• Aucun résultat trouvé

D E SCANDALIS. 80 scriptum absque provocatione iudicet: ius illud

DE SCANPALIS QUIBUS HODIE PLERIQUE ABSTERRENTUR, NONNULLI ETIAM ALIENANTÜR A PURA EYANGELII

79 D E SCANDALIS. 80 scriptum absque provocatione iudicet: ius illud

qua-lecunque est ad se mox rapiunt. Nos vero quae-nam vera sit ecclosia, quia hic falli tam proclive quam periculosuin est, diiudicari voluinus. Certe novum non est, qui pastoram loco praesunt, eos crudeles interdum esse lupos : impios esse et perfidos Dei et ecclesiae proditores, quorum in manu ordi-naria est potestas. Quid est igitur, cur nos inanes larvae terreant, quoininus cxcutiamus, ut decet, an vere sit, quae dicitur ecclesia? Paulus columnam veritatis ecclesiam esse pronunciat (1 Tim. 3, 15):

sed idem et orbis iam conversi dcfectionem, et An-tichrist! in medio [pag. 103] Dei templo ') regnum-praedicit (2 Thés. 2, 4). Satis uoturn est, eadem, quibus hodie exercemur, certamina illum sustinuisse, . quum Iudaei ecclesiae nomine superbientes eum et

apbstatam. esse clamarent, et schismatum ac turba-rum autorem.a) Continua successione ab ipsis us-que apostolis se ortos esse iactant: nempe' us-

quernad-• modum Valerio Publicolae et Lucio Bruto Caligula et Nero successerunt. "). Sic enim apostolis se con-ferunt, ac si non interpositum esset inimensum dis-sidii chaos,, quod nexus quosvis, si qui essent, ab-rumperet. Quia nobis adversa est cleri papalis col-hiviës, non minus eo nos praeiudicio gravari volunt, quam si nos ex coelo angeli damnarent. Eodem scilicet fastu olim Christum repudiabant scribae, quia nemo ex principibus aut Pharisaeis in eum credidisset. E t illos quidem, quum pro sua tyran-nide pertinaciter ad extremum usque certare pro-position sit, et veris rationibus sint destituti, inanes cz'epare sonitus 4) mirum non est. Sed omnes, quibus

" falso arreptum ecclesiae nomen scandalo est, rogatos velim, ut aures aliquando et oculos aperire susti-neant: ne fallax corporis simulacrum eos a capite avellat: ne meretrix sponsae ornatu fucata spon-suin illis Christum auferat. Quas enim, obsecro, notas habent unde in tota Àntichristi romani co-horte agnoscant Christi ecclesiam? Nisi forte dum papain albatum et proiectam ad eius pedes crncem vident, cardinales purpureos, episcopos mitra et lituo conspicuos, et reliquam minorem turbam suis quoque insignibus distinctam, his pignoribus con-tenu, non aliam desiderant ecclesiam, nisi quae in ludicris pompis A) apparet. Quid enim aliud

no-.1) Add. non pas en uu desert.

2) Add. Ainsi on ne nous peut rien reprocher en quoy . sainct Paul ne soit de nostre rang.

3) voire comme les pires tyrans et les plus cruels qui furent iamais ont succédé aux gouverneurs des Républiques qui avoient maintenu la liberté. N'ont-ils point de honte de s'accomparer aux Apostres comme s'ils avoyent rien de sem-blable avec eux?

4) leurs gros mots d'Eglise et de siege Apostolique et des Peres et de l'union catholique.

5} tel badinage qui semble estre fait pour iouer une farce.

bulonibus istis dicendum restât, quando toties, tam graviter et copiose a nobis refutati sibi tarnen ad-huc ecclesiae titulum arrogare pergunt? Dixi [pag. 104j initio nullos propemodum hic falli, nisi qui ad Christum accedcre uolcntes sibi pvocul ob-stacula accersunt. Fuit quidem tempus, quum mul-tas simplices ac pias animas impediret hic scrupu-lus: sed hodie paucos sanae doctrinae scandalum ex nomine ecclesiae opponcre dico, qui non malitiose et superbe Christo insultent. Eiusdem proterviae est, quod miracula flagitant, quibus obstupefacti Deo tandem per nos loquenti cedere cogantur. Ego vero, quum doctrina nostra mculentuni sibi testi-monium reddat, miraculis omnibus, quae ab orbo con-dito exstiterunt, se fuisse comprobatam, istos qui veterum miraculorum obliti no vis inhiant, quuiit ita stupeant in aperta Dei virtute, et in clara luce caecutiant, non minora esse portenta dico, quam si hominem in pecudeni versimi cerneremus.

Quoniani sacris opib'us ditäti sunt nonnulli, alii famem suam utcunque ad tempus sedarunt, nos prae-dandi magis cupidine, quam pio Dei zelo ad res no-vandas adductos esse iactant evangelii hostes: multi, qui praetextum captant repollendi evangelii, maledicis istis vocibus assentiuntur. -Ego vero, si qui replen-dis suis crumenis ecclesiae bona praedati sunt, non excuso. E t libri nostri, quantopere abhorreamus ab eiusmodi sacrilegiis, diserti sunt testes. Verum, ut partis nostrae delictis, si qua sunt, patrocinium meum accommodare animus non est: ita calumnia non est ferenda, quod in praodam cessisse malevoli homines criminantur, quidquid foedis illis gurgitibus, hoc est sacrificis Baal et monachis ademptum est.

• Certe, ex quibus locis profligata est papatus impie-tas, illic saltern pars eorum redituum, quos scorta et lenones cum sacerdotibus') vorabant, in paupe-res erogatur: aliquanto plus impenditur in scholas, quam fieri solebat: aluntur veri pastures, qui salu-tis doctriuam populo ministrant;2) [pag. 105] sump-tus quoque ad tuendum ecclesiae statum non pauci fiunt. Quamvis haec nos defensio coram Deo non absolvat (quod libère quidem coniiteor) maligne ta-rnen scandalum inde congeri adversus evangelii doc-trinam ostenditur. " At palam fieri ostendunt, quo studio impulsi causam hanc aggressi sumus :s) quod omnes fere in privatis rebus curandis occupati, in urgenda disciplina, corrigendis vitiis, augendo et tuendo Christi regno torpent. Cur ergo non ardore pptius suo nos calefaciunt, quam ipsr congelascunt ad nostrum frigus? Legantur de templi neglectu

1) avec ceste vermine de prestraille.

2) Add. au lieu que les ennemis mortels de Dieu estoient au paravant'stipendiez pour sacrifier à Baal.

3) nous avons esté meus à remuer J'èstat de la Chres-.

tienté.

81 D E SCANDALIS. .82 Ag'gaei querimoniae. Illic quasi in tabula depictam

cernere est saeculi nostri ignaviam. An quia tune quisque domui suae intentus Dei templum non cu-rabat, ideo non sacrosanctum Dei opus erat, templi instauratio ? An fatiscere propterea quisquam de-buit, quum alios videret non modo in officio neces-sario cessare, sed Deum quoque scélérate fraudare primitiis ac deciniis? Sed hoc est scilicet, quod statim ab exordio praefatus sum, multos profanis mundi amicitiis irretitos, quidvis offensionum contra Christum appetere potius, quam ut impios et sanae doctrinae inimicos offendant. Haec ilHs prava am-bitio, et ad fabricanda scandala ingenium, et ad la-.cerandum canina maledicentia evangelium, facun-diam suppeditat. Adde quod praesentium vitiorum morsu non contenti, in futurum tempus inquirunt, quod eadem malignitate arrodant. Fingunt enim se propinquam ecclesiae vastitatein animis prospicere, quae ex intestinis dissidiis impendet. Hac nos providi homines non inagis affici mirantur : atque ut in odium nos trahant, susque deque nobis esse colligunt, si terra incendio misceatur. Sic olim Aquilanum episcopum in privato colloquio mecum disserere memini, quam horrenda [pag. 106] clades timenda foret, nisi dis-cordas .finem brevi statueromus. Hue autem tota tendebat oratio, fieri aliter non posse, si essemus propositi nostri adeo tenaces, quin tandem ad arma res veniret. Belli porro non alium fore exitum, quam ut bonis uteris exstinctis, et barbara confu-sione inducta, humanitas prope ipsa e mundo tolle-retur. Horum malorum sicuti culpa in nobis hae-reret, ita subeundam invidiam esse. Quin etiam haec ipsa, religio, dicebat, pro qua tarn acriter pugnatis, simul cum Uteris intereat necesse est.1) Quod tune uni respondi, omnes sibi dictum acci-piant. Nos certe, neque tarn sumus socordes, quin nobis in mentem vendant quaeeunque machinatur Satan: neque tarn feri et inhumani, ut secure negligamüs. Paci et otio non modo cupimus con-sultum, sed quantum in nobis est consulimus.

Ordinis et politîae non minus sumus studiosi quam qui maxime. Literarum quanta nos cura sollicitet, verbis praedicare nihil opus est. Sed quum nulla exceptione opposita evangelium praedicàri Christus iusserit: quicunque sequatur eventus, huic mandate parendum est. Quanquam nimium sibi arrogant2) homines, si meliorem ex propriis consiliis, quam ex ratione sibi a D e o praescripta successum sperant.

Quid enim?, An Deum caecum et incautum esse fingunt, qui ecclesiam suam inconsiderate periculis exponat? Imo qunm optimus sit rerum omnium

1) Add. C'est l'artifice commun qu'ont telles gens pour amollir ceux qui désirent de servir rondement à

Dieu-2) passent la marque.

Calvini opera. Vol. VIII.

moderator, nostrum est, quamlibet perplexas angus-tias uno hoc Abrahae dicto superare : Dominus pro-videbit (Gen. 22, 8). Nos scilicet de humana socie-tate erimus solliciti: Deus autem opifex nullo eius studio tangetur? Ecclesia ab unico salutis suae praeside et custode misère déserta in nostram pro-videntiam recumbet? ') Nos vero excusatione digni, si iniuncto nobis munere obedienter fungendo suas Deo [pag. 107] partes relinquimus. Ac quum David (Psal. 46, 10) proprium eius esse opus pronunciet, tm-bulentos maris iluctus componere, sedare bella, frangere currus et lanceas : merito nos animare haec fiducia debet ad earn doctrinam asserendam, quae nobis eius gratiam et benedictionem sola con-ciliât. Quisquis tarnen demum conatus nostros se-quatur eventus, nunquam erit cur nos obsequium Deo praestitisse et pium et gratum poeniteat: et quod moerorem nostrum vel in maximis cladibus solari poterit, nos et Christi gloriae, quae omnibus mundi regnis potior, et animarum saluti, quae toto mundo pretiosior est, fideliter serviisse.

Postquam scandala, quae plurinmrn hoc tem-pore nocere experimur, generatim recensui: nunc breviter monendi sunt rursum filii Dei omnes, ut ostensis a me remediis instructi Christum potiua pro fundamento retineant, quam temerario pravoque . incursu sibi faciant lapidera offensionis et petrani scandali. Quin multa scandala subinde ingerantur fidelibus in hoc mundo, fieri non potest, a quibus ne Christus quidem immunis fuit. Imo vix speran-dum est, ut passum unum confidant, quin scanda-lum aliquod obiieiat Satan. Ita per innumera scan-dala ambulandum ipsis est. Sed quantumvis mul-tiplex sit varietas et densa congeries, nemo tarnen erit Chfistianus, nisi qui superior evadet. Petrum Christus ipse sibi scandalum esse dicit, quum a subeunda morte eum revocare tentât. Sed an im-peditus scandalo gradum refert? Quin potius Sa-tanam in Petro animadvertens, facessere alio iubet (Matth. 16, 23). Ut commune nobis cum ipso fore certamen sciamus, in genere pronunciat, necesse esse ut veniant scandala (Matth. 18, 7). Sed quem-admodum suos pronunciat nunquam fore scandalo-rum immunes, ita nullam scandali causam excusat, [pag. 108] Quum enim iubet oculum dextrum erui, si quem forte scandalizet (Marc. 9, 47), nihil tanti esse admonet, cuius respectu nos a scopo tantillum deduci oporteat. Si ad cavenda scandala tarn esse-mus seduli, ut ne. propriis quidem oculis quisquam nostrum parceret: nihil opus fuisset, me in amo-liendis scandalis tantum operae insumere. Arduum fatèor, et supra vires nostras certamen, sed non

1) Add. On voit en cela quelle est l'outrecuidance des hommes quand ils. ne se contentent point de leur mesure.

6

83 DE SCANDALIS. 84 frustra dicit Christus, loquutum se discipulis ne

scandalizentur (loann. 16, 1). Neque enim alia de causa vincendis aut profligandis scandalis sumus impares, nisi quia loquentem Christum non audi-mus. Verum est sane quod alio loco dicit, in nocte offendere eos qui offendunt (loann. 11, 10). Quor-sum autem lux evangelii, nisi ut viam monstrando simul etiam scandala oculis subiiciat? Atqui, dicet quispiam, impedimentum etiam si conspicitur, cur-sum tarnen abrumpere non desinet. Ego vero iam ostendi, nisi propria nobis mollities obstet, ad su-peranda quaevis scandala Christum unum sufficere, quum coelesti sua virtute supra mundum nos eye-hat. Quod si scandalo, quod myitis et fugitantibus inourrit, tarn fortiter est resistendum, minus habe-bunt excusationis, qui ad scandala ipsi quadam animi prayitate sunt proclives. Id Iudaeis accidisse admonet Paulus, qui quum ex professo minime scandalum captarent, quia tarnen Dei iustitiae, pro-priam yolentes stabilire, non fuerunt subiecti, in Christum impegerunt (Rom. 10, 3): adeoque exitiali naufragio tanquam ad scopulum allisi fuerunt. Eorum vero qui oblata scandala Hbenter arripiunt, vel etiam procul dissita cupide accersunt, minime tolerabilis est perversitas. Quid enim? Quum testetur Paulus (Phil. 3, 14) se anteactam vitam oblivisci, ut ad pal-mam supernae vocationis properet, atque ad eandem festinationem suo exemplo nos hortetur: an scan-dala ad cursum [pag. 109] retardandum quisquam procul impune conquiret? Iam si in Iudaeis prae-posterum zelum tarn severe ultus est Deus, quid futurum istis putamus, qui scientes ac yolentes im-pingunt? Imo qui viam alioqui planam congestis undique scandalis obruunt? Praesertim quid sibi yeniae reliquum faciunt, qui ex hominum vitiis aut sceleribus clypeos, repellendo Deo, concinnant?l) Nam si fidèles quoque ipsi, ne quid eorum celerita-tem moretur, alii alios vetantur aspicere: si oculos longe circumferimus, data opera2) quaerentes quod

1) Add. sont-ils dignes de iamais obtenir pardon?

2) de guet à pend.

nos detineat, quomodo Christus ignosoeret? Ao taies quidem vere et apte porcis conferre licet, qui-bus ob nativum foetoris amorem, nihil suavius est quam in coenum et stercora se provolvere. Omnes porcos scandalorum nimis avidos, sive ea venentur, sive offerri sibi gaudeant, dira manet Dei ultio, ut quotidiana offendicula, et alia aliis addita, ipsos in aeternum exitium demergant. Sic enim serio ex-caecari1) aequum est, qui sponte caecutiunt:2) ut tandem immedicabilis sit morbus. Nos interea quum Christum audiamus omnibus maledicentem, qui scan-dalum infirmis praebent (Matth. 18, 7), sollicite ope-ram demus, ne quod omnino scandalum nostra culpa accidat. Caeterum, quando reprobis et mundo in-, credulo Christum lapidem scandali esse oportet, modo simus extra culpam, ad scandala intrépide excipienda, quoties ea ingeret Satan, vel solo illo Christi titulo simus muniti. Simul altera Christi sententia in mentem veniat. Nam quum a disci-pulis obiectum esset, oflendi Pharis'aeos: secure omitti eos iubet, quia caeci sint, ac caecorum duces (Matth. 15, 14).3) Addit quoque insigne dictum:

Omnis plantatio, quam non plantayerit pater meus, eradicabitur (Matth. 15, 13). Ita sane est agendum, ut omnium saluti, quoad licet, studeamus: sed quia nobis datum non [pag. n o ] est eos servare, quos Deus exitio devovit: quod périt, pereat: ut est apud Zachariam (Zach. 11, 9). Nam si Paulo tollere crucis offendiculum libuisset, quasdam obliquas ad hoc rationes excudere promptum erat. Ab hoc autem consilio adeo abhorret, ut pro magno absurdo ducat, si tollatur.4) Scilicet fixum tenebat, quod alibi dicit (2 Cor. 2,15): quamvis odor mortis simus reprobis in mortem, suavem nihilominus odorem nos Deo spirare.

LAUS DEO.

1) Princeps: exsecraiï.

2) qui contrefont les aveugles en clignant des yeux.

3) comme s'il leur disoit: Ne vous en chaille.

4) qu'il débat fort et ferme que ce ne seroit point servir à Iesus Christ quand il voudroit séparer sa predication d'un tel scandale. Et qui est-ce qui le rendoit si ferme et constant?

CONGKEGATION

F A I T E EN L ' E G L I S E DE G E N E V E

PAR