• Aucun résultat trouvé

Pater tuus plures intra quinquennium cuUeo in-suit, quam omnibus saeculis insutos accepimus. Multo minus audebant liberi nef as ultimum admittere, quam-diu sine lege crimen fuit. Summa enim prudentia al-tissimi viri, et rerum naturae perial-tissimi, maluerunt velut incredibile scelus, et ultra audaciam positum praetervre, quam, dum vindicomt, ostendere posse fieri.

Itaque parricidae cum lege coeperunt, et Ulis facinus poena monstravit. Pessimo loco,pietas fuit, postquam

saepius culleos vidimus, quam crûtes. In qua civitate raro homines puniuntur, in ea consensus fit innocen-tiae, et indulgetur velut publico bono. Putet se inno-centem esse civitas, erit. Ma gis irascitur a communi [pag. 127] frugalitate descisceniibus, si paucos eos esse viderit. Periculosum est, mihi crede, ostendere civitati quanto plures mali sint.

Probat ab exemplo quod dixerat, poenarum iin-modica frequentia non tarn corrigi saepe civitatis mores, quam in deterius prolabi.

Pater tuus] Claudius Caesar pater adoptivus, a quo Nero instigante Agrippina adoptatus fuerat undecimo aetatis suae anno. Autores Tranquillus et Tacitus. Tranquillus in eius vita : Tormenta quae-stionum poenasque parricidarum repraesentabat exi-gebatque coram.

Nef as ultimum] Id est, deterrimum et scelero-sissimum. Curtius libro V. : Onustique praeda per scelus ultimum parta, fugam intendunt. Idem libro VI. : Subest silentio facinus, et avida spes regni prae-cipitem animum ad ultimum nefas impulit. Ammia-nus MarcelliAmmia-nus: Nee visum hominem nee auditum damnare, nefas ultimum saepe exclamans. Sic F a -bius vocat nefas ultimum, praeposteram venerem.

Summa enim prudentia altissimi viri] -Solonem intelligit, qui quum leges Atheniensibus tulisset, in-terrogatus cur nullum supplicium constituisset in eum qui parentem necasset, respondit se id nemi-nem facturum putasse. Sapienter fecisse dicitur, in-quit Cicero, qui de eo nihil sanxerit, quod antea commissum non erat, ne non tarn p^rohibere, quam admonere videretur. Cuius imitatione Romulus, au-tore Plutarcho, quum et ipse leges conderet, nulläm parricidii poenam definire voluit, sed omne hoinici-dium vocavit parricihoinici-dium: quod hoc impium ac

ne-9*

135 DE CLEMENTIA 136 farium, illud autem impossibile duceret. Ac multa

saecula visus est recte huiusmodi facinus desperasse.

Nemo enim sexcentis post annis taie scelus perpe-travit. Sed post Annibalis bellum L. Hostius fer-tur primus patrem occidisse. Haec Plutarchus in vita Romuli. Oui adversatur Livius, quemadmodum indicat L. Flori Epitome in lib. LXVIÏL ubi scri-bitur P. Malleolum primum omnium insutum culleo matrè interempta, in mare praecipitatum esse, 0.

Mario, nisi fallor, quintum consule.

CAPUT XXIV.

Indicta est aliquando a senatu sententia, ut ser-ves a Hberis cultus distinguerez Deinde ajpparuit quan-tum periculum imminer et, si servi nostri numerare nos coepissent. Idem scito metuendum esse, si nulli ignoscitur. Cito apparebit, pars civitatis deterior quanto praegravet. Non minus principi turpia sunt multa supplicia, quam medico multa funera. Bemissius im-peranti melius paretur. Natura contumax est

huma-nus animus, et in contrarium atque arduum nitens:

sequiturque facilius quam ducatur. Et ut generosi at-que nobiles equi melius facili freno reguntur, fpag. 128]

ita clementiam voluntaria innocentia impetu suo se-quitur, et dignam putat civitas, quam servet sibi. Plus itaque Tiac via proficitur. Crudelitas minime huma-num malum est, indighuma-numque tam miti animo. Fe-rma ista rabies est, sanguine gaudere ac vulneribus, et abiecto homine, in sylvestre animal transire.

Et hic exemplo probat, quam non semper bo-nis securitatem comparent malorum poenae.

Indicta est] Quemadmodum senatores ab equi-tibus discernebat latus clavus, et calceus lunatus, et rursum équités a plèbe differebant annulo aureo.

Sed quo tempore, aut quibus consulibus factum sit Hoc senatusconsultum, nusquam me legere memini, nec temere reperiri posse alfirmare ausim. Indicere pro denunciare verbum iuris est, ut obseryavit Ser-vius in V. Aeneidos Vergilii :

Indicitque forum, et patribus dat iura vocatis.

, Proper this libro IV.:

Indixit leges, respondi ego, legibus1 utar.

Quamvis alibi Servi us bellicum esse vocabulum tra-dat, in illud carmen Yergilii Aeneidos VIL*

Ergo iter ad regem, pollutä pace, latinum Indicit primis iuvenum.

Apparuit quantum periculum] Ad id respexit quod proverbio fertur, tot domi hostes esse, quot servos.

Si servi nostri nos numerare-] Nemo mirabitur hoc dixisse Senecam, qui animadverterit ad verba Plinii lib. XXXLTL: At nunc cibi quoque, inquit, et potus vindicantur annülo a rapina. Hoc profe-cere mancipiorum legiones, et in domo turba ex-terna acta. Servorum quoque causa nomenclator

adhibendus. Sed aliter apud antiquos. Singuli mar-cipores, lucipôresque, dominorum gentiles, in pro-miscuo victum habebant. Iuvenalis Satyra III. :

Protinus ad censum, de moribus ultima fiet Quaestio, quot pascit servos, quot possidet agri Iugera.

Item:

Maguo hospitium mirabile, magno SeiTorum ventres constant.

Et VIL:

Kespicit hoc primum qui litigat, an tibi servi Octo, decern comités post te, an sit sella, togati .Ante pedes.

Tacitus libro IV. : lam trépida ob multitudinem fa-miliarum, quae gliscebat immensum, plebe.ingenua.

Et eiusdem libro III. in Uteris Tiberii ad senatum:

Quid enim primum prohibere, et priscum ad morem recidere aggrediar? Villarumne infinita spatia? fa-miliarum numerum et nationes? Et ne hic longius immoremur, unius hominis familia nos docebit, quam merit periculôsum civibus a servis suis, numerari.

Scribit enim Plinius libro XXXI. in hunc modum:

Claudius [pag. 129] Isidorus testamento dixit: quam-vis multa civili bello amisisset, relinquere tarnen servorum quatuor millia, iuga boum tria millia sex-centa, reliqui pecoris ducenta quinquaginta millia.

Hinc collige quantos servorum greges possederint illi gurgites, Crassi, Pompeii, Luculli, quum iste nec celeberrimus nomine divitiarum, et bellorum cladibus exhaustus, quatuor millia servorum relique-rit. Haec eo libentius commemoravi, quod passim occurrant in autoribus serviles tumultus, qui ne ipsi quidem Capitolio interdum pepercerunt.

Remissius imperanti]

Qui vult amari, languida regnet manu,

inquit Seneca in Thebaide.

In contrarium atque arduum]

Nitimur in vetitum semper, cupimusque negata,

ait Ovidius. Et Augustinus in libro de Bpiritu ot litera: Ea quae concupiscimus, nescio quomodo ar-, dentius expetuntur, si vetantur.

Abiecto homine, in sylvestre] Hac loquutione so-.

lemus uti, quum volumus designare facinus homine indignum, et in quo se hominem non gesserit qui perpetravit. Quid enim interest, inquit Cicero, utrum ex homine convertat se qùis in beluam, an in ngura hominis immanitatem gerat beluae? Quintilianus in Pasto cadavere: Si quis adeo hominem exuit, ut ibi poenam quaerat ubi sensus doloris non est. nempe cadavera feris obiiciet.

CAPUT XXV.

Quid enim interest, oro te Alexander, leoni Lysjr machum obiicias, an ipse lacères dentibus tuis? Tuum illud os est, tua iUa~ feritas. 0 quam cuperes tibi

po-137 L I B E R I. CAPUT X X I I I . X X I V . X X V . 138 tius ungues esse? tibi rictum ilium edendorum

homi-num capacem? Non exigimus a te, ut manus ista, exitium familia/rium certissimum, uUi salutaris sit: ut iste animus fer ox, msatidbile gentium malum, citra sanguinem caedemque satietur. dementia vocatur, si ad octidendum amieum carnifex inter homines eligir tur. Hoc est qua/re vel abominanda sit saevitia, quod excedit fines, primum solitos, deinde humanos. Nova supplicia conquirit, ingenium advocat, instrumenta ex-cogitat; per quae varietur atque extendatur dolor, et delectetur malis Jtominum. Tunc ille diri dnimi mor-bus ad insaniam pervenit ultimam, quum [pag. 130]

crudelitas versa est in voluptatem, et iam occidere ho-minem iuvat. Nam talem virum a ter go sequitur ever-sio. Odio, veneno, gladiis, tarn multis periculis peti-tur, quam multorum ipse periculum est: privatisque nonnunquam consiliis, alias vero consternatione publica tircumvenitur. Levis enim et privata per nicies non totas urbes movet. Quod late fur ere coepit, et omnes appétit, undique conßgitur. Serpentes parvulae fal-lunt, nee publice consequuntur. Ubi aliqua solitam mensuram transiit, et in monstrum excrevit, ubi fon-tes potu infecit, et si afflavit, deurit, obteritque, qua-cumque incessit, baUistis petitur. Possunt verba dare, et evadere pusiUa mala; ingentibus obviam itur. Sic unus aegtr nee domum quidem perturbât. At ubi cre-bris mortibus pesUlentiam esse apparuit, conclamatio civitatis ac fuga est, et diis ipsis manus intenduntur.

Sub uno aliquo tecto flamma apparuit, familia vici-nique aquam ingerunt. At incendium vastum, et mul- , tas iam domos depastum, parte urbis obruitur. j

Quid enim interest] Ad illud referendum, quod | in superiori capite dixerat, abiecto nomine in syl-yestre animal transire, qui sanguine gauderet et TUI- ! neribus: nunc per apostrophen seu aversionem ad Alexandrum, Quid interest, inquit, tuam ipse cru-delitatem exsequaris, an dentibus leonis saeyias? etc.

Haec figura /itraßaag dicitur Rutilio Lupo.

Lysimaehum] Hie inter scriptores non convenit, quod multi affirmant Lysimachuni leoni obiectum ab Alexandra: unus Q. Ourtius earn opinionem re-fellit. Nam et ipse Seneca alibi, et Valerius libro I X . cap. de ira et odio, et Iustinus libro XV. con-sentirait obiectum fuisse, sed quum ad conspectum eius concitus leo impetum fecisset, manum manipulo inyolutam in os eius immersisse, arreptaque lingua feram exanimasse. Curtii autem verba sunt libro VUE.: Inter quas quum leo magnitudinis rarae ip-sum regem invasurus incurreret, forte Lysimachus, qui postea regnavit, proximus Alexandra, venabu-lum obiicere ferae coopérât. Quo rex repulso, et abire iusso, adiecit, tarn a semet quam a Lysima-cho leonem interfici posse. Lysimacbus enim quon-dam quum yenaretur in Syria, [pag. 131] occiderat eximiae magnitudinis feram solus: sed laevo humero usque ad ossa laceratus, ad ultimum periculi

per-venerat. Id ipsum expröbrans illi rex, fortius quam loquutus est fecit. Nam feram non excepit modo, sed etiam uno vulnere occidit. Fabulam quae ol>

iectum a rege Lysimachum temere vulgavit, ex eo casu ortam crediderim. Apud Plutarcbum nulla mentio. At yero boc pbilosopbis et oratoribus, qui-bus non est propositum perpetuam historiam texere, permittitur res dubiae fidei prout locus postulat, in usum suum accommodare. Quod tarnen non sem-per observât Seneca. Libro enim H . de I r a , rem a nullo, quod sciam, memoriae proditam, de Ale-xandra confinxit, admonitum matris epistola ut a veneno Philippi medici caveret, acceptam ab eo po-tionem nibilo minus interritum bibiase: quum banc epistolam non matris, sed Parmenionis fuisse testen-tur Plutarcbus et Arrianus inter Graecos, ex La-tinis Ourtius et Iustinus.

Non exigimus a te~\ Per modum concessionis gradatim procedit, donee ad id quod est maximum perveniat, quo maiorem faciat invidiam. Bstque amplificatio per ratiocinationem, ut docet Fabius li-bro VUE.: Non petimus ut alicui prosis, familiari-bus tuis exitium afferre solitus, nedum extraneis.

Non exigimus ne noceas, qui in omnium gentium clades natus es: verum ut modum aliquem adbibeas saevitiae, et usitato more crudelis sis. Tale est il-lud Veneris apüd Vergilium lib. X- Aeneidos, quan-tum ad concessionem :

Nil super imperio moveor: speravimus ista Dum fortuna fîiit: vincant quos vinoere mavis.

Si nulla est regio Teucris, quam det tua coniux Dura, per eversae genitor fumantia Troiae Excidia obtestor, liceat dimittere ab armis Incolumem Ascanium liceat superesse nepotem.

Aeneas sane ignotis iactetur in undis, Bt quacunque viam dederit fortuna, sequatur:

Hunc tegere, et dirae valeam subducere pugnae.

Nam Iupiter et imperium et victoriam et salutem Aeneae promiserat.

Exitium familiarium] Nempe quae Clytum in-ter epulas transfoderit, ex Macedone et libero pigre in persicam servitutem transeuntem. Nam Parme-nionem, et eius filium Pbilotam, purpuratorum prae-cipuos et duces primarios exercitus non sua manu interfecit Alexander, sed occidendos suis tortoribus dedit. Trogus libro IX. de eo et Philippo patre:

Iram pater dissimulare, plerumque et vincere. Büc ut exarsisset, nee dilatio ultionis, nee modus erat.

Regnare ille cum amicis volebat, bic in amicos regna exercera; amari pater, [pag. 132] hie male metui.

Clementia vocatur] Seite hunc locum reposuit Erasmus, ut cum Vergiliano carmine conveniat:

Si pereo, manibus hominum periisse iuvabit.

Instrumenta excogitat per quae varietur] Non enim tyrannis satis est mortem infligera, sed novas artes excogitant, quibus diu misère langueant, quos tan-dem volunt perire: quo scilicet se mori sentiant, ut

139 D E OLEMENTIA 140 ' solebat iactare Caligula. Lycus apud Senecam in

Hercule furente:

Qui morte cunctos luere supplicium iubet, Nescit tyraiinus esse: diversa irroga, Miserum veta perire, felicem iube.

Apud eundem Atreus l) in Agamemnone : Rudis est tyrannus morte qui poenara exigit.

Hinc taurus Phalaridis, et Neronis ludibria in Chri-stianos, ut ferarum tergis contecti làniatu canum interirent.

Quum crudelitas versa in voluptatem] Quanquam enim philosophi non putant quenqùam a natufali lege ita desciscere, ut animi causa malus sit, nescio tarnen quomodo id usu venit, ut gratuite sint qui-dam mali tanta peccandi libidine insanientes, ut hoc ipsum peccare delectet, etiam si causa non sit.

Serpentes parvulae fallunf] Ludit suo more ali-quot similibus, quae omnia in earn sententiam ten-dunt, quo latius grassatur tyranni saevitia, eo illi a pluribus inetuendum esse.

Ubi aliqua mensuram] Qualis ilia quae Romam missa est a Regulo, portentosae maghitudinis, et fidem excessurae, nisi tot scrip tores uno ore con-stanter affirmarent.

Ballistis] Ballistarum variae formae erant an-iiquis, quemadmodum apparet ex libro VI. tertiae decadis Livii ubi ballistae maiores et minores, sicut scorpiones maiores et minores, et item oatapultae.

Haec autem tria sic inter se differunt, quod ballista evibrantur lapides, quamvis interdum etiam spicula, ut docet Yegetius libro IV. Oatapultae, quantum possum intelhgere ex Vitruvio, Vegetio et Marcel-lino machinae fuerunt multi artificii, quibus sagit-tae eiaculabantur, quae tarnen abierunt in desuetu-dinem. Scorpiones latino nomine, neque forte im-proprio, appellare liceat aetatis nostrae arcuballistas.

Dicitur ballista a verbo graeco ßaWat, quod est iacio.

Possunt verba dare"] Quae scilicet prius nocent, quam praevideri praecaverive possint. Verba dare, deoipere est etiam sine verbis, ut docet Gellius li-bro X V I I . E x eo tractum, quod qui multa et mag-nifica pollicentur, nihil fere praestant. Cicero Phi-lipp. X Ï Ï I . : Scilicet verba dedimus, decepimus, ubi explicat quid sit verba dare. Quadrigarius : E a L u -cani ubi resciverunt per fallacias sibi verba data esse. Seneca lib. VT. Epist.: Ne verba ndbis den-tur, et esse in illis aliquid magni ac secreti iudi-cemus.

[pag. 133] CAPUT X X V I .

Crudelitatem privatorum quoque serviles manus sub certo cruris periculo ultae sunt: tyrannorum,

gen-1) Ed. Amst.: Aegisthus, quod unice rectum. Atreum scripsit autor memoriae lapsu deceptus.

tes populique, et quorum erat malum, et ii quibus i/m-mi/nebat,.exscindere aggressi sunt. Aliquando sua prae-sidia in ipsos consurrexerunt, perfidiamque, et impie-tatem, et feriimpie-tatem, et quidquid ab Ulis didicerant, in ipsos exercuerunt. Quid enim potest ab eo quisquam sperare, quern malum docuit? Non diu apparet ne-quitia, nee quantum videtur peccat. -Sed puta tutam esse crudelitatem, quale eius regnum est? Non aliud quam captarum urbium forma, et terribiles fades pu-blia metus- Omnia moesta, trépida, et confusa. Vo-luptates ipsae timentur, non convwia secura ineunt, in quibus lingua sollicite etiam ebriis custodienda est.

Non spectacula, ex quibus materia criminis ac peri-culi quaeritur. Apparentur licet, inquit, magna im-pensa, et regiis opibus, et artificum exquisitis

nomini-bus: quem tarnen e ludo in carcerem ire iuvet? Quod istud, dii boni, malum est? occidere, saevvre, delectari sono catenarum, et civium capita decidere? quocun-que ventum est, multum sanguinis fundere? aspectu suo terrere ac fugare? Quae alia vita esset, si leones ursique regnarent? si serpentibus in nos, ac noxiosis-simo cuique animali daretur potestas? IUa rationis expertia, et a nobis immanitatis crimine damnata, abs-tinent suis, et tuta est inter feras simiUtudo morum.

Apud homines tarnen nee a necessariis quidem rabies tempérât sibi: sed externa suaque im aequo liabet, quo possit exercitatior a smguhrum deinde caedibus, m

exitia gentium serpere: et iniicere iectis ignem, ara-trumque vetustis urbibus inducere, potentiam putat : et unum occidi aut alterum, parum imperatorium credit.

Nisi eodem tempore grex miserorum subiectus stetit, crudelitatem suam in ordinem coactam putat. Félici-tas ilia, multis salutem dare, et ad vitam ab [pag. 134]

ipsa morte revocare, et mereri dementia civicam. Nul-lum ornamentum primcipis fastigio dignius pulchrius-que est, quam ilia corona ob cives servatos.. Non hos-tilia arma- del/racta victis, man currus barbarorum sanguine cruenti, non parta bello spoUa. Haec divina potentia est, gregatim ac publice servare: multos au-tem occidere, et indiscrete, incendii ac rui/nae poten-tia est.

Hoc tote capite partim colligit quam sit peri-culosum exercere crudelitatem et saevitiam, cuius tot exsistant vindices, partim etiam si maxime tutum sit, «stendit ita foedam et horribilem per se crude-litatis faciem, ut hac sola ratione exsecrabilis esse possit. Demum explicat quam longe abesse debeat a principe immanis hic affectus: ruinae et incendii potentiam esse, ,perdere: principis maiestatem con-stare salutem gregatim ac publice dando.

Crudelitatem privatorum] Argumentum a minori.

Si enim servi, qui ita proiecto sunt animo, ut nihil egregium audeant, ulti sunt privatorum crudelita-tem, qui non tarn longe lateque saeviunt quam prin-cipes, idque sub certo mortis periculo: cur non ma-gis liberi, qui ad animosa facinora nati sunt,

ulcis-H I L I B E R I. CAPUT X X V . X X V I . ulcis-H 2 cantur tyrannorum saevitiam, quae tot populos et

tot terras promit, quum id magna spe impunitatis fa-cere possint? Memmius apud Salustium: Servi aere parati iniusta imperia dominorum non perferunt:

TOS, Quirites, in imperio nati, servitutem toleratis?

Sed puta tutam esse] Ooncessio seu permissio rhetorica.

Voluptates ipsaç timentur] Haec omnia tametsi in tyrannos conveniunt, ut in eos qui tyrannide premuntur, loeus tarnen postulat ut de iis intelliga-mus dici, qui sub tyranno vivunt: quod ex sequen-tibus facile perspicitur.

Non convivia secura ineunt, in quibus lingua]

Nam, ut ait Horat. in Arte:

Reges dicuntur multis urgere culullis, Et torquere mero, quem perspexisse laborant An sit amicitia dignus.

Notum est et illud Plinii: Alii mortifera loquuntur, rediturasque per iugulum voces non continent.

Non specbacula ex quibus] Bene dixit materiam criminis ac periculi peti ex spectaculis. Vix enim abstinebant histriones, quin locos insignes ex tra-goediis aut attellanis torquerent in malos principes, si in mores eorum cadere viderentur. Quae si ex-ciperentur consensu et applausu populi, et actores et spectatores rapiebantur ad poenam. Pauca quae-dam exempli [pag. 135] causa subiiciemus. Tiberio imperante, quum in attellanico exodio hircus vetu-lus capreis naturam liguriret, visus est designari I liguritor Tiberius. E t spectante imperatore Maxi-mino, qui se ob vastitatem et robur corporis im-mortalem credebat, pronunciati sunt versus : *)

Et qui ab uno non potest occidi, a multis occiditur.

Elephas grandis est, et occiditur.

Leo fortis est, et occiditur.

Tigris fortis est, et occiditur.

Cave multos, si singulos non times.

Hinc factum est ut principes mala conscientia per-culsi, quaedam ad se pertinentia, quasi de se dicta essent, prava suspicione vindicarent.

Apparentur, inquit, licet] Haec in persona cuius-liBet civis, qui satius ducat omnino abstinere a spec-taculis, quam tanti redimere brevem laetitiam, ut de ludo in carcerem trabatur.

Quae alia- vita esset] Exaggeratio a compara-tione.

Ilia rationis expertia] Alia exaggeratio per con-tentionem. Haec enim inter se componuntur, ani-malia rationis expertia, bomo rationis particeps. M a immanitatis crimine damnata, bomo ipse qui dam-nât: ilia abstinere sui generis animalibus, hominem non solum bominibus non parcere, sed ne consan-guineis quidem. In eandem sententiam Plinius

li-1) Graeei scilicet, quorum hanc latinam sententiam refert Julius GapitoUnus in Maximino. '

b r o V H . : Denique caetera animalia in suo genere probe degunt: congregari videmus, 'et stare contra dissimula. Leonum feritas inter se non dimicat, ser-pentium morsus non petit serpentes: ne maris qui-dem beluae ac pisces, nisi in diversa genera sae-v viunt. At bercule homini ex bomine plurima sunt mala. Quintilianus in Pasto cadavere: Hoc non

b r o V H . : Denique caetera animalia in suo genere probe degunt: congregari videmus, 'et stare contra dissimula. Leonum feritas inter se non dimicat, ser-pentium morsus non petit serpentes: ne maris qui-dem beluae ac pisces, nisi in diversa genera sae-v viunt. At bercule homini ex bomine plurima sunt mala. Quintilianus in Pasto cadavere: Hoc non