• Aucun résultat trouvé

Servis imper are moderate, laus est: et in mand-pio cogitandum est, non quantum illud impune pati possit, sed quantum tibi permittat aequi bonique

na-tura, quae parcere etiam captivis et pretio paratis iu-bet. Quanta iustius his iubet,'tanto iustius hominibus liber is, ingenuis. honestis, non ut mancipiis abuti, sed his quos gradu antecedas, quorumque tibi non tradita servifus, sed tutela. Servis ad statuam licet confugere, quum in servum omnia liceant. Est aliquid quod ho-mini in hominem licere, commune ius animantium ve-tet. Quis non Vedium Pollionem peius oderat, quam servi sui, quod muraenas sanguine humano saginabat, et eos qui se aliquid off ender ant, in vivarium, quid aliud quam serpentibus, obiici iubebat? 0 hominem mille mortibus dignum, sive devorandos servos

obiicie-%at muraenis, quas esurus erat: sive in hoc tantum Mas alebat, ut sic aleret. Quemadmodum domini cru-deles tota civitate commonstrantur invisique et detesta-biles sunt, ita regum et iniuria latius patet, et infa-mia atque odium saeculis traditur. Quanto autem non nasci melius fuit, quam numerari inter publico mdlo natos?

A maiori ad minus: Si non omnia licent domino in servum, ergo nee principi in subditum. Sic enim debet dominus servo imperare, ut interim agnoscat hominem. Sic princeps dominari subdito, ut homi-nem agnoscat et liberum. A minori: Si domini cru-deles, quorum crudelitas privatis parietibus contine-tur, tota civitate commonstrantur: regum saevitia, quae in populos exercetur, in vulgus infamis est, et ad posteritatis quoque memoriam dimanat.

Servis imperare moderate] Est etiam erga infi--mum hominum genus servanda iustitia, inquit Cicero.

H i sunt servi, quibus uti bene quidam praecipiunt ut mercenariis, ad exigendas operas, et iusta prae-standa. Plato quoque in VI. de Republica: Est, in-quit, recta servorum educatio, ut nulla illis contume-lia inferafcur, iniuriaque iis multo minus, si fieri pos-sit, quam aequalibus inferenda. Modus tarnen

ad-8*

119 D E C L E M E N T I A » . 120 Mbendus est. Nam, ut statim idem subdit,

casti-gandi caedendique [pag. i l l ] semper iure sunt servi:

neque ita monendi ut liberi, ne molliores fiant; al-loquutio omnia ad servos, quodammodo imperium sit, etc.

Aequi bonique natura] Satis ostendit Budaeus in suis annotationibus, quid esset aequum'et bonuni, quod iuri summo seu rigori iuris opponitur. Nam quüm ius omnia recta et inflexibilia exigat, aequi-tas de iure aliquid remittit. Haec Graecis intetxtut, illud zo xarà zov véfiov Slxatov dicitur. Sensus est igitur, dominos non respicere quantum suo iure in servos possin t, sed quadam aequitatis norma tempe-rare imperium.

Quae parcere etiam captivis] Eadem etiam ae-quitas bello devictos et captivos conservari iubet.

Nam si iure summo agatur, praesertim in medio belli tumultu, non est nec misericordiae nec man-suetudini locus: atque ut loquitur Pyrrbus apud Se-necam in Troade:

Lex nulla capto parcit, aut poenam impedit.

Aequius respondet Agamemnon:

Quod non vetat lex, hoc vetat fieri pudor.

Cicero Offic. L : Parta autem victoria conservandi sunt ii, qui non crudeles in bello nec immanes fue-runt. Horatius I. Epistolarum:

Vendere quum possis captivum, occidere noli:

Serviet utiliter, seu pasc'at durus, aretque.

Hinc Vergilius Aeneidos V I . :

Tu regere imperio populos, Romane, memento.

Hae tibi erunt artes, pacisque imponere morem, Parcere subiectis et debellare superbos.

E t Alexander libro IV. Curtii : E t vincere, et consu-lere victis scio.

Liberis, ingenuis, honestis] Qui serviles contume-lias, et sordida obsequia pati non possunt. Unde Hermolaus ad Alexandrum libro VI. Curtii: (Deci-dendi te consilium inivimus, quia non ut ingenuis imperare coepisti, sed quasi in mancipia dominaris.

Liberis dixit, et ingenuis, quia baec inter se diffé-rant. Liberi enim aliquando fiunt, ingenui semper nascuntur. Vide Iurisconsultos.

Servis ad statuani] Servi enim, si premerentur intolerabili dominorum saevitia, ad Caesarum sta-tuas confugiebant: et si quidem iusta causa implo-rabant opem, eximebantur prioris domini potestati.

§. sed et maior. de iis qui sunt sui vel alieni iuris.

Üb. I. Instit. Antoninus consultus a quibusdam prae-sidibus provinciarum, de iis servis qui ad aedem sa-cram, vel ad statuas principum confngiunt, praece-pit ut si videatur intolerabilis saevitia dominorum, cogantur servos suos bonis conditionibus vendere. I n eandem sententiam est constitutio Valer. Tbeod. et Aread. aaa. lib. I. C. Tranquillus in Tiberio: P a u -latim hoc genus calumniae eo processit, ut haec

quo-<me capitalia essent, circa Augusti simulacrum

ser-vum cecidisse, vestem mutasse etc. Hoc ius asy-liae postea transiit ad basilicas Apostolorum et Mar-tyrum, ut legitur in multis Iuris locis. Vide [pag.

112| Augustinum libro I. de Civit. Dei.

Quum in servum omnia liceanf] Utpote in quem vitae necisque potestas domino permissa est.

Est aliquid quod homini in hominem liceré] Na-tura enim indidit animalibus societatem in suo cui-que génère, ut homo hominem non violet, nec canis canem, nec equus equum etc. Qui sensus ut elici posset, mutavi veterem lectionem. ')

Quis non Vedium Pollionem] Locus a contrariis.

Si enim passim odio habitus est vedius Pollio, quod servos muraenis devorandos in vivarium coniieiebat, est igitur aliquid quod commune ius animantium ho-mini non permittit in hominem. Quod autem le-gendum sit Vedius Pollio, constat ex autoritate Pli-nii, cuius verba sunt libro I X . c. 23: Invenit in hoc animali documenta saevitiae Vedius Pollio eques romanus ex amicis divi Augustin vivai*iis earumim-mergens damnata mancipia, non tanquam ad hoc feras terrarum non sufficientibus, sed quia in alio génère totum pariter hominem distrahi spectare non poterat. Ob earn causam libro I. Taciti, inter pro-bra Augusti ab obtrectatoribus recensetur Vedii Pollionis luxus, quod eius amicus esset. Hunc etiam Vedium Tacitus libro X I I . numerat inter praevalida equitum romanorum nomina, quorum potontia Au-gusto imperante pollebat. Miror quid in mentem venerit Erasmo, ut in secunda editione Atedium pro Vedio reponeret libro I I I . de I r a , ubi eiusdem historiae Seneca meminit, quum veram lectionem asseruerit Coelius Rhodiginus in lectionibus anti-quis, verba ipsius Senecae licet suppresso autore reforens. Senecae verba sunt: Quum Augustus coenaret apud Vedium Pollionem, fregerat unus crystallinum ex servis. Ad mortem rapi eum Ve-dius iussit, nec vulgari quidem periturum morte.

Muraenis obiici iubebatur, quas ingens piscina con-tinebat. Quis non hoc putaret luxuriae causa fa-cere? saevitia erat. Evasit e manibus puer, et con-fugit ad Caesaris pedes, nihil aliud petiturus, quam ut aliter periret, nec esca fieret. Motus est novi-tate crudelitatis Caesar, et ilium quidem dimitti, et crystallina omnia coram se frangi iussit, compleri-que pi8cinam.

Quod muraenas] Muraena quae Graecis [wqatva, ut autor est Varro, piscis in primis deliciis quon-dam habitus, et qui nunc quoque in magno pretio suo tempore habetur, quantum ex descriptione Plinii et aliorum aguoscere possum. Is est quern 1am-pretam vulgo dicunt, non multum absimilis

anguil-1) Edd. Senecae habent: est aliquid quod in hominem licere commune ius animantium vetet.

\

121 ' LEBER I. CAPUT X V I I I . X I X . 122 lae. Quanti aestimatae fuerint muraenae Romanis,

Tel illud argumenta est, quod Antonia Drusi, mu-raenae quam diligebat, inaures addidit, et Orassus vir censorius amissam, quasi filiam, atratus fie vit;

quod Muraenae cognomen assumpserint a muraenis, quibus effuse delectabantur. Insignis est error P e -rotti, qm' a maculis coi-poris appellatos Muraenas autumat, refragantibus Varrone, Macrobio, Columella.

Hallucinatur ctiam quum scribit Chirrum earum [pag.

113] vivaria excogitasse. Atqui Plinius, Yarro, Co-lumella, Macrobius, C. Hirrium tradunt: a quo dic-tator Caesar sex millia ad pondus accepit, quum triumphales coenas populo daret. Lege plura apud Plinium libro IX. c. 55., Macrobium libro I I I . Sa-turn., Yarronem libro I I I . de Re rustica, Columellam libro V n i .

In vivarium] Vivarium hie usurpatum pro pis-cina, contra quam docuerit Gellius libro II. qui vult accipi pro loco in quo ferae vivae pascantur, quod alias leporarium, alias roborarium dicitur. In hac tarnen^significatione non semel in autoribus legitur.

Iuvenalis Satyra IV.:

Non dubitaturi fugitivum dicere piscem, Depastumque diu vivaria Caesaris.

Seneca lib. XIV. Bpist.: Ego vero philosophiam iu-dico non magis excogitasse has machinationes tec-torum supra tecta surgentium, et urbes urbium pre-mentium, quam vivaria piscium in hoc clausa, ut tempestatum pericula non adiret gula.

Quas esurus erat] Id est luxuriae causa faciebat.

In hoc àlebat, ut sic aleret] Ad exercendam cru-delitatem.

Quam numerari inter publica mala] Alii codices habent, inter publico malo natos, nihilo peiore sensu.

Idem est enim, natos numerari inter publica mala, et numerari inter natos mnlo publico. 'Tranquillus in Nerone: Domitii patris vox inter gratulationes amicorum, negantis quidquam ex se et Agrippina, nisi detestabile, et malo publico nasci potuisse.

Ovidius :

0 mihi pei'petuum nata puella malum.

CAPUT X I X .

-Excogitare nemo quidquam poterit, quod magis de-corum regenti sit, quam dementia, quocunque modo is, et quocunque iure praepositus caeteris erit. Eo scili-cet formosius id esse magnificentiusque fatebimur, quo in maiori praestabitur potestate: quam non oportet noxiam esse, si ad naturae legem componitur. Natura enim commenta est regem, quod et ex aliis animalibus licet cognoscere, et ex apibus, quorum regi amplissi-mum cubile est, medioque ac tutissimo loco. Praeterea onere vacat, exactor alienorum operum: et amisso rege totum dilabitur examen. Nee unquam plus uno

pa-tiuntur, melioremque pugna quaerunt. Praeterea in-signis regi forma est, dissimilisque caeteris, turn mag-nitudine, turn niiore. Hoc tarnen maxime distinguitur.

Iracundissimae, ac pro corporis captu pugnacissimae

|pag. 114] sunt apes, et aculeos in vulnere relinquunt.

Rex ipse sine aculeo est. Noluit ilium natura nee saevum esse, nee ultionem magno constaturam petere, telumque detraxit, et iram eius inermem reliquit. Exem-plar hoc magnis regibus ingens. Est enim Uli mos

exserere se in parvis, et ingentium rerum documenta minima agere. Pudeat ab exiguis animalibus non trä-llere mores, quum tanto hominum moderatior esse ani-mus debeat, quanto vehementius nocet. TJtinam quidem eadem homini lex esset, et ira cum telo suo frangere-tur, nee saepius liceret nocere quam semel, nee alienis viribus exercere odia. Facile enim lassaretur furor, si per se sibi satisfaceret, et si mortis periculo vim suam éffunderet. Sed ne nunc quidem Uli cursus tu-tus est. Tantum enim necesse est timeat, quantum ti-meri viüt, et manus' omnium observet, et eo quoque tempore quo non captatur, peti se iudicet, nullumque momentum immune habeat. Hanc aliquis aegram vir-tarn sustinet, .quum liceat innoxium aliis, ob hoc se-curum, salutarem potentiam eius laetis omnibus trac-tare. Errat enim si quis existimat tutum esse ibi re-gem, tibi nihil a rege tutum est. Sed securitas secu-ritate mutua paciscenda est. Non opus est instruere in alt um éditas arces, nee in ascensum arduos colles emunire, nee later a montium abscindere, multiplicibus se mûris turribusque sepire. Salvum regem in aperto dementia praestabit. Unum est inexpugnabile muni-mentum, amor avium. Quid pulchrius est, quam vi-vere optantibus eunetis, et vota non sub custode nun-cupantibus? Si paulum valitudo titubavit, non spem ho-minum excitari, sed metum? Nihil esse cuiquam tam pretiosum, quod non pro salute praesidis sui

commu-tatum velit? Omne Uli quod contingit, sibi quoque evenire deputet. In hoc assiduis bonitatis argumentis probavit non rempublicam suam esse, sed se

reipubli-cae. Quis hu,ic audeat struere aliquod periculum?

Quis ab hoc non, si possit, fortunam quoque avertere velit? sub quo iustitia, pax, pudicitia, securitas, [pag.

115] dignitas, florent: sub quo, opulenta civitas copia bonorum omnium abundat. Nee alio animo rectorem suum intuentur, quam si dii immortales poteslatem visendi sui faciant: intueamur vénérantes colentesque.

Quid autem? non proximum Ulis locum tenet is, qui se ex deorum natura gerit beneficus, ac largus, et in melius potens ? Hoc affectare, hoc imitari decet, maxi-mum ita haberi, ut optimus simul habeatur.

Postquam enumeravit per species eos qui aliis praesunt, ostenditque debere se praestare indulgen-tes erga eos quibus praefecti sunt, nunc generali sententia colligit eorum omnium praecipuam dotem esse clementiam, sive sit pater, qui filio imperet, seu praeceptor discipulo, tribunus militi, aut

domi-123 D E OLEMENTIA 124 nus servo. Praecipue vero hoc ad regem spectare,

quod natura illi exemplar in apibus proposuit, ad quod se oomponat.

Si ad naturae legem componituf] E x disciplina Stoicorum, qui naturam tanquam optimam ducem sequi iubent.

Ex aliis animàlibus] Ut in gruibus, quae unam semper sequuntur ordine literario.

Quarum régi amplissimum cubile~] Mirum videri possit, cur Seneca poeticam banc descriptionem ita per partes exsequatur, quum nihil paene ad rem faciat. Verum id data opera fecit, ut quandam re-gis maiestatem repraesentaret, ne videretur inepta comparatio. Quod dicit esse cubile medio ac tutis-simo loco, id significat Vergilius eo carmine libro quarto Georgicon:

Praeterea regem non sic Aegyptus, et ingens Lydia, nec populi Parthorum, aut Medus Hydaspes Observât.

E t Plinius libro XL cap. 17: Mira plebei circa eum obedientia. Quum procedit, una est examen: circa eum conglobatur, cingit, protegit, cerni non patitur.

Quum processere, se quaeque proximam illi esse cupit, et in officio conspici gaudet.

Onere vacat exactor] Vergilius:

Ule operum custos, illum admirantur, et omnes Circumstant fremitu denso, stipantque fréquentes:

Et saepe attollunt humeris, et corpora bello Obiectant, pulchramque petunt per vulnera mortem.

Varro lib. TIL de R e rustica: Regem suum sequun-tur quocunque it, et fessum sublevant, et si nequit volare, subvolant, etc.

Et amisso rege totum dilabitur] Vergilius:

Rege incolumi mens omnibus una est:

Amisso rupere fldem.

Plinius: Duce prehenso totum tenetur agmen, mi-grantque ad alios. Esse [pag. 116] utique sine rege non possunt.

Née unquam plus uno] I n apibus princeps unus est, inquit Hieronymus ad Rusticum. Quod si pro-pius contemplemur, hoc animal documento est, in-fidam esse regni societatem, nec regnum duos ca-pére: siquidem duo reges ita factionibus multitu-dinem distrahunt, ut ad totius sobolis internecionem depugnare paratae sint, nisi praelium dirimatur

al-tero ex regibus interempto. ».

Praeterea insignis régi forma est] Columella libro I X . : Sunt autem ii reges maiores paulo, et oblongi magis quam caeterae apes, rectioribus cruribus, sed minus amplis pinnis, pulchri coloris, et nitidi, le-vesque, etc. Vergilius:

Hic melior insignis et ore, Et rutilis clarus squammis etc.

Iracundissima, et pro corporis captu] Vergilius : Ulis ira modum supra est, laesaeque venenum

Morsibus inspirant, et spicula caeca relinquunt Affixa in venis, animasque in vulnere ponunt.

Hue allusit Curtius in Alexandro. Temeritas est, inquit, quam adhuc pro virtute timuistis: quae ubi primum ùnpetum efFudit, velut' quaedam animalia, amisso aculeo torpet. E t Cicero pro Placco : Mortuus est aculeo iam dimisso, ao dicto testhnonio. Illud vero inter scriptorcs non convenit, statimno infixo aculeo emoriantur, an tantum dégénèrent in fucos. Plinius libro X V I I I . : Aculeum apibus natura dédit ventri consertuin; ad unum ictum hoc infixo, quidam eas statim emori putant, aliqui, non nisi intantum adacto, ut intestinum saepe assequatur: sed fucos postea esse, nec mella faoere. Vides magna illa ingénia, quum se tantopere in rebus minutulis tor-serint, ne de apum quidem spiculis consentire. At illud nostratibus rusticis vulgare est, spiculum in-fixum non afferre mortem apibus, sed ad mel fa-ciendum inutiles reddere.

Rex ipse sine aculeo est] Neque hoc oitra con-tre versiam est, an rex apum careat aculeo. Plinius:

Non constat inter autores, rex nullumne solus non habeat aculeum, maiestate tantum armatus, an de-derit eum quidem natura, sed usum illi tantum ne-gaverit. Illud constat, imperatorem aculeo non uti.

Aristotelis et Columellae eadem sententia est, nisi quod verbis paulum discrepant. Aristoteles enim in libro de animàlibus%affirmât habere, sed exarma-tum, nec pugnae idoneum. Columella non spicu-lum, sed "pleniorem quasi capillum vocat. Utcun-que res habeat, hoc est quod vult Seneca, non esse datum régi a natura aculeum ad nocendum effica-cem, ne saevus esset, aut ultionis appetens: quo exemplum regibus proponeret, ne essent aculeati, hoc est in iracundiam et vindictam proclives.

Pudeat a parvis animaWms] Quintilianus in Apibus pauperis: [pag. 117] Dicam animal quodam-modo parvum hominis exemplar?

Utinam eadem Jwmini] Id est, homines quum nocere alteri volunt, animam in vulnere ponerent, et damnum alienum simul suo malo compensarent.

Non ita essent ad nocendum protervi, si cogitarent se vitae suae dispendio iram effundere.

Sed ne nunc quidem Uli cursus] Nunc per rhe-toricam correctionem subiicit, non magis tutum ho-minibus quam apibus, vim suam saeviendo exercere.

Idque probat sententia illa vulgo usurpata. Necesse est multos timeat, quem multi timent. Itaque opor-tet ut qui assiduum terrorem incutit, singulis tem-poris articulis sit de vita sollicitas, et nova peri-oula in horas sibi impendere cogitet. Cyprianus ad Donatum de tyranno: Tarn ille timere cogitur, quam timetur. Exigit poenas pariter de potentiore sublimitas, sit licet satellitum manu septus, et clau-sum ac protectum latus numeroso stipatore tueatur:

quam secures non sinit esse subiectos, tarn necesse est ut non sit ipse securus.

Hanc aliquis aegram vitam sustinet] Exprobrat

125 L I B E R I. CAPUT X I X . 126 tyrannis suam miseriam, quum possint sibi facili

rati one conciliare hominum animos, si volentibus, non inviti8 imperent.

Errat enim si quis existimai] Peadet ab altera sententia: Necesse est multos timeat, quern multi tiinent. Timet enim omnes, qui omnibus est causa timoris. E t illi est ab omnibus periculum, qui om-nium ipse periculum est. Idem est quod dicit Cur-tius libro X . : Nullum ei satis fidum esse, quern metuat.

Securitas securitate mutua] Hac lege poterit sibi princeps ab omnibus securitatem polliceri, si omnes securos reddat. Plinius in Panegyrico: Habes ami-cos, quia amicus ipse es. Neque enim ut alia subr iectis, ita amor imperatur. Neque est ullus affectus tarn erectus, et liber, et dominationis impatiens, nee qui magis vices exigat.

Non opus est instrueré] Quod tyranni faciunt, qui quum inter cives suos versantur, quasi ab hos-tibus obsideantur, vallo et castris se muniunt. Plu-tarchus in Tita Arati eius verba refert ad Pbilip-pum, in hunc modum: Latrones saxa incolunt, et rupes, et praecipitiis se tutantur: regi autem nibil fide ac benevolentia firmius aut munitius esse po-test. E t Plinius de Domitiano loquens: Ele tarnen quibus sibi parietibus et mûris salutem suam tueri videbatur, dolum secum, et insidias, et ultorem sce-lerum deum inclusit.

Arces] Non negligenda est verbi proprietas. Arx enim saepe dicitur sedes tyranni, quemadmodum ad-notavit Paedianus in Divinationem.

Salwm regem in aperto~\ Hoc significat Mimus Publianus :

Bona comparât praesidia misericordia.

Inexpugnabile munimentum, amor civium] Pul-chra acclamatio, quae omnia complectitur. I n banc sententiam Plinius in Panegyrico : Quanto nunc tu-tior, quanto securior eadem domus, [pag. 118] post-quam non crudelitatis, sed amoris excubiis, non so-fitudine et claustris defenditur. Ecquid ergo non dis-cimus experimento, fidissimam esse custodiam prin-cipis, ipsius innocentiam? Salustius in Iugurtha:

Non exercitus, neque thesauri praesidia regni sunt, sed amici, quos neque armis, neque auro parare queas : officio et fide parantur. Haec arx inaccessa, hoc inexpugnabile munimentum, non egere munimento. F r u s -tra se terrore succinxerit, qui septus caritate non fuerit. Armis enim arma irritantur. Plutarchus in vita Arati: Vera ac stabilis civium benevolentia, op-tima principis custodia est. Antigonus etiam, De-metrii pater, dicebat benevolentiam sibi semper vi-sam optimum regni fundamentum, verissimumque praesidium.

Quid pulchrius quam vivere optantibus cunctis~] Hoc me bercule unum satis esse debeat principi, quo se omnibus amabilem reddat: quod ita et vitae eius

omnes uno consensu fa vent, et mors non caret

omnes uno consensu fa vent, et mors non caret