• Aucun résultat trouvé

libella partes, sive potius ei inserta documenta a pag\ 64 ad 123 exstant etiam in Conimentariis ministcrii ( R e g i s t r e de l a V é n é r a b l e C o m p a g n i e ) Tom. IL

Quibus ita ex actis publicis in praesentem usmn repetitis pergit autor in enarrando causae pro-ccssu (pag. 123 seq.): se non amplius ad desperati haeretici convicia respondisse, quum ultimas eius ca-lumnias intactas relinquere maluerit quam sibi sumere quod iure suo licuisset. Senatum vero quatuor helveticas ecclesias adiisse, Tigurinam, Bernensem, Basiliensem et Schafusianam, deque tota causa earum consuluisse pastores. Quorum responsiones quum unanimi consensu Serveti errores iuste reprebensos af-firmassent, supervacaneum videri ut singulae seorsim rccenseantur. TJnam igitur Tigurinam speciminis loco verbo tenus descriptam lectoribus exhibere satis babuisse. Cuius exomplum legitur pag. 125—130, a nobis ex autographo in archivis genevensibus asservato recognitum et emendatum. Atque hic liceat nobis te, bénévole lector, de peculiari quadam et prae caeteris conspicua scripti indole monere. Quod si attente perlegeris, et Serveti quaestiones, responsiones, annotationes omnes et singulas, easque minime decurtatas ab autore tibi candide propositas consideraveris, mirum sane esset si non in admirationem quandam rapiaris, ne stuporem dicamus, super illam sanctam av&adtlav, qua usus est in exponenda de-clarandaque tota causa. Sane cuivis haud iniquo iudicanti persuasum erit, bunc virum, quum haec talia toti christiano orbi legenda obtulerit, sibi veritatis unice adfectatae conscium fuisse, neque ullo dubio tur-batum quin boni civis et fidi pastoris officio functus fuerit.

Quas hue usque recensuimus libelli partes, eas non immerito histoficam causae expositionem dixeris, quippe quae vel meram rerum gestarum narrationem exhibeat, vel ipsa causae publice actae do-cumenta référât. Sequitur iam pars altera eaque magis theoretica, sive potius polemica, qua scilicet vul-gus lectorum fusius edoceretur de Serveti erroribus, iique data opera refutarentur. Verum et haec dis-putatio non uno tenore decurrit. Ac primum quidem exponitur Serveti Christologia (pag. 130—175) absque ulla peculiari huius partis inscriptione, ita ut quae ratio inter earn et praecedentem Turicensium epistolam intercédât lectores minus facile perspiciant, et versionis gallicae autor hanc lacunam expleverit praemissa rubrica: Plus ample declaration des erreurs abominables de Servet faite par I. Calvin. Quam talem declarationem excipit, et quidem suo proprio titulo ornata, Befutatio calumniarum quibus Servetus iustam errorum suorum damnationem a ministris genevensibus conscriptam eluere vel saltern eludere tentavit (pag. 176—257), ubi triginta et octo illae propositiones haereticae ex operibus Serveti antea a Calvino excerptae, et supra iam descriptae et refutatae, denuo sigillatim excutiuntur, et partim quidem diligentius partim paucis tantum versibus retractantur. In quarum penultima, quae de paedobaptismo agit, autor prae caeteris subsistit, atque inter alia singulas adversarii rationes numéro viginti contra hoc institutum prolatas exponit expositasque profligat. In fine vero, absoluta propositionum illarum recensione, multus est in demonstrando et explodendo Serveti pelagianismo. Finem facit variorum eius placitorum farrago, quae prius omissa, nunc spicilegii vice extra ordinem addita, non minus acriter quam caetera discindun-tur. Coronidis loco apponit breve Serveticae theologiae compendium per locos dispositum (pag. °257—

261), ubi agitur de Deo, de Christo, de spiritu, de nomine eiusque corruptione, de fide, de iustitia, de differentia veteris et novi testamenti. Toti libro subscripserunt praeter ipsum Calvinum quatuordecim ministri.

Quum in hoc scripto Calvinus saepissime Serveti opiniones ex eius recentissimo opère, seu po-tius opusculorum variorum collectione quam sub Bestitutionis Christianismi titulo nuper Viennae ediderat, depromptas citet, adeoque ipsius libri paginis accurate allegatis, lectorum interest scire, editionem Murrii, cuius solius nobis copia fuit, quum authentica exemplaria corvis albis rariora sint, horum formam hactenus repraesentare, ut pagina paginae respondeat, adeoque qui a Nostro significantur numeri in ilia quoque relegi queant.

P R O L E G O M E N A . XXXITI Recusus est Tractatus hie in editione Bezao prima pag. 816—907; in secunda pag. 686—764, apud Stoerium pag. 592—658; denique in ed. Amstelodamensi pag. 510—567.

Versio gallica typis édita latinnm arohetypum proximo sequuta est, ita ut facile tibi persuadeas utrumque exemplar fere eodem tempore prelo commissum fuisse. Titulus illius hie est:

D E C L A R A T I O N | P O U R MAINTENIR L A | vraye foy que tiennent tous Chrestiens | de la Trinité des personnes en vn seul Dieu. | PAR IEAN CALVIN. | Contre les erreurs détestables de Michel Ser- | vet Espaignol. Ou il est aussi monstre, qu'il | est licite de punir les hérétiques: et qu'à | bon droict ce meschant a esté exécuté par iu- | stice en la ville de Geneue. | (Emblème de l'ancre avec le serpent) CHEZ IEAN C R E S P I N | A GENEVE, [ M. D. L1I1I.

Forma octonaria minor. Quaterniones viginti très (A—Z). Paginae numeratae 356, quas se-quuntur duae aliae, altera ministrorum exhibons subscriptionem, altera typographi. Cuius posterions te-nor hic est: DE LIMPRIMERIE DE IEAN CRES- | PIN LE VINGTQVATRIEME IOVR | DE FEBVRIER L'AN APRES LA NA- | TIVITE DE NOSTRE SEIGNEVR | IESVS CHRIST. M. D. Lull. Reliqua quatuor folia in albis. Liber hic rarioribus adnumerandus in germanicis bibliothecis vix semel aut bis exstat; in tota Helvetia frustra eum quaesivimus. Exemplari usi sumus integro quidem, verum edacis temporis iniuria, et magis etiam immiti vermium dente attrito, quod e museo Seminarii Montalbanensis humanissime nobiscum communicavit Vir doctissimus et amicissimus Michael Nicolas, post alia in res nostras collata studia hic denuo nee unquam satis laudandus.

Récusa est haec versio in collectione opusculorum calvinianorum Bezana pag. 1315—1469, in Stoeriana pag. 1505—1692. Minus presse latinum archetypum sequitur, imo multifariam ab eo differt et demptis additis mutatis plurimis textus particulis, modo minoribus, modo etiam longioribus, saepius libère decurrit ut vix a voro aberrare dixeris si quis ad ipsum Calvinum autorem banc lectionis varietatem ré-férât. Caeterum Bezae editio, quam tarnen cursim tantum inspeximus, a principe nonnullis in locis discrepat.

Editioni nostrae, quam locupletioribus subsidiis criticis instrueti procurare potuimus quam quae in plurimis aliis traetatibus recognoscendis nobis ad manus fuerunt, duplicem etiam appendicem subiunxi-mus, qua addita rem neque a nostro instituto alienam, neque tibi ingratam futuram suseepisse nobis videmur.

Ac primum quidem descriptas leges ad calcem huius opusculi E p i s t o l a s illas triginta a Serveto ad Calvinum missas, quarum frequentem hie iniieit meutionem in sua Defensione. Nempe quum haê epistolae a Thesauro nostro abesse omnino non debuerint, in quem omnes ad Nostrum datas literas re-cipere decrevimus, magis e re fore nobis visum est, si hoc ipso potissimum loco eas tibi exhiberemu-, praesertim quum quo tempore conscriptae sint vel Genevam allatae nemo mortalium hodie definire ai!-deat. Si dicere licet quod nobis maxime vero simile videtur, eas non singulas et manu scriptas, per tabelliones, ut in Uteris mutuis vulgo fieri solebat, sed una cum integro elucubrationum Serveti voluminr, cui insertae hodieque leguntur, Calvino innotuisse crediderimus. Quod etiam Bezae testimonio confii-mari posse videtur, qui ad Bullingerum de Serveto nuper Genevae in carcerem deducto scribens, inter alia Calvinum nominatim ab eo triginta epistolis e x c u s i s indignissime tractatum ait (Bibl. Genev.

Cod. 119, fol. 129). Caeterum minime negamus, antea iam inter utrumque commercium epistolicum in-tercedere potuisse, praeter illud cuius testem habemus hunc ipsum tractatum. Ipse enim Noster passim tale aliquid innuit, idemque demonstrant literae eius ad Frelonium Lugdunensem typographum datao;

et fortasse Servetus ex suis talibus subitariis adumbrationibus postea has, quas nuno legimus, lucubrn-tiones confecit.

Calvini opera. Vol. VIII. E

5 X X I V TRACTATÜS T H E O L O G I C I MINORES.

Textum simpliciter describimus ex Murriano exemplari R e s t i t u t i o n i s C l i r i s t i a n i s m i ubi exstat pag. 577—664 satis mendose expressus. Sed commode accidit ut olim Parisiis, dudum antequam de edendis Calvini operibus cogitaremus, unus de coetu nostro ex codico quodam bibliotbecae imperialis (lat. 3676 chart.) has ipsas epistolas descripserit, cuius apographi ope plurimis in locis textum Murrii evidenter corruptum emendare potuimus, codicis lectione in margino apposita. Continet autem codex ille primo loco nonnulla Seb. Castalionis opuscula, inter alia eius libellum a. 1554 contra Calvinum causae Servetanae occasione editum, qui inscribitur: D e h a e r e t i c i s a n s i n t p e r s e q u e n d i e t o m n i n o q u o -m o d o s i t c u -m e i s a g e n d u -m , d o c t o r u -m t u -m v e t e r u -m t u -m r e c e n t i o r u -m s e n t e n t i a e . Que-m

sequuntur fol. 216 v. excerpta nonnulla ex libro Serveti de T r i n i t a t i s e r r o r i b u s , tum fol. 218 v.

usque ad fol. 206 epistolae hae ipsae de quibus nunc agimus. Adsunt tarnen non nisi viginti septem priores integrae et pauci vigesimae oetavae versus; non quod codex mutilus sit, scriptura enim subsistit in media pagina et folio verso et sequentibus adduntur viginti septem propositioncs Serveti de Baptismo quae impressae exstant in Restit. Christ, p. 570—573, verum librarius laborem suum ad finem non per-duxisso censendus est, sivo quod ab eo nescio quo pacto distractus fuerit, sive potius cum imperfecto exemplo usum esse conieceris. Epistolas enim triginta in titulo promiserat.

Altera appendix exhibet ipsa A c t a c a u s a e famosissimae Servetanae, partim post varias virorum doctorum curas ad authentica documenta denuo collata, partim vero ex ipsis bis fontibus nunc priinum eruta digesta et publici iuris facta. De iis qui ante nos in his studiis operam suam locarunt haec aeeipe.

Primus, quod sciamus, nonnulla hue pertinentia edidit Yitae Serveti anglico conscriptae inserta Michael de la Roche, in M e m o i r s of L i t t é r a t u r e 1711vol. I I . quae posteaetiam gallice versa reperiuntur in B i b l i o -t h è q u e a n g l o i s e T. I I . His maxime usus es-t qui e-tpiuica alia addidi-t Henricus ab Allwoerden S-tadensis cuius exstat H i s t o r i a M. S e r v e t i a. 1727. Helmstadii praeside cel. I. Laur. Moshemio defensa. Quem historicorum suae aetatis prineipem huic opusculo, praeter nomen, alia quoque de proprio penu addidisso, degustata libri doctrina facile tibi persuadebis; idque postea libère professus est vir summus. Ipse tarnen lucubrationem illam minus perfeetam iudicans, nequo suo nomine digaam, opus ab integro aggressus viginti fere annis post germanice Serveti vitam enarravit in satis grandi volumine cui titulum fecit: A n -d e r w e i t i g e r Y e r s u c h ' e i n e r v o l l s t a n -d i g e n u n -d u n p a r t h e y i s e h en K e t z e r g e s c h i e h t e. H e i m s t . 1748. ubi tarnen paucissima tantum ad Actionem genevensem referenda verbo tenus descripta reperies.

Paulo plura, verum maxime ad Acta causae Serveto Viennae Allobrogum prius intensae pertinentia habes in eiusdem autoris supplementis biennio post ibidem editis sub titulo: N e u e N a c h r i c h t e n v o n d e m b e r ü h m t e n S p a n i s c h e n A r z t e M. S e r v e t o . Nostris temporibus duumviri clarissimi E. Trechsel Bernensis et A. Rilliet de Oandolle Genevensis historiam Serveti ex Actis publicis illustratam diligentius traetarunt ipsaque causae documenta pluribus numeris locupletius ediderunt, prior in opere maiori: Die protestantischen Antitrinitarier vor Faustus Socin. Erstes Buch. Michael Servet und seine Vorgänger.

Heidel-berg 1839; posterior in schediasmate peculiari: Relation du procès criminel intenté à Genève en 1553 con-tre M. Servet, quod insertum exstat in Mémoires de la Société d'histoire et d'archéologie de Genève. Tom. I I I .

1844. Quorum tarnen hic solus ipsas authenticas char tas in archivis genevensibus asservatas inspexit et excerpsit, ille vero easdem pridem deperditas esse ratus, apographo aliquo usus est quod saeculo supe-riore exaratum Bernae in Archivis-olim ecclesiasticis nunc civicis habetur (Epist. T. VI. pag. 261—298).

Falsi istius rumoris quem postea etiam P . Henry in publicum sparsit, origo inde repetenda videtur, quod olim magistratus Genevensis, scilicet mitiore saeculo Reformatons honori prospecturus, Acta ilia curio-sorum oculis subduci iusserit, ita ut iam ipsi Moshemio eorum copia facta non sit.

Nos tarnen his tarn varus subsidiis non contenti ipsa ditissima reipublicae genevensis

archiva-P R O L E G O M E N A . X X X V adiimus et singulis documentis a Rillieto iam editis cum authenticis exemplaribus denuo collatis reliqua ex iisdeni descripsimus, item ex tomo X L V I I protocollorum Senatus quaecunque ad hanc causam faciebant, post eundem autorem, quem in omnibus accuratissimum et fide dignissimum reperimus, sedulo èxcerpta relegimus. Atque hac fausta nobis oblata occasione viris doctissimis Theophilo Heyer et Adolpho Grivel, archrvorum G-enevensium praefectis, publice gratias agere debemus officiosissimas, pro ea qua nostras res adiuvarunt et promoverunt humanitate. Addidimus etiam nonnulla ex Commentariis ministerii supra iam memoratis deprorupta; item ex Turicensibus quoque arcbivis (Plut. VI. Vol. 105 olini B. I.) copias nostras auximus, ita ut nunc tandem tibi Acta causae Servetanae intégra proponere possimus. Bernense vero apograpbon, et aliud quod Genevae in bibliotheca civica exstat, nibil amplius nobis suppeditarunt.

Quibus ita studiose conquisitis et digestis duo denique supplementa sive corollaria subiunximus ad bistoriam Serveti antiquiorem pertinentia. Alterum est documentorum actionis contra eum Viennae in Delpbinatu institutae, cui ille fuga se subduxit, paucis mensibus antequam Genevae denuo in carcerem coniiceretur. Autbentica buius causae acta bodie deperdita sunt, scilicet, ut ex ipsa Vienna quaerentibus rescriptum est, pridem incendio absumpta. Oportuit igitur ex secundariis fontibus colligere quae forte iam olim édita fuerunt, turn a Moshemio, turn maxime in libro: N o u v e a u x m é m o i r e s d ' h i s t o i r e d e c r i t i q u e e t de l i t t é r a t u r e p a r M. l ' a b b é d ' A r t i g n y . P a r i s 1749. Tomo IL pag. 55 — 154.

Alterum supplementum continet epistolas aliquot quas Oecolampadius et Bucerus, multis annis ante Calvini tempora, de rebus et libris Serveti mutuas scripserunt. E t quidem Bucerianas ex archiyis Seminarii nostri Argentoratensis depromimus, caeteras sumimus ex editione prima epistolarum Zwinglii et Oecolampadii, ita tarnen ut buius iudicium de Serveto magistratui Basileensi oblatum non, ut ibi ex-stat, latine versum tibi exbibeamus, sed germanice ex autbcntico exemplari descriptum, in archivis civi-tatis Basileensis asservato. Apograpbon debemus insigni liberalitati viri clarissimi Chr. Io. Riggenbachii, theologiae in academia patria professons, qui, ut per amanuensem aliquem illud nostrum in usum de-scribendum curaret rogatus, humanissime hoc officio ipse defungi voluit.