pater patriae est appellatus, ut testatur Appianus libro secundo.

E t alibi loquens de Caesare dictatore : Appellatus est pater patriae; quod cognomen primus Cicero meruit.

Iuvenalis Satyra V I I I . :

[pag. 98] Sed Koma parentem,

Roma patrem patriae Cjceronem libera dixit.

Plinius libro VII. : Salve primus omnium parens patriae appellate. Plutarchus in eius vita Catonem fuisse autorem huius cognominis tradit: quod an verum sit, in medium relinquo, subiiciam tarnen ipsius Plutarchi verba, et Ciceronis locum, quo fa-cilius possint aestimare lectores. Nonnihil, inquit, Ciceroni ac universae reipublicae Cato conduxit:

qui tribunatus viribus fultus, aequa licet potestatis licentia, ampliori tamen dignitate institit. Facile enim cuncta solvit, et Ciceronis consulatum adeo pro rostris extulit, ut Ciceronem honoribus omnium maximis dignatus sit, ilium patrem patriae appel-lans: quod cognomen primuni ex Catonis oratione Ciceroni inditum, ad caeteros émanasse existimatur.

Cicero ipse in oratione pro Sextio sic loquitur:

Quid fuit illud, quod summ us artifex flens et re-centi laetitia, et moesto dolore, ac desidorio mei, egit aperte multo gravioribus verbis meam causam, quam egomet de me agere potuissem? Summi enim poetae ingenium non solum arte sua, sed etiam do-lore exprimebat. Turn ilia quanto cum gemitu acta sunt? O pater! Me me ille absentem ut patrem doplorandum putarat, quern Q. Catulus, quem multi alii saepe in senatu patrem patriae nominarant.

Quanto cum fletu, quum ') patrem pulsum, patriam afflictam deploraret, domum incensam, eversamque?

Sic egit, ut demonstrata pristina fortuna, fletum etiam inimicis atque invidis oxcitaret. Nominatim sum appellatus, in Bruto. Hie nominatim Q. Ca-tulum memorat, nulla mentio Catonis: et in senatu,

1) Edd. tecc: eum.

107 D E OLEMENTIA 108 non in concione appellatum se praedicafc. Sane qui

adeo iacfcat histriones, non fuit praetermissurus Ca-tonem, alioqui rerum suaruni laudator magnificus.

Similia quaedani videre est apud Plutarchum, quae hominis autoritate niagis quam historiae veritate iïïlciantur, ut quum scribit Ciceronem se usque adeo adulescenti Oetavio subiecisse, ut euin aliquando patrem appellaverit : et continuo subiicit: E x quo stomachans Brutus in Epistolis ad Atticum Cicero-nem increpat, quod Antonii metu Caesari blandiens non libertati studere, sed domesticum sibi dominum facere videretur. At vero longe aliud sonant verba

Similia quaedani videre est apud Plutarchum, quae hominis autoritate niagis quam historiae veritate iïïlciantur, ut quum scribit Ciceronem se usque adeo adulescenti Oetavio subiecisse, ut euin aliquando patrem appellaverit : et continuo subiicit: E x quo stomachans Brutus in Epistolis ad Atticum Cicero-nem increpat, quod Antonii metu Caesari blandiens non libertati studere, sed domesticum sibi dominum facere videretur. At vero longe aliud sonant verba