• Aucun résultat trouvé

CUNITZ, Edouard (Ed.), BAUM, Johann-Wilhelm (Ed.), REUSS, Eduard Wilhelm Eugen (Ed.)

N/A
N/A
Protected

Academic year: 2022

Partager "CUNITZ, Edouard (Ed.), BAUM, Johann-Wilhelm (Ed.), REUSS, Eduard Wilhelm Eugen (Ed.)"

Copied!
483
0
0

Texte intégral

(1)

Book

Reference

Joannis Calvini opera quae supersunt omnia

CUNITZ, Edouard (Ed.), BAUM, Johann-Wilhelm (Ed.), REUSS, Eduard Wilhelm Eugen (Ed.)

CUNITZ, Edouard (Ed.), BAUM, Johann-Wilhelm (Ed.), REUSS, Eduard Wilhelm Eugen (Ed.).

Joannis Calvini opera quae supersunt omnia . Brunsvigae : C.A. Schwetschke, 1863, 59 tomes en 58 vol. : ill. ; 27 cm

Available at:

http://archive-ouverte.unige.ch/unige:650

Disclaimer: layout of this document may differ from the published version.

1 / 1

(2)
(3)
(4)

GE B i b l i o t h . pub. et univ.

i tmi m» mil um um mil ill I I I I I 1 1

1061291965 A

(5)
(6)
(7)
(8)

C O R P U S

R E F O R M A T O R U M.

YOLUMEN XXXYI.

IOANNIS CALVINI

OPERA QUAE SUPERSUNT OMNIA.

EDIDERUNT

GÜEIELMÜS BAUM EDUMDÜS CÜNITZ EDÜARDÜS REUSS

THEOLOGI ARGENTORATENSES.

YOLUMEN V n i .

BEITNSVIGAE

APUD 0. A. SCHWETSCHKE ET FILIÜM.

(M. BRÜHN.) 1 8 7 0 .

(9)

OV2/7F3

(10)

IOANNIS CALVIN!

OPERA QUAE SUPERSUNT OMNIA.

AD FLDEM

EDITIONUM PRINCIPUM ET AUTHENTICARUM

EX PARTE ETIAM

CODICTJM MANU SCRIPTORUM

ADDITIS PROLEGOMENIS LITERARHS,

ANNOTATIONIBUS CRITICIS, ANNALIBUS CALYINIANIS INDICIBUSQUE NOVIS ET COPIOSISSIMIS

EDIDERUNT

GUILIELMUS BAUM EDUARDUS CUNITZ EDUARDÜS REUSS

THEOLOGI ARGENTORATENSES.

YOLUMEN Yin.

BRUNSVIGAE

APUD 0. A. SCHWETSCHKE ET FILIUM.

(M. BBUHN.) 1 8 7 0 .

Bf « J */H

(11)

*

(12)

IOANNIS CALYINI

TRACTATUS THEOLOGICI MINORES

TOMUS QUAETUS.

(13)
(14)

CONTINENTUR HOC VOLUMINE

(Asterisco notamus quae apud Bezam desiderantur.)

Prolegomena in Tomum quartum , pag. IX—XXXV- XXVlll. De scandalis quibus hodie plerique absterrentur, nonnulli etiam alienantur a

pura evangelii dootrina (1550) „ l—84 XXIX.* Congregation faite en l'Eglise de Geneve par lean Calvin, en laquelle la ma-

tière de l'élection éternelle de Dieu fut sommairement et clairement dé-

duite et ratifiée d'un commun accord par ses frères ministres (1551) . „ 85—140

* Appendice. Actes du procès intenté par Calvin et les autres ministres de

Genève à Jérôme Bolsec de Paris (1551) „ 141—248 XXX. De aeterna Dei praedestinatione qua in salutem alios ex hominibus elegit

alios suo exitio reliquit: item de Providentia qua res humanas guber-

nat, Consensus pastorum Genevensis ecclesiae (1552) . . . „ 249,-366 XXXT. Quatre sermons de M. Iehan Calvin traictans des matières fort utiles pour

nostre temps (1552) „ 369—452 XXXTT. Defensio orthodoxae fidei de sacra trinitate contra prodigiosos errores Michae-

lis Serveti Hispani, ubi ostenditur haereticos iure gladii coercendos esse et nominatim de nomine hoc tam impio iuste et merito sumptum Ge-

nevae fuisse supplicium (1554) „ 453—644

* A p p e n d i x I. Michaelis Serveti epistolae triginta ad Io. Calvinum Geben-

nensium concionatorem „ 645—720

* A p p e n d i x TL. Actes du procès de Michel Servet „ 721—872

(15)
(16)

PROLEGOMENA.

CAPUT XXVI.

DE SCANDALIS. 1550,

De scandalis, quibus suo tempore multi impediebantur quominus puriori evangelio accédèrent, scribendi consilium cepisse vidctur Calvinus, biennio fere postquam libellum suum adversus Pseudo-Nico- demos primum ediderat. Scribit cnim ad Farellum mense Septembri a. 1546 (Cod. Gothan. 404 Fol. 9):

Libellum de scandalis incJwaveram. Abiicere coactus sum. Quidquid tentabam, carebat successu. E t paulo post, nempe a. d. VI. nouas Octobres ad cundem (Cod. Genev. 106 Fol. 173): Opuscidum de scandalis incJioatum, quia non ex voto fluebat stylus, ad tempus intermisi, nee resumere est animus, donee epistolam ad Galatas ad finem usque perduxero. Quae quidcrn a. 1548 iunctim cum aliis nonnullis paulinis luceni vidit:

de illo autem opusculo altissimum silentium usque ad annum 1550 vergentem. Quo anno a. d. X I Y . Cal. Sept. ad Farellum de eodem ita scribit ut vol nuper absolutum, vel mox absolvendum fuisse dixeris.

Libéllus de scandalis, ait, pro immensa argumenti copia non modo brevis sed etiam concisus erit. Ad liana porro clausulam omnia referentur: non esse cur scandalorum praetextu evangelium infament odiosumque red- dant improbi, infirmos autem debere munitos esse, ut quidquid scandalorum obiicit Satan fidei constantia superent. Si quis a recta via avertitur, vel impingit, vel deficit, sic culpam sustinere, ut excusatione careat.

Simul tarnen ostendo quam horribilis Dei icltio maneat scandalorum autores. (Cod. Goth. 404 Fol. 10.) Quem ipse brevem et concisum vocat, tu postquam perlegeris locupletem et luculentum libenter dixeris.

Qui sigillatim et ex ordine admodum perspicuo omnia scandala, sensu biblico sic dicta, recenset, quae vel ex scripturae sacrae simplicitate, vol ex dogmatum indole nascuntur, rationis humanae modulum ex- cedentium, vel ex discordas maxime inter theologos ortis, quibus vulgo ansam et occasionem ilia prae- bent, vel tandem ex ipsorum liominum malitia et pravis studiis. Beza asserit, Calvino libelli conscri- bendi occasionem praebuisse offendiculum a nonnullis inde acceptum quod quum magistratus Genevensis omnes dies festos praeter septimum quemque sive dominicum abrogandos decreverit', plures ipsos domi- nicos confingerent a Calvino sublatos, ut eum in invidiam vocarent, quum tarnen non modo non postu- lante, sed etiam ignorante ministrorum collegio actum de ea re apud populum sit. Quae nobis, si argu- mentum totius tractatus consideramus, et autoris propositum pluribus ab annis conceptum, parum vero similia videntur.

Calvini opera. Vol. VIII. B

(17)

X TRACTATTJS THEOLOGICI MINORES.

Editionem huius tractatus principem, eamque formae et chartae dignitate nee minus typorum magnitudine et elegantia insignem, habuimus ex bibliotheca Collegii Wilhelmitani Argentoratensis. Ecce eius titulum:

DE SCANDALIS, |

QYIBYS HODIE PLERI-

|

QVE ABSTERRENTVR,

|

NONNVLLI

ETIAM ALIENAN- | t u r à p u r a E u a n g e l i i d o - | ctrina. | | IOANNIS CALVINI LIBELLVS | apprimè vtilis. | | AD LAVRENTIVM NORMANDIVM. | | 2. CORINTH, i l . | Quia scandalizatur, quin e g o non v r o r ? | | GENE VAE, | APVD IOANNEM CRISPINVM.

M. D. L.

Forma quaternaria. Plagulae quatuor foliorum quatuordecim (A—O). Paginae numeratae 110, ultimum folium vacuum. Epistola ad Normandium typis minoribus expressa duabus paginis absolvitur.

Notae marginales ultra paginam primam textus nullae. Ad calcem errata nonnulla corriguntur.

Ex eadem officina, vix semestri spatio interiecto, prodiit altera editio eaque manualis, verum et haec satis nitida, quam ipsi possidemus. Titulus est:

DE SCANDALIS |

QVIBVS HODIE PLE-

|

RIQVE ABSTERRENTVR,

|

NONNVLLI ETIAM ALIENANTVR | à pura Euangelii doetrina, | | IOANNIS CALVINI LIBELLVS | apprimè utilis. |

| A d L a u r e n t i u m N o r m a n d i u m . | | n. COR. X. | QVIS OFFENDITVR, E T | EGO NON VROR? | | GENEVAE, | E x officina I o a n n i s C r i s p i n i . | M. D. L. I.

Forma octonaria minor. Quaterniones decern (A—K) Epistola legitur pag. 3—7. Tractatus ipse ineipit a pag. 9, absolvitur pag. 153. Marginalia nulla. Paginis 154—157 inscripsit typographus nescio quo autore satis longam seriem effatorum sacrorum de scandalis loquentium, quae ut hoc loco verbo tenus referamus nemo a nobis exiget. Sunt vero sequentia Psalm. LXIX (v. 23—29); les. VIII (14?) et Luc. I I (v. 34); les. LVII (v. 14. 15); Matth. XI (v. 6); Matth. XVIII (v. 7—9); Matth. XXIV (v. 4—14); Luc.

XVII (v. 1); Ioann. VI (v. 66. 67); Rom. XVI (v. 17); 1. Cor. I (v. 23. 24); 1. Petr. IV (v. 4. 5). Denique pag. 158 (quae vitio operarum 156 dicitur) legitur subscriptio haec: GENEVAE | EXCVDEBAT 10ANNES | ORISPINVS, PRIDLE | NONAS MARTII. | M. M. LI. (sic!). Ultimum folium vacuum.

Textum latinum exhibent Corpora tractatuum Gallasii pag. 829—878; Bezae ed. prioris pag. 107

—148, posterions pag. 87—121; Stoerii pag. 75—105; Amstelodamensis pag. 64—90. Aliae editiones latinae seorsim excusae si quae exstiterint, ad nostram quidem notitiam non pervenerunt.

Versio gallica saepius separatim prodiit. Cuius pro tempore quatuor recensere possumus editiones, omnes rarioribus, imo rarissimis adnumerandas. Princeps haec fuit:

D E S S C A N D A L E S | qui empeschent a u - | iourdhuy beaucoup de g e n s |

D E V E N I R A L A P V R E | d o c t r i n e d e l ' E u a n g i l e , e t e n d e s b a u c h e n t d ' a u t r e s . | | T R A I C T E C O M P O S E | n o u u e l l e m e n t p a r I e h a n C a l u i n . | | 2. COR. 1 1 . | QVIEST SCANDALIZE,QVE | ŒN'ENSOYBBRVSLE? |

| A GENEVE. | D e l'imprimerie de I e h a n Crespin. | M. D. L.

Forma quaternaria eius moduli quem nos hodie octonariam maximam dicimus. Plagulae unde- viginti (A—T). Paginae numeratae 149 quarum très ultimae eadem illa exhibent scripturae sacrae alle- gata quae siipra reeensuimus. In fine legitur: A G e n e v e de l ' i m p r i m e r i e de I e h a n C r e s p i n le d i x i è m e [sic] i o u r de D é c e m b r e 1550. Epistolam dedicatoriam (pag. 3—8) sequuntur duo poematia quae quanquam invitis musis nata, ne honesto vati debitam observantiam denegare videamur, oblivione interire non patiemur.

(18)

PKOLEGOMENA. • X I

CONRAD BADIUS AUDICT SIEUR DE NORMANDIE.

C'est à bon äroict que ce proverbe a lieu, Qu'honneur est bon quand l'homme de bien loue:

Car l'homme droict qui aime et qui craind Dieu, Comme il ne veult que son faict on alloue

S'il ne le vault: aussi bien il n'advoue Celui) d'autruy, s'il ne l'a mérité.

Ne sois marri doncques, si vérité, En te louant, dit ce bon personnage:

Car oïl queicun en seroit irrité, L'effect de soy en porte tesmoignage.

Autre Dizain à deux manières de gens, pour lesquels en partie ce livre est faict.

Espriz craintifs, qui n'oses approcher De l'Evangile, où se puise l'eaue vive, Graignans trouver quelque gouffre ou rocher:

Vous desgoustez, qui iusques à la rive Estans venus, d'une façon craintive Avez ce cours heureux habandonné,

Venez, lisez, ce livre est ordonné

Pour vous monstrer qu'en la saincte doctrine Que vous blasmez, scandale n'est donné, Mais qu'en vous est de ce mal la racine.

• Exemplari uti potuimus a viris spectatissiniis et hunianissimis, bibliothecae ducalis Gothanae ad- ministratoribus nobiscuni communicato. Secundae vero editionis unicum quod reperire nobis contigit, cum plurimis aliis rarioribus libellis, inclytae Guelferbytanae quondam praefectus, Oonradus Bethmann nobis conferendum concessit, quem nuper praematura lato literie et studiis ereptum débita laude prosequi nunc maxime officii nostri esse ducimus. Haec altera ci this etiam, quam in archetypo vidimus, suam antesignanam sequuta est. Titulus est:

D E S SCANDALES | QVI EMPESCHENT AV- | IOVRDHVY BEAVCOVP DE | gens de venir à la pure doctrine de l'E- | uangile, et en desbauchent d'autres. | TRAICTE COMPOSE NOV- | uellement par Iehan Caluin. | | 2. COR. 11. [ QVI EST SCANDALIZE QVE | IE N'EN SOYE BRVSLE? | | A GENEVE, |- De l'imprimerie de Iehan Crespin. | M. D. LI.

Forma minima. Quaterniones duodecim (A—M). Paginae numeratae 190; quibus praèmissus est quaternio unus (*) sine numeris paginarum, cuius très ultimae paginae in albis. Oarminum supra descriptorum alterum tantum, idque posterius, ad est. In fine libiï subscriptio logitur haec: A G e n e v e , de l ' i m p r i m e r i e de I e h a n C r é p i n (sic) le X X I V . M a r s M. D. L I .

• B* •

(19)

XII TRACTATTTS THEOLOGICI MINORES.

Tertiae editionis unicum exemplar, quod quidem nobis innotuit, possidet bibliothecalarmamentarii Parisiensis. Quam ipsi non vidimus, habemus tamen quae ad earn aceuratius recensendam sufficiant, in schedis bibliograpbicis olim a Rudolpho Reussio Eduardi filio Parisiis in usum nostrum conscriptis.

Titulus est:

D E S S C A N - j D A L E S QVI E M P E S - | CHENT AVIOVRDHVY | beaucoup de?gens de venir à la pure do- j ctrine de l'Euangile, et en desbaucbent | d'autres. | j Autheur M. lean Oaluin.*|

( E m b l è m e de l ' i m p r i m e u r ) | IMPRIME PAR IEAN BA- | PTISTE PINEREVL | 1560.

Eorma octonaria minor. Quaterniones quindecim (A—P). Folia 124 non numerata. Emblema Typographi rèpraesentat strutbionem extensis alis incedentem et pedibus praeditum in ungulam equinam desinentibus, cum adagio: NIL PENNA SED VSVS. Tractatus ipsius épigraphe ex secunda ad Corinthios petita legitur in folio primo verso. Adest alterum carmen, ut in praecedente editione. Einem faciunt loci biblici.

Idem est hie Io. Baptista Pinereul ex cuius officina prodiit post Calvini obitum prima Opuscu- lorum editio gallica a. 1566, ubi tractatus de scandalis legitur pag. 1145 — 1219. I n Stoerii volumine exstat pag. 1307—1394.

Quartae editionis separatim excusae, quae post autoris obitum luceni vidit, titulum nobis descrip- sit ex suo exemplari, ut videtur unico, O. Bourchenin, vir humanissimus, pastoris munere fungens in oppido Lezay in finibus Pictavorum:

TRAITTÉ j D E S SCANDA- | LES, QVI EMPES- | CHENT AVIOVR- | d'huy beaucoup de | gens de venir à la | pure doctri- | ne de | l'Euangile, et j en desbauchent d'autres. | P A R M. I E A N CALVIN. | [trois astériques] | 2. COR. 11. | Qui est scandalisé, que ie n'en | soye bruslé? | M. D. LXV.

Plagulae sunt triginta et qûinque, quaruni duae primae dedicationem et praefationem novi editoris continent, caeterae textum 264 paginis absolutum.

De Laurentio Normandio cui Calvinus libellum hune dicavit, praemissa epistola qua nobilem et amicissimum iureconsultum insigni ob vitata scandala et fideliter servatam fidem laude cumulât, vide quae monuimus supra in prolëgomenis ad tractatum de Astrologia latine versum.

CAPUT XXYIL

DE PRAEDESTINATTONE ET PROVIDENTIA DEI LIBELLUS.

DE LIBERTATE CHRISTIANA LIBELLUS. 1550.

Exstat in nonnullis bibliothecis libellus Calvini de P r a e d e s t i n a t i o n e rarissimus quern cave cum aliis eiusdem vel nominis vel argumenti confundas quos infra recensebimus. Edidit eum Io. Cris- pinus typographus gonevensis celeberrimus anno 1550. Tituli faciès haec est:

D E P R A E D E - | stinatione et proui- | DENTIA DEI, LD3ELLYS. | 10.

CALVINO AVTHORE. {Emblema officinae). GENEVAE. | M. D. L.

Eoz-nia libelli octonaria minor, quaterniones septem (A—G), paginae 112. Emblema rèpraesentat prelum typographicum cum épigraphe in circulo descripta: IN SVDORE VVLTVS TVI VESCERIS PANE TVO.

I n fine legitur: EXCVSVM GENEVAE, APVD | IOANNEM CRISPINVM, | CONRADI BADII OPERA, | PRID. NON.

IVL. M. D. L.

(20)

P R O L E G O M E N A . • X I I I Titulum excipit pag. 2—4 praefatio àvoiwfioç sed sine dubio editoris Crispini nomine scripta, quae quatenus calvinianae theologiae concinat eiusque indolcm referat, ipsa perlecta facile intelliges:

Christianis omnibus S.

Qui in pruedestinationis divinae adyta praccipiti quadam confidentia peneirare audent, ii mihi cum Phaethonte et Icaro merito videntur comparandi. Hie enim fugae paternae comes, quum volandi praecepta a patre accepisset, nempe ut mediam viam insisteret et ab ea latum unguem non discederet:

— ne si (dicebat) demissior ibis, Jinda gravel pennas: si celsior, ignis adurat.

Inter utrumque vola —

praescriptis finibus confinere sese non potuit: sed, ut poeta refert, Turn puer audaci coepit gaudere volatu, Deseruitque ducem: coelique cupidine tactus Altius egit iter,

et liquefactis cereis pennis in mare praeceps demersus est. Ille alter, dum patris Solis equos regendos sus- cipit, mandatisquc ems non paret, reliais assuetis orbitis per invia delatus, quum

— multum coeli post terga rdictum, •' Ante oculos phis —

cemeret, curru tandem excussus temeritatis suae poenas dedit. Sic curiosi isti homines, qui affectatione quadam portentosa, verbi Dei finibus non contenu, in abditissima sacrosavxtae maiestatis Dei mysteria perrumpunt:

postquam se diu vanis istis conatibus misère totos excruciarunt, hunc tandem laborum suorum fructum con- sequuntur, ut quum inde pedem referre velint, nullus pateat exitus: imo caecis ambagibus, densissimisque futi- lium quaestionum plagis obsessi, et de statu dimoti, Satanae furiisque eius praedae fiunt. Quorum exemplo tnoniti, Fratres, discamus non plus sapere quam oportet: et quae inibecillitatis nostrae captum excedunt, ea ne a divinitate ipsa viribus nostris extorquere contendamus. Ergone (dicet aliquis) a providentiae Dei con- sider atione mortalibtts in Universum abstinendum esse censes? Minime vero: sed quum Dei Optimi Maximi bonitas, scripturas suas (in quibus nihil prorsus quod scire nostra interesset, omissum est) immortali beneficio evolvendas nobis permiserit, in iis nos dies noctesque exerceamus, et quae in occulto recondita Dominus esse voluit, ne scrutemur: quae vero in apertum protulit, ne negligamus. Verum quoniam peculiare spiritus sancti donum est, ex iis ipsis scripturis tarn difficilium quaestionum (ut sunt de praedestinatione et Providentia Dei) causas nodosque expedire posse, hunc eius argumenti lïbellum, si legendum vobis exhibèrent, non ingratum fore existimavi: brevem enim, sed sobriam, sed puram de praedestinatione disputationem continet: ut quidquid de ea homini christiano cognosci fas est, inde nullo negotio possitis elicere. Persuasum enim vobis esse vehementer cupio, nihil hie ab autore positum, quod non e sacro verbi Dei fonte hauserit: Quod si munusculum hoc nostrum gratutn vobis fuisse intellexero, in divinum Iesaiae prophetiam eiusdem autoris commentaria, pro- pediem exspectate. Valete. Genevae, 8. Cal. Iulii. 1550.

Subiiciuntur huic praefationi épigraphes vice duo loca Rom. I X . 11—16 et Prov. XXV. 27, ubi nimirum versio vulgata habet: Q u i s c r u t a t o r e s t m a i e s t a t i s o p p r i m e t u r a g l o r i a . Qui sequitur textus pag. 5 — 89 nullus alius est nisi ilie ipse quem exhibet Caput X I V Iustitutionis, ex ea recensione accuratissiine descriptus quam eodem anno Io. Gerardus ediderat. Incipit: l a m v e r o q u o d n o n a p u d

(21)

XIV TRACTATÜS THEOLOOICI MINORES.

omnes —, desinit in verbis: et quis a v e r t e t earn? (Edit, nostrae Tom. I pag. 861—902.) Adsunt lectiones editioni Gerardianae peculiares, non vero numeri soctionum sive paragraphorum, quas tarnen typqgraphus hactenus non neglexisse dicendus est, quod unaquaeque spatio interposito a nova linea incipit.

Pag. 90 haec leguntur: Christiano lectori S. Quum hunc de Praedestinatione et Providentia Dei libeïlum, non apposite satis desinere et nimium multas paginas vacarè viderem, nihil potius esse duxi, quam si or eve hoc Be libertate Christiana opusculum, vice supplementi, Mi adiungerem. Etsi enim non est eiusdem prorsus argumenti, ab eo tarnen génère non multum abhorret. Fruere igitur, amice Lector, et nostrum erga te Studium soïito tuo favore et benevolentia prosequere. Vale.

Sequitur pag. 91—112: D E L I B E R - | t ä t e C h r i s t i a n a , | 10. CALYINI LIBELLVS. Sub quo titulo Io. Crispinus Institutionis Cap. XII quasi singulare aliquid celeberrimi autoris opusculum cupientibus offert. Incipit a verbo: T r a c t a n d u m , et in idem desinit. (Edit, nostrae Tom. I. pag. 829

—840.)

Quod si quis quaesiverit an Oalvinus ipse haec maioris operis frustula separatim excudi iusserit, quanquam certi nihil de ea re ad nos pervenit, plurima tarnen obstare videntur quominus tale consilium viro summo tribuamus. Our enim alii typographo aut editori rem commisisset quam ei qui Institution!

excudendae operam nuperrime navaverat? Cur haec duo potissimum capita, inter se non connexa, tot aliis postpositis, lectoribus tenuioris conditionis, qui scilicet maius opus emere non poterant, obtulisset?

Cur alterum futili praetextu usus priori adiunxisset, nempe ne pagina vacaret? Quis credat ipso teste et auspice dici potuisse, tractatum de Praedestinatione non satis apposite desinere? Quis demum talem autorem suos labores alieno patrocinio commendatos in publicum exire passum esse? Quae si perpen- dimus vix a nobis impetrare possumus ut Crispinum a fraudis crimine, ut hodie quidem talia aestimari soient, vindicare conemur; vel, si hoc nimis aspere dictum videatur, saltern inconsul to autore fecisse statuemus.

Exemplar huius libelli nostris copiis addendum frustra adhuc quaesivinms. Suum nobis exami- nandum humanissime concessit Vir egregius Henricus Lutteroth Parisiensis, alia iam occasione de simili officio nobis praestito mérita cum laude memoratus.

CAPUT XXVIII.

DE VITA HOMINIS CHKESTIANJ. 1550.

Idem Crispinus aliam etiam particulam Institutionis calvinianae eodem anno separatim typis ex- scripsit, libellum et quoad formam et quoad raritatem praecedenti simillimum. Oontinet caput ultimum operis maioris sive vigesimum primum ex eadem recensione quae tum novissima erat • desumptum.

Titulus est:

D E T I T A | liominis Christiani, | insig^ne opusculum. | IN QVO VIR PIVS |

inethodum, qua ad rectum constituendae vitae | scopum deducatur, et regulam quandam uni- | uersalem, ad quam officia sua dirigat, habet. | Ioanne Caluino authore. | GrENEVAE. | M. D. L.

Emblema officinae non adest. Subscriptio in fine plane oadem ac in praecedenti opusculo, data tarnen VIII Calend. Tulii. Sunt quaterniones quatuor cum parte quinti (A—E), paginae 67. Textus

(22)

PROLEGOMENA.

XV incipit: D u m v i t a m c h r i s t i a i i i h o m i n i s , et desinit in verba: p r e t i o s i s s i m u m h a b e a t u r . (Edit, nostrae Tom. I pag\ 1123—1152.) Praemittitur praefatio talis:

Christianis omnibus 8.

Quemadmodum non solum turpe et indecorum, sed et flagitiosum esset, fratres in Christo dilectissimi, si quis, post datum militiae nomen, praestitumque suo duci solenne sacramentum, stipendiis praemiisque am- plissimis devinctus, non modo fidem datam fdtleret, sed ad hostes quoque transfugeret: sic nihil vel sceleratum

vel abominandum magis esse potest, quam nos (qui Christianorum nomine tantopere gaudemus et triumphamus, quique sub Christi summi imperatoris ac unici servatoris nostri signis, non dico magna mercede, sed et bene- ficiis infinitis militamus, initiatique baptismi sacramento in illius verba iampridem iuravimus) usque adeo turpiter ab eo ad nominis sui infensissimos hostes, Satanam scilicet, mundum, et carnis nostrae illecebras deficere, palamque sacrosanctae illius maiestati, non sine magno legum sanctionumque suarum contemptu illu- dere, et ex professo bellum indicere. Quod tarnen passim et ubique locorum inter nos hodie (proh dolor) cernere est. CJiristiani quidem haberi omnes volumus: sed quotusquisque est nostrum, obsecro, qui Christi vestigiis insistât, qui aequissimis imperils sanctissimisque legibus illius pareat, qui ad pietatis integritatisque Studium mores componat suos? Imo, quantum in nobis est, mentem atque oculos a proposito nobis vitae exemplo aver- timus: imo inimicissime atque infestissime adver sus illius edicta contendimus, nominisque eius dignitatem fidei nostrae commissam dolo periuriisque prodimus: imo perfidia et scelere dextras, quae fidei Uli datae testes esse debebant, violamus. Cur igitur illius insigne gestamen circumferimus, cur illius sacramento accessimus, si consiliis et viribus maiestatem eius oppugnamus? Cur ad impietatem et scelus sanctissimo eius nomine abu- timur? 0 nos indignos tanto imperatore milites! Quousque tandem patientia illius abutemur? Semperne vetemo isto tarn gravi consenescemus? Agedum, fratres, paulatim ad nos redeamus, et anteacta deprecantes supplices pacem et veniam petamus. Ne scelerum nostrorum conscientia fur Usque diutius nos opprimi sinamus sed quum poenitentiae sit adhuc locus, conditionis nostrae deterrimum genus cum pietate et iustitia com- mutemus. Atque ut tandem aliquam resipiscentiae rationem ineamus, operae pretium facturum me putavi, si Be vita Christiana breve hoc sed vere pium opusculum ex illo Institutionis Christianae thesauro (cuius non speciosas tantum opes, sed autoris ipsius nomen vobis per se satis notum esse existimo) in com- munem nostrum omnium usum excerperem. Certam enim methodum constituendae in Christo vitae, mentisque nostrae ad pietatis studium informandae disciplinam, paucis sed apte complectitur. In hanc igitur, fratres, sine ulla intermissione diligenter incumbamus, et ingenii nostri derelictum et incidtum solum vepribusque et Satanae zissaniis per ignaviam nostram obsessum his piis artibus studiisque continenter excolamus, ut qui inde hactenus praeter lolium et steriles avenas nihil percepimus, uberrimos posthac fructus magno cum foenore referamus. Maximus enim ille ac optimus imperator noster Christus, cui non terrenum modo sed et coclorum subest imperium (ut est erga observantes sui munificus et liberalis), ubi perditissimam vitae nostrae conditionem in melius commutatam, nosque ex immorigeris obsequentiores effectos viderit, non donativis solum sed et bene- ficiis muneribusque praestantissimis nos nostraque omnia prosequetur. Valete.

Huic praefationi (qua perfecta nemo sane libellum tunc et similes non Oalvino inscio prodiisse sibi persuadebit) subiiciuntur duo apostolica dicta Iacob I. 21 et 1. Petr. II. 1—5.

Exstat hoc opusculum in nostro ipsorum museo calviniano.

(23)

XVI TRACTATUS THEOLOGICI MINORES.

CAPUT XXIX.

EXPOSITION SUE, L'ORAISON DE N. S. IESUS CHRIST. 1551.

Possidemus libellum minusculum et nitidum quern in nulla alia bibliotheca, neque publica neque privata, vidimus, tractatum avavv/jtov de oratione dominica continentem, eumque gallico sermone conscrip- tum, quem ab haeredibus C. Sudhofii, theologi nuper Francofurtensis, redemimus eiusdem nomine auto- grapho insignitum. Qui ante hune eum possederat ligatura pulcra et tali xtifiriUq digna ornato in ipso operculo a bibliopego et Calvini autoris nomen et Genevam patriam inscribi iussit, in utroque neutiquam falsus. Titulus opusculi bio est:

E X P O S I T I O N | SYR L'ORAISON | DE NOSTRE SEIGNEVR | Iesus Christ. |

| LVC. XI. Seigneur, enseigne nous à prior. | MATTH. VI. | Quand vous priez, ne parlez pas beau- coup, comme | les Gentilz: car ils cuident estre exaucez par beau- ] coup de parolles. | |M. D. LI.

Constat hic libellus duobus quaternionibus (A—B) formae octonaiïae minoris, paginis triginta duabus. Nomen typograpbi neque in fronte apparet, neque in fine. Verum quin genevensis fuerit dubium esse nequit, et vix a vero aberrabimus si vel Crispino vel Gerardo tribuendum ducimus, quorum alter plures Institutionis partes eodem fere tempore separatim edidit, alter eo ipso anno 1551 gallicam eiusdem operis recensionem novam et auctam ex officina sua prodire iussit, e qua nostri libella editorem quisquis ille fuerit, hune siinpliciter descripsisse putaveris. Attamen si quid videmus Crispino potius quam Gerardo

dixerimus has pagellas acceptas referri debere, non tantum quia ille tali methodo in evulgandis Calvinia- nis lucubrationibus uti solebat, et ex alienis sudoribns lucrum facere, sed maxime quod operarum prae- fectus sive corrector saepissime alias leges orthographicas sibi scripsit quam quae in Gerardi officina obtinuerant. Tum hoc quoque minime negligendum videtur, quod textus ipse, de quo hic agitur, non ad editionem Institutionis anni 1551, sed ad priorem Gerardinam anni 1545 conformâtes est, adeoque eius- dem apographon haberi debet. Complectitur libellus noster quae leguntur in editione a. 1545 inde a pag. 790: N o s t r e p è r e qui es es cieux, usque ad pag. 805: et a voulu ce qui e s t o i t besoing.

(Ed. 1551 Chap. XV §. 30—47. Ed. 1560 Livre III Chap. XX §. 36—49. Opp. Calvini Tom. LU col. 424—450.) Primi tantum versus pro necessitate rerum paullulum immutati ita se habent:

Au commencement de ceste oraison convient considérer qu'il fault que toutes noz oraisons soyent par nous présentées et addressees à Dieu au nom de nostre Seigneur et sauveur Iesus Christ: ainsi comme nulles ne luy peuvent estre aggreables par autre nom.

CAPUT XXX.

DISPÜTATIO DE COGNITIONE HOMINIS. 1552,

Hic quoque libellus hodie rarissimus ad eorum numerum pertinet quos Io. Crispinus ex Institu- tione christiana decerpsit separatim excudendos. Invenimus exemplar unum, et praeter parisiense in aedibus S. Genovevae asservatum nobis unicum, in bibliotheca Francofurtensi ex qua nobiscum ad tem- pus communicatum est humanissime. Titulus sic habet:

(24)

P R O L E G O M E N A . X V I I

DispvTATio | D E COGNITIONE H O - [ minis : in qua de peccato orig-ina- | li, de naturali hominis corruptio- | ne, de liberi arbitrii impotentia: i- | tern, de gratia regenerations, et | auxilio Spiritus sancti, tractatur. |

IOANNE GAL VINO AVTHORE.|

(Emblema) GENE VJE. \ Ex officina Ioannis Crispini. \ M. D. LI1.

Emblema est ancora cum serpente, cum épigraphe partim a dextra partim a sinistra adscripta hac: SACRA ANCHORA. Forma libelli eadem atque in caeteris huius generis Orispinianis. Praefatio adest nulla. Quaterniones sunt novem (A—I), paginae numeratae 143. Incipit pag. 3 textus capitis secundi Institutionis : Non sine causa caett., desinit pag. 138 in yerbis: illigatum manere. (Editionis nostrae Tom. I.

pag. 305—372.) Paragraphorum numeri, quales exstant in editione anni 1550 quam nostra sequitur, hie non apparent verum quum unaquaeque sectio a nova linea incipiat, earundem genuina ratio accurate servata est.

Pag. 139 haec leguntur: LECTORI S. Ne tibi vacuani chartam daremus, Christiane lector, his addere nobis visum est Augustini secundum caput de Praedestinatione sanctorum: quia et necessaria cognitu continet, et ab hoc proposito minus aliéna. Sequitur igitur adeoque vacuas paginas implet, praeter ultimam, caput illud magni Hipponensis episcopi, incipiens a verbis: Prius itaque fidem . . . et desinens in illis: poste- riorem Deum.

C A P U T X X X I .

CONGREGATION SUR L'ELECTION ETERNELLE DE DIE CL 155L

Sequuntiir libelli duo non eodem quidem, ut videtur, tempore editi, verum eadem occasione nati et idem tractantes argumentum, locum scilicet de aeternaDei praedestinatione et electione, vexatissimum illum et a Calvino acerrime vindicatum, sed in quo asserendo multi Helvetiae theologi, adeoque ipsi alioquin arctiore vinculo iuncti, timidius eum sequuti sunt cautiusque ei assentiebantur. Hinc maxime effectum esse videtur ut ipse Noster eo maiore studio placita sua defenderet, eoque vehementius in aliter sentientes inveheretur. Habuerunt tarnen duo isti libelli diversissima fata. Alter enim, de quo capite sequente dicemus, celebrioribus autoris scriptis accensendus est, et magnam autoritatem praesertim apud Genevenses nactus postea in numerum symbolicorum ecclesiae reformatae librorum a quibusdam est relatus. Alter vero, quem tibi iam proponimus, mox oblivione sepultus, vix in unico exemplari superstes ad nostram pervenit aetatem, quippe quem etiam Beza non dignatus sit in corpus suum Trac- tatuum calvinianorum inserere.

Utrique edendo ansam praebuit Hieronymus quidam Bolsecus, olim carmelita parisiensis, nunc vero Vegiaci, in vico tune Bernensis ditionis, nunc Sabaudicae, et Genevae proximo medicam artem exercens, et initio a nonnullis ex ministrorum numéro in familiaritatem receptus. Qui mox et publice et privatim dubia sua de electionis dogmate, qualiter a Calvino tradebatur, libère professus, et subinde ab hoc eiusque collegis confutatus, usque tarnen molestas suas obiectiones instaurabat. Prima vice, si temporum rationem habueris, nomen eius in acta publica relatum invenies in Commentariis ministerii genevensis ( E e g i s t r e de l a v é n é r a b l e C o m p a g n i e ) Yol. 1 pag. 97 ubi ad d. 15. Maii 1551 haee

Calvini opera. Vol. VIII. C

(25)

X V I I I TRACTATUS T H E O L O G I C I MINORES.

leguntur: Ledit iour fut appelle en la congregation des frères Me. Hierosme Bolsec médecin lequel tcnoit quelques propoz esgarez touchant le liberal arbitre et la predestination et luy fut remonstré vivement par les passages de VEscriture. Ledit Hierosme se monstra fort obstiné iusques à ce qu'on luy leut le passage

d'Ezechiel. Eadom pluribus refcrunt Beza et Colladonus iu Vita Calvini, ira tarnen et invidia euin pro- sequontes, ut facile tibi persuaseris ipsos virum multo magis nigrum fecisse quam fortasse re vera tum fuerit. Audit an, inquit Colladonus, vint en ceste ville un certain nommé Ierosme Bolsec, un peu aupara- vant Carme de Paris, et puis soudain devenu de théologien médecin ou plustost triacleur: Lequel pour se faire valoir, pensant estre arrivé en son Cloistre et non en une Eglise de Lieu de laquelle il n'avoit iamais rien sceu que par ouir dire, commença à tenir par ci par là et aussi en pleine Congregation mauvais propos touchant la doctrine de la Providence et Predestination éternelle de Lieu. Contre lequel Calvin d'entrée pro- céda en telle sorte que c'estoit seulement pour le ramener au droict chemin sans luy donner matière de s'aigrir.

Car il se contenta de luy respondre tellement en public que le peuple qui estoit là assemblé ne s'en retournast point abbruvé d'aucun erreur. Et c'estoit plustost pour redresser ce que Vautre avoit mal dit que pour s'at- tacher à la personne d'iceluy: comme aussi il se contenta de rabatre les coups sans le marquer. Davantage il fut appelé en conference particulière avec ledit Calvin et ses compagnons Ministres de l'Eglise là où on luy

remonstra assez longuement et par divers passages de VEscriture comment il s'abusoit. Cela fut environ le 15. iour de May. Mais il se monstra fort obstiné neantmoins, combien qu'il ne respondist rien pertinemment et que luy-niesme confessast qu'il ne savoit que répliquer à un passage d'Ezechiel qu'on luy mit en avant.

Verum hic prologus tantum fuit tragoediae. Mos erat ministris genevensibus singulis Veneris diebus in templo con venire et certos scripturae locos per vices publice exponere, eosque deinde inter se coram populo elucidare. Taies sermones c o n g r e g a t i o n e s vocabant, nomine ab ipso coetu repetito.

Ita accidit ut die 16. Octobris eiusdem anni locus Ev. Ioanniscap. 8 v. 47: Qui ex Leo est verba Lei audit caett. considerandus proponeretur ab Ioanne a S. Andrea Calvini collega. Adfuit et Bolsecus. Qui

sive ambitione monastica percitus (verbis hic utiinur Bezae, non ut ea simpliciter nostra faciamus, verum ut lectores perspiciant quo animo eum tune audierint ministri), sive ab illis factiosis iampridem quae- rentibus per quem Calvinum lacesserent incitatus, palam ausus est aeternae praedestinationis decretum evertere, adiectis etiam in veram doctrinam contumeliis: idque eo audacius, quod forte Calvinum suo loco non sedentem abesse crederet. E t aberat quidem ille initio, sed eo sermonem ingresso superveniens pone alios nonnullos sese continebat. Finita monachi oratione Calvinus repente apparens, quamvis plane nihil antea taie mèditatus, tum certe si unquam alias qui vir esset ostendit. Siquidem ilium tot verbi divini testimoniis, tot Augustini praesertim locis, tot denique tamque gravibus argumentis confutavit, perculit, obruit, ut omnes praeter ipsummet perfrietae frontis monachum ipsius vehementer puderet.

Aderat in ipso audientium coetu assessorum praetoris unus quorum in urbe ius prehensionis est. Is ilium dimisso coetu tanquam seditiosum in custodiam tradit. Quid plura? Causa multis disputationibus agi- tata, Senatus Bolsccum ut seditiosum et mere Pelagianum d. 23. Decembris publice damnatum urbe ex- pulit, fustuariam poenam minatus si in ditione genevensi esset deprehensus. Haec Beza in Vita Calvini.

Nos de famosa ista Bolseci causa plura hoc loco non addemus, quum intégra acta, in quibus non pauca sunt Calvino autori vindicanda, ex archivis genevensibus deprompta edere constituerimus, velut opusculi in titulo memorati appendicem.

Quibus praemissis ad ea transimus quae proxime ad praesens argumentum pertinent, nempe ad libelli illius histöriam cuius titulum supra descripsimus. Quum fere per bimestre spatium Bolseci causa Genevensium animos in diversa abeuntium suspensos tenuerit et non pauci miseri captivi res amplecteren- tur, inter quos Iacobus Falesius (alias laques de Bourgogne) vir nobilis et hue usque Calvino coniunetis-

(26)

P R O L E G O M E N A . X I X simus, hic e re fore duxit si et plebi et magistratui doctrinam suam de loco illo controverso denuo copiose et dilucide proponeret. Atque hoc quidem fecit scripto singulari mense Ianuario proximo sequen- tis anni senatui oblato de quo infra dicemus: illud vero congregatione, quam vocabant, die Veneris 18. Decembris habita, paucis diebus ante latam iudicum sententiam. De hac congregatione primum afferre lubet quae leguntur in ipsis ecclesiasticorum actoruni commentariis ( R e g i s t r e d e l a V é n é r a b l e C o m p a g n i e ) Vol.I. fol. 181: Le vendredi 11. iour de décembre fut advisé par les ministres que d'autant que la cène approchoit ce seroit bon de remédier à ce trouble qui avoit esté faict par Me. Hierosme afin que s'il y en avoit qui fussent infectez de son erreur qu'on y pourveust et que le sacrement ne fust point pollué par eux. Pour ce faire fut résolu que le vendredi suyvant seroit proposé en la congregation de ceste matière et que M. Calvin la desduiroit, puis que chacun des ministres en son ordre adiousteroit en brief ce que nbstre Seigneur luy auroit donné pour la confirmation de la doctrine. Le vendredi suyvant qui estoit le 18. dudit mois fut ainsi faict, et tous les ministres, tant ceulx de la ville comme des champs, l'un après l'autre declaire- rent leur sentence touchant ceste matière. Eadem fere Colladonus habet in Tita Calvini (éd. Franklin pag.

88): Cependant entre autres moyens qu'on suivit de reunir tout en un sainct accord de la Foy, pource que lors la Cène de Décembre approchoit, il fui advisé par la compagnie des Ministres, que le vendredi 18. iour dudit mois Calvin traitteroit tout le discours de ce poind de la Predestination en la Congregation publique et qu'après luy tous les autres Ministres, tant de la ville que des champs, diroyent ce que Dieu leur avoit donné pour protester de leur consentement exprès en cest article. Ce qui fut fait. Et mesmes outre les Mi- nistres y eut encore quelques gens de bien et de savoir qui déclarèrent avec grande edification ce qu'ils en croyoyent. L'acte de la dite Congregation a esté imprimé depuis là où la chose se peut voir.

Impressa quidem haec Acta fuisse Vir egregius dicit, annum yero non indicat. Nos anno 1562 antiquiorem editionem neque vidimus neque usquam laudatam reperimus. Sed hanc quoque diu frustra quaesivimus. Exstitisse tantum comperimus ex apographo quod evulgavit Oaesar Malan, V. D. M. apud Genevenses, a. 1835, quum sacra saecularia ecclesiae genevensis reformatae colebrarentur, faustissimam occasionem se nactum esse ratus, ut ipse innuit, qua dogma calvinianum labentibus annis ex hominum memoria paene sublatum, imo a multis impugnatum, popularibus denuo commendaret. Ille vêtus aliquod exemplar a. 1562 impressum, quod possidebat, typothetae denuo recudendum, et sic probabiliter destruen- dum tradidit. Quod eo magis dolendum est, quod alterum Grenevae reperiri non potuit, quamvis dili- gentissime nostris rebus prospecturi et ipsius editoris filius, C. Malan iunior, et Vir Clar. Stephanus Chastel, theologiae professor et olim bibliothecae publicae praefectus, taie aliquod detegere studuerint.

Quibus nihilominus pro suis curis in nostrum commodum impensis publice débitas grates agimus. I n Malaniano autem apographo quominus subsisteremus, plura nos retinebant, maxime quod sermonem gal- licum referebat a stilo calviniano quam alienissimum, scilicet ab editore ita mutatum ut hodierni lectores minus docti nullis vel linguae vel scriptionis antiquioris proprietatibus impediti detinerentur. E x hae tali perplexitate, quae eousque nos morabatur ut aliquamdiu prelum otiari iubere ipsi cogeremur, tandem nos expedivit Vir optimus I. Hornerus Turicensis, cuius et doctrina et in officiis praestandis liberalitas plurimis iam documentis nobis comperta est. Qui ex ditissima bibliotheca civica, cuius cura ei deman- data est, unicum quod superesse videtur exemplar eiusdem editionis anni 1562 depromsit nobisque, nes- cio quo casu antea neglectum et praetermissum, protinus tradidit. Quo inspecto seduloque cum apographo anni 1835 collato, sane erat quod nobis gratularemur de industria in illo antiquiori exemplari reperiundo collocata. Talem nimirum inter utrumque discrepantiam intercedere cognovimus ut authentico textu de- stitua non nisi mutilum et deformem tibi offerre potuissemus. In praefatione non pauca omnino expunota

C*

(27)

X X TRACTATUS T Ï Ï E O L O G I C I MINORES.

fuisse iuvenimus, in cacteris partibus per singulos fere versus omnia ad leges serrnonis nostro saeculo usitati iininutata.

Praemittitur prooemium ad lectores, ex quo, nisi omnia nos fallunt, efncere licebit nos hic ro vera editionem principem habere et anno 15G2 Congrcgationem istam primum typis mandatant fuisse. De re- bus enim mense Decembri a. 1551 gestis postquam cgit autor ita ut dixeris prisca admodum ipsum re- ferre, hacc addit: Si ce bien ne vous a esté plustost offert, ne laissez pas pourtant de le recevoir, car ceste doctrine tant bonne et tant pleine de consolation est auiourd'liug pour le moins autant nécessairequeiamais pource qu'auiourd'huy elle n'a non-plus faute d'ennemis qu'elle n'avoii alors. Quod in titulo legitur:

Nouvellement mise en lumière, non hoc sibi vult quod nobis nova editio audit, sed recens facta. Quae omnia si recte perpenderis, nullius pondoris esse tibi persuadebis ea quae P. Henry (Vita C. I I I . 58) de actibus a. 1552 impressis dicit, quippe qui non ipsum librum viderit, verum solummodo oxeerpta quae- dam Geneva ipsi missa. Titulus illins editionis hic est:

C O N G R E G A T I O N | FAITE EN L'EGLISE DE | Gcneue par M. lean | Caluiu | En laquelle la matière de l'élection éternelle | de Dieu fut sommairement et clairement par luy | déduite, et ratifiée d'vn commun accord par ses | frères Ministres: repoussant l'erreur d'vn se- | meur de fausse doctrine, qui efl'rontéement a- | uoit desgorgé son venin. | Nouvellement mise en lumière. | (Emblema typography | A GENEVE, | P a r Vincent Bres. | Auec prial- lege. | 1562.

Emblema pro forma libelli satis magnum occupât spatium, nernpc dimidiam fere pagellae partem.

Repraesentat mulierem dextra palmae ramum tenentem, cuius capiti manus o nubibus porrecta coronam imponit: a fronte earn leo, aper et serpens adoriuntur, a tergo duae aliae bestiae formao satis dubiaê, lupum dicas et ursum si placet, eius vestem dentibus et unguibus dilacerant. Appellatur misera illa:

PATIENCE YICTOKIEYSE, quod satis commode additur, quia aliter ne Oedipus quidem divinari potuissot.

Adagiuin utrinque adscribitur hoc: Qui vaincra, n'aura point de nuisance | par la mort seconde. APOCA. 2.

Forma octonaria minima. Quaterniones octo (A—H). Titulum scquuntur folia quatuor non nu- merata cum praefatione editoris anonymi. Congregatio ipsa quae dicitur pertinet a pag. 1 ad 113, ita ut Calvini oratio ultra dimidiam partem occupet. A pag. G3 sequuntur caeterorum ministrorum declara- t i o n s numéro tredecim. Pag. 114 ad 118 editor in fugam vacui nonnulla Augustini eftata adiccit. Edi- tionem recentiorem Genev. 1614 quam passim laudant Viri docti ipsi non vidimus, neque unquam ex- stitisse certo affirmarimus.

Qui post Calvinum verba fecerunt in hac congregatione verbi divini apud Genevenses ministri, omnes fere tam in thesauro epistolico calviniano quam in actis Senatus frequentius laudantur; itaque suo loco plura de singulis congerendi et occasio nobis offeretur et officium incumbet. Hoc loco sufficiet eorum nomina simpliciter recensere et quidem eo ordine quo ininisterium suum in republica genevensi auspicati sunt, quatenus hoc ex libello: Genève ecclésiastique ou livre des spectdbles pasteurs et professeurs etc. a. 1861 a Viro doctissimo et omnibus numeris a nobis colendo Andrea Archinard V. D. M. edito colligi potest. Unus Iacobus Bernard iam ante Calvinum Gonevao munerc ecclosiastico functus erat; in- sequuti sunt inde ab anno 1542 Ludovicus Treppereau et Philippus Osias vulgo de Ecclesia dictus;

1543 Abelus Pouppin; 1544 omnium celeborrimus et Cal vino coniunetissimus Nicolaus des Gallars Sieur de Saules, latine Gallasius dictus, tractatuum calvinianorum primus editor; 1545 Franciscus Bourgoing, qui etiam D'Agnyon vocatur, et Matthaous Malesian, quem Archinardus Malcsier appcllat; nos neutrum nomen alibi legimus. Anno 1546 successit Ioannes do Sainct-André; 1549 Raimundus Chauvet, Michael Cop et Ioannes Fabri. Duodecimo loco ponimus Ioannem Perery cuius neque in libro modo laudato neque in uootris schedis ullam mentionem factam ruemininius. Portasse is idem est qui in aliis docu-

(28)

PROLEGOMENA. X X I mentis Perrier, Pyrier, Tel Poirier dicitur, verum hunc quoque in Catalogo supra laudato frustra quae-

sivirnus. Accessit Claudius Baduellus tum temporis in Gynmasio sive Collcgio professor, postea demum concionator. E x pastoribus anno 1551 Poppinus, Gallasius, Chauvetus, Copus et Faber in ipsa urbe, caëteri ut videtur varus in vicis sacra administrabant. Cave tarnen mireris tredecim tan tum nomina in libello nostro occurrere, praeter Calvinum, quum rnulto plures ministri in Genovensium ditione turn mu- nere ecclésiastico fungerontur, ut facile vel ex Archinardi nomenclatore didiceris. Non enim omnes in unaquaque congregatione verba facore solebant et exhibetur hie simplex narratio rerum die 13. Decembris gestarum.

Appendicis loco liuic libello subiicimus ipsa A c t a p u b l i c a ad Hieronymi Bolseci causam per- tinentia, ex Archivis civitatis Genevensis maxime desumpta. Asservantur ibi peculiari comprehensa fas- ciculo in quo praeter libelluni G 9 folia colligata complcxum schedae solutae et singulares ultra viginti repei-iuntur. Nonnulla ex his selecta iam olim Hottingerus in suae hist. eccl. T. V I I I . publici iuris fe- cit, non tarnen ex ipsa Geneva petita, verum quae in archivis Turicensibus authenticc descripta habebat.

PJura etiam dederunt Alph. Turretinus in libro qui inscribitur Nubes testium, et Ruchat in eel. opere suo ed. Vuillomin. Tom. V. Recentius quoque F . Trechsel in Appendice libri de Antitrinitariis, et P. Henry in Vita Calvini App. T. III. Multo autem locupletius et diligentius rem tractavit libro singu- lari a. 1865 Genevae edito Henricus Fazy, tum temporis archivis genevensibus praefectus: Procès de Je- rome Bolsec publié d'après les documents originaux; forma quaternaria maxima pagg. 74. Quern non nisi paucissimis in locis veterem scripturam minus bene legisse aut descripsisse deprehendimus, documenta vero omnia et singula, in suis archivis asservata, vix una aut altera scheda excepta, Actis inseruisse et additis annotationibus, imo etiam perpétua rerum enarratione lectoribus déclarasse cognovimus, ita qui- dem ut ex ipsis summi senatus protocollis quae ad historiam causae pertinehant fideliter exscriberet.

Erant tarnen quae et nos, vel post tales Viri doctissimi curas, alioquiu omni laude dignas, per- moverunt, ut eadem Acta iterum intégra ederemus. Poteramus quidem ilia documenta quae ipsi Cal- vino autori tribuenda sunt, cum aliis quibusdam omnino non negligendis, Thesauro epistolico reservare, Bezae exemplum sequentes apud quern nonnûlla ita édita leguntur. Verum quum in ista operis nostri parte ad ordinem temporum singula stricte exigere constituerimus, facile videbamus fore ut varus vario- rum Uteris causae alienae hinc inde intericctis, huius ipsius progressus lectorum oculis et menti minus lucide sese offerret. Deinde haec ipsa causa Bolseci, a primo statim initio ad fin em usque, tarn manifeste, tarn evidenter, tarn confesse calviniana res est, ut merito tota inter Nostri opera refcrri posse, imo de- bere videretur. His ita deliberatis primum Fazyi textum sedulo cum authenticis exemplaribus contuli- mus, lectiones variantes ex aliis ab ipso neglectis depromptas adscripsimus, nonnulla alio ordine dispo- suimus, pauciora ab editore omissa suo loco inseruimus, quae Bernae Turici et Neocomi tarn in bibiio- thecis quam in archivis exstant scripta hue pertinentia inspeximus, excerpsimus, addidimus, maxime vero ex Commentariis ministerii genevensis ab ipso A. Archinard ohm Venerabilis Coetus secretario nobiscum communieatis plura alibi non occurrentia hausimus, ita ut plenius et accuratius iam, quam unquam antea ex editione hac nostra memorabilis ilia et tristissima causa cognosci possit.

(29)

X X I I TRACTATUS T H E O L O G I O I MINORES.

CAPUT XXXII.

DE AETERNA DEI PRAEDESTINATIONE. 1552.

Est hic libellus proprie secunda pars scripti olim a Calvino adversus Albertum Pighium Cam- pensem editi, de quo vide Prolegomena nostra Tomo VI. praemissa pag. X X I V . Priorem partem de libero arbitrio tractantem autor temporis angustiis pressus separatim ediderat anno 1543, posteriorem de praedestinatione et Providentia disputaturam proximis nundinis edendam pollicitus. Sed aliis plurimisque curis distractus post longum demum annorum intervallum promissis suis stetit, ipsis illis, de quibus modo diximus, turbis Genevae ab Hieronymo Bolseco excitatis maxime permotus. Interea enim alii quoque plures ex pontificiis vetus "illud certamen suo marte redintegraverant Calvinum nominatim aggressi, inter quos erat Georgius quidam Siculus, monachus ordinis 8. Benedicti, apud Italos, ut videtur, et spar- sis libris et revelationibus quas sibi contigisse fingebat, non parvi nominis. De quo ipse medio mense Augusto a. 1551 sic scribit ad Viretum (Bibl. Genev. Cod. 107 a. fol. 45 autogr.): Mitto Georgii Siculi deliria quae fratres Itali a me refutari optassent. Ego autem abstinui, quia nullus esset finis, si singuli isti canes propriis libris repellcndi essent. Praestat igitur midtos responso non dignari. Si quando otium sup- petet, potius quod iam ante annos odo pollicitus sum praestabo. Ita Pighio respondens aliorum latratus com- pescam.

Quod suum consilium citius quam fortassis animo praeAdderat exsequendum duxit, commoda ob- lata occasione, quum saepius ac fere quotidie idem argumentum tractandum esset, tarn in concionibus quam libellis publicis ad magistratum contra Bolsecum datis, atque etiam ad exteros, quorum iudicia de eodem eiusque erroribus expetebantur. Raptim igitur, et currente calamo ut dicunt, vergente anno trac- tatum de Praedestinatione adversus Albertum Pighium et Georgium Siculum conscripsit, eumquo ante Kalendas Ianuarias absolvit. Scribit quidem Viretus d. 7. Ianuarii (Ool. Gen. 111. a. fol. 100 autogr.) se a Beza accepisse quod Calvinus c o e p e r i t Pighio respondere, et scripto diligenter perlecto se moni- turum pollicetur autorem, si quid durius hie iudicaverit. Verum eodem fere tempore ipse Calvinus de suo opusculo, non inchoato tantum sed perfecto, haec ad Bullingerum, qui ipsius adversus Bolsecum acerbitatem et vehementiam minus probare videbatur (Cod. Genev. 107 a. fol. 52): Novum opus a me promitti, in quo Deum non esse peccati autorem demonstrandum suscipiam, non rede interpretatus es. Nam

quum ista calumnia me impostor gravaret, eius refellendae causa obieci, quod verum erat, me edito libro satis testatum esse quantum ab ilia blasphemia abhorream. Librum porro contra Libertinos pridem editum intelligo.

Et tarnen liuius nebulonis improbitas me compulit ut meae adversus Pighium responsioni quod' restabat de prae- destinatione attexerem caett. Quid quod epistola dedicatoria, qua libellum suum Senatui obtulit ipsis Kalendis Ianuariis scripta est.

Attamen non statim typis evulgatum fuisse pluribus iisque gravissimis argumentis demonstrari potest. Atque hie parvi momenti est quod Calvinus ad Molanchthonem scribit d. 28. Nov. 1552 (Epp.

Genev. pag. 107. Laus. pag. 245. Amst. pag. 66) de p r o x i m o edito libelle Nullo negotio idem effeceris ex Uteris a Beza ad Calvinum d. 21. Ian. 1552 datis, quas Bretschneiderus ex Codicis Gothani schedis mi- sere laceratis edidit (Epp. Calvini ineditae 1835 pag. 97). Beza scilicet, multa de laudibus Nostri suaque ipsius modestia praefatus, de novo amici opere sic scribit ut non modo nondum impressum significet, verum etiam antequam imprimeretur hinc inde retractandum et corrigendum, quin imo ad aliam plane

(30)

P R O L E G O M E N A . X X I I I methodum exigendum. Nescimus quidem quatenus illi talia monenti autor morem gesserit; inonita autem

omnino neglexisse, quae tamen ipse postulaverat, neque ullam eoruni rationem habuisse, minus vero simile videtur. Eodem demum die 21. Ianuarii Calvinus tractatum suum Consulibus et senatui Genevensi praesentem -obtulit, simul veniam petens ut sibi liceret utroque sermone edendunrprelo submittere. Quod non statim impétrant a patribus conscriptis, scilicet iam taedio captis controversiae quae ipsos tamdiu detinuerat et civium animos non parum turbaverat. Ecce quae leguutur ea de re in Commentariis ac- torum senatus ( R e g i s t r e s du C o n s e i l ) in Archivis Genevensibus asservatis Tom. 46 fol. 138 v.: Par l'organe de M. Calvin les ministres hont proposé que pour aultant que plusieurs tant en Italie que aultre part liont escript mesme contre eulx de la matière dont est esté question dernièrement entre H. Bolset qui sont choses qui méritent bien response: pourquoy entre eulx ils hont composé ung livre quilz vouldroyent volontier dédier à la seigneurie et iceluy imprimer en latin et en francoys pour envoyer en Alamagne sil plaict à la seigneurie leur donner licence: ce quïlz implorent combien qu'à present il nage apporté que la prefacedaultant , que le livre est à Lausanne. Arreste que ils apportent le livre et Ion le face veoir à Me. Beliaquet et M.

Trolliet. Ibidem fol. 140 ad 25 Ianuarii: Sus Ja lecture de la preface du livre adressé à la seigneurie des faietz débatuz avecque Hier. Bolset pource quil se y trouvent plusieurs iniures etc. est arresté que Ion les cor-

rige et devant que imprimer soyt aoye la relation de ceulx esquelz le livre est commys. Ibidem fol. 142 ad 28 Ianuarii: Icy est parlé du livre que présenta laultre iour M. Calvin pour imprimer. Et est esté refferu comment les commys hont relaté lavoir veu et trouvé iceluy livre estre de grande chose et hault ministère et fort bien fondé méritant bien desire imprimé: loutesfois il y a plusieurs motz diniure qui se porroyent bien osier.- Il y est aussy que ladresse doibt estre à noz magnifiques seigneurs. Et dempuys sont entré M. Cop et Me. Abèl qui hont requys leur donner ladvys et aussy si Ion limprimera. Arresté que leur soit diet quils corrigent les motz diniures et mettent ladresse comment sus est diet et quilz advisent bien que la clwse se puisse soubstenir et ne soit iniurieuse et le porront faire imprimer. Post haec libclli editionem aliquandiu

retardatam Calvinus maturasse putandus est. Corte eius iam mentiouem factam videmus in literis d.

10 Septembris a Bartholomeo Traherone Londinensi ad Bullingerum datis, quibus autorem hoc nomine maximis laudibus effert. (Archiv. Turic. Plut. YI. Cod. 164 fol. 201). Titulus editionis latinae est:

D E A E T E K N A D E I ) PRAEDESTINATIONE, \ qua in salutem alios ex hominibus elegit, a- | lios suo exitio reliquit: item de prouidentia \ qua res huma'nas gubemat, | C o n s e n s u s P a s t o -

r u m G-eneuensis E c - | clesiae à Io. Caluino expositus. | (Embiema) | GENE VAE, | Ex

officina Ioannis Crispini. \ M. D. LU.

Forma octonaina minor. Quaterniones tredecim cum dimidio (A—O). Paginae numerantur 210 ita tamen ut numeri 166—175 bis appareaut, pro 176 rursus 166 posito, et sic deinceps continuata série usque ad 108, quern reliquis omissis statim sequitur 209, quo fit u t t o t i u s summae ratio iusta constituatur.

Finem faciunt primum erratorum tabula, turn très paginae cum locis Rom. 8, 28—30. Cap. 9, 10—18.

Cap. 11, 5—10 et 33—36. Eph. 1, 3—6 verbo tenus descriptis. Ultimo loco apparet Crispini SACRA ANCHORA cum suo serpente, hic figuris arabicis quas dicunt circumsepta. Idem embiema in titulo nude expressum conspicitur. Exemplari usi surnus nostro.

Tractatui ipsi praemittitur dedicatio Senatui genevensi inscripta, ut iam diximus. Cuius ad ilium satis singularis est ratio. Per totum librum Calvinus suo nomine Pighium impugnat, hominem iam ante decennium suo fato defunctum; epistola dedicatoria autem omnium ministrorum nomine conscripta est, qui se hunc libellum meditatos esse dicunt, ut circumforaneum quendam erronom, Bolsecum puta, quern nuper turbarum omnium pater Satan supposuerit, confutarent. Cuius tamen nomen, ne ex sacri- lega audacia praemium reportaret, se silentio sepelire maluisse affirmant. Quid multa? Patet librum

(31)

X X I V PROLEGOMENA.

scriptum fuisse et absolutum, eo consilio ut priori adversus Pighium edito quasi complementum adderetur;

postea vero Calvino dignum visum, qui patribus civitatis offerrctur, quos eo tempore haec maxime con- troversia exercebat, et quidem velut communis omnium ministrorum fidei declaratio, ipso suo unanimi consensu peregrinum hominem et imprudentem facillime debellantium. Sic ex scripto Calvini mere piï- vato publicum et quasi authenticum orthodoxiae genevensis documentum factum est, quod deinceps apud liistoricos C o n s e n s u s g e n e v e n s i s nomine designari contigit. Quem tarnen caeterae helveticae civi- tates nunquam, quod sciamus, ex magistratuum autoritate receperunt.

Recusus est hic Consensus apud Gallasium pag. S79—940; apud Bezam pag. 948—1005 et in editione altera pag. 797—845; in Stoeriana pag. 688—730; in Amstelodamensi pag. 593—629. Exstat quoque in Collectione confessionum in ecclesiis reformatis publicatarum ed. Herrn. Ag. Niemeyer Lips.

1840 pag. 218—310.

Gallicam versionem absque ulla mora latino archetypo comitem additam fuisse nobis vero similli- mum videtur. Certe praefatio ad Senatum citra dubiuin viris consularibus sermone vernaculo concepta exhiberi debuit, quod eo facilius tibi persuaseris, quod a latina dedicatione multum differt, ideoque a nobis ex parte ad utramque formam describenda fuit. Etiam tractatus ipse satis liberum translatons stilum expertus est, quem, sin minus ipsius Calvini fuisse nobiscum suspicari velis, fortasse tamen amanuensi cuidam tribuendum conieceris, ita officio suo fungenti ut au tor ipse operi condendo invigilaverit conditum- que expoliverit.

Haec quoque versio semel tantum separatim excusa prodiit et rarissima eius sunt exemplaria.

In to ta Helvetia unicum Turicense nobis innotuit quo etiam in paranda nova archetypi editione usi sumus. Titulus est:

D E L A P R E D E S T I - | NATION ETERNELLE \ de Dieu, par laquelle les vns sont eleuz à sa- | lut, les autres laisses en leur condemnation \ Aussi de la providence par laquelle il gouuer \ ne

les choses humaines. \ \ . Traicté tresytile^ nouuellement com- | posé et mis en

l u m i è r e . I (Anchora Crispini sine adagio). [ M. D. LU.

Forma eadem ac latini exemplaris. Quaterniones sedecim (A—Q). Paginae numeratae 252 et duo folia in albis. Recusus est textus gallicus in Collectione opusculorum Bezana pag. 1219—1314; in Stoeriana pag. 1393—1504.

CAPUT XXXIII.

QUATRE SERMONS. 1552.

De huius libelli origine et occasione vix habemus quod dicamus. Beza et Colladonus in suis de vita Calvini comrnentariis nullam eius mentionom fecerunt, neque ullum eiusdem in epistolis autoris et amicorum mutuis vestigium deprekendîsse meminimus. Quid quod ipse in sua praefatione ad ckristianum lectorem data de utilitate quidem argumenti complura, de externa vero, quam nos dicimus, opusculi historia plane nihil profert. Quae quum ita sint, in mentem nobis venit, fieri potuisse ut Calvinus a Roberto Stephano rogatus, qui non ita diu antea Parisiis Genevam migraverat, in hac urbe magis secure quam in patria prelum exerciturus, viro honesto ipsi operam suam offerenti, quia forte nullum scriptum

(32)

P R O L E G O M E N A . X X V maioris ambitus paratum habebat, quatuor illos sermones ex pluribus selectos tradiderit excudendos. Haec

sane ex mera coniectura tibi proponirnus pensanda: tu si quid novisti rectius istis, candidus iinperti.

Prima concione Christiani admonentur ut externain idololatriam fugiant, scilicet papisticam, quod argumentum saepius iam a Nostro singularibus libellis tractatum fuisse memineris. Secunda exhortatur auditores ad tolerandam persequutioneni. In tei'tia fidèles docentur, quanti facere hoc debeant quod in ecelesia Dei vivant, ubi eum possint pure ac libère adorare. I n quarta denique demonstratur quantis laboribus studiisque sit redimenda libertas Dei in ecelesia Christiana pure colendi. Addidit autor in fine explanationem Psalmi L X X X V I I . cuius summam hanc facit: unam Dei ecclesiam supra omnia mundi regna excellere quia Deum habeat salutis suae praesidem eiusque imperio gubernetur.

Huius libelli unicum exemplar, quod aetatem tulisse videtur et nobis quidem innotuit, possidet Yir humanissimus Honricus Lutteroth Parisiensis saepius iam a nobis nee tarnen unquam satis laudatus ob officia benevolentissime nobis praestita. Ad huius exemplaris fidem tibi condones illas vel tracta- tiunculas récusas offerimus. Titulus est:

QUATRE SERMONS | de M. Iehan Caluin, traictans des | matières fort vtiles pour nostre | temps, comme on pourra veoir | par la preface. | | Auec briefue exposition du Pseau- | me LXXXVII. | {EmUema) | L'Oliuier de Robert Estienne. | M. D. L. II.

Forma libri est octonaria minor. Quaterniones novem et quinternio unus (a—k). Folia nu- merata 82, sed numerorum series multis mendis typographicis turbata. Emblema est Oliva Stephanorum notissima. In collectionibus Opusculorum gallicis legitur ter recusus, apud Bezam pag. 824—879; apud Stoerium pag. 945 — 1010; apud Lacroix pag. 211—292.

Exstat eiusdem versio latina Claudii Baduelli paulo minus rara, quam et ipsi possidemus. Forma est eadem ac archetypi. Quaterniones sunt tredecim (A—N), paginae 206 numeratae, duae ultimae in albis. Typi cursivi. Titulus est:

I O A N N I S C A L V I N I | H O M E L I A E Q V A - | tuor, graven atque his temporibus ad- modum \ opportunam et vtilem admonitionem atque | exhortationem continentes, quemadmodum | ex ipsa prae- fatione perspici poterit. | I Breuis item explanatio Psalmi LXXXVII. \ ab eodem authore latine scripta. | | E GALLICO IPSIVS AVTHORIS SER- | mone in latinuni a Claudio Baduello conuersae. j I | GENE VAE. | EX OFFICINA IOANNIS CRISPINI. | 1553.

Translator peculiarem praefationem praemisit operi quam hic transscribimus : Claudius Baduellus omnibus pietatis studiosis 8. P. D.

Ea Bei perpétua fuit in ecelesia liberanda et conservanda consuetudo, ut earn aut in muxima horren- daque dispersione dissipatam recollegerit, atque unum in locum, quasi gregem sparsum perditumqué in ovile, congregarit, aut iniquissima Jiominum dominatione oppressant et corruptam eo convocarit, tibi libère et pure pieque sanctissimum nomen eius invocare ac celebrare posset. Qua quidem in re et salutaris eins gratia est perspecta erga eos qui eius sanctam vocationem sequuti sunt, et formidabilis severitas in illos qui eiusdem bonitatem autoritatemque sunt aspernati. Quod si unquam Beus in ecelesia asserenda atque in libertatem vin- dicanda praepotentem manum suam exseruit atque ostendit, hoc eius opus redemptionis ac liberationis tempori- bus nostris exstitit, ut summa manus, quod aiunt, in eo quidem operis ac beneficii genere, imposita ab eo esse videatur. Tarn excellentem autem ac perfectam. redemptionem atque ecclesiae restitutionem, et pericidi magni- tudo, et gravissimae servitutis diidurna turpitudo, et proxitna mundi consummatio, ad quam omnia toto impetu

Calvini opera. Vol. VIII. D

(33)

XXVI TRACTATUS THEOLOGICI MINORES.

feruntur, magnopere requirébat et salus nostra flagitdbat. Memoria quidem adhuc recens eorum malorum quae in papatu experti ae perpessi fuimus, et sensus praesentium bonorum ac solatiorum, quibus nunc libe- rati fruimur, ad cogitationem ac commemorationem tarn praeclari et salutaris operis cum omni pietate, bene- volentia, caritate ergaDeum usurpandam debet nos omni ratione excitare: ne nos aut in tanto tamque illustri eius beneficio immemores et ingrati, aut in nostra salute négligentes esse videamur. Ordinis autem, quern Deus in hac ecclesiae liberatione conservavit, ratio et via huiusmodi est, ut in eo non solum summa Dei sapientia, sect etiam singularis quaedam in nos indulgentia et benignitas facile perspici possit. Neque enim primum violentia dliqua magna atque ea acerbitate usus est, qua subito populum suum ad apertam et periculosam nominis sui confessionem professionemque vocaret, sed certos conservans gradus earn adhibuit moderationem qua animos primum, deinde corpora humanissime tractavit. Primus ad libertatem aditus introitusque factus per Martinum Lutherum, sanctissimae memoriae vir urn, quo quidem autore ac principe Deus animos liominum

miserrima Servitute liberavit eosque impiis opinionibus superstitionibusque implicatos ex vinculis Satanae, quibus constricti tenebantur, in earn conscientiae libertatem restituit in qua suavissimam et amabilissimam Iesu Christi gratiam sentire, amplecti amareque potuerunt. His iactis Ubertatis fideique fundamentis progressus est deinde

ad redemptionem corporum quae quidem adhuc, in its etiam qui animo soluti ac liberati er ant, gravissima Servitute oppressa tenébantur, nefariaque idolorum pollutione cum summa et indigna creatoris redemptorisque ipsorum contumelia foedabantur. Qua in parte redemptionis, insignis opera, fides, industria atque admirabilis constantia Guilielmi Farelli, Ioannis Calvini, Petri Vireii exstitit. Nam hos quidem très video fuisse, qui a Deo missi eiusque maximo spiritu praediti atque incitati, quum corpora hominum ab ilia idolorum foedi- tate atque impietate ad libertatem ac sanctitatem vocaverunt, turn vero fidei religionisque christianae confessionem ex tenebris in lucem eruerunt, ac verum Dei cultum et honorem evangelii in oculis hominum constituerunt. Quid enim antea ad laudem Dei et gloriam illustrandam proderat conscientias habere iis su- perstitionum vinculis solutas et libéras, quum imago filii Dei in corporibus nostris impressa sic commaculata

atque deformata esset, ipsa vero fidei vitaeque professio, quae suum redemptorem Iesum Christum recognoscere debebat, cum impio idolorum cultu atque Antichristi dominatu consentire plane videretur? Papa quidem sem- piternus filii Dei inimicus ilium interiorem cultum in animis liominum occultum facile perpessus esset, a quo

quidem scelerata eius dominatio ac nef aria, totiusque christianae religionis profanatio ac oppressio, nunquam in hanc tantam lucem atque hominum cognitionem prolata esset. Nunc vero ipsius spi/ritus virtutem, corpus nostrum, divina quadam societate sibi coniunctum, ab illius crudelissima tyrannide et turpissima Servitute ad sanctissimam filiorum Dei libertatem revocantis, atque redemptoris gloriam omni confessione iUustrantis, nullo modo ferre potest. Itaque singulari horum trium virorum et doctrina et diligentia perfectum esse video, ut honos Dei purissimusque eius cultus suam quodammodo possessionem, quam Me perditus ac sceleratus occur parat, nunc recuperare videatur. Quum autem omnia eorum et facta et dicta et scripta eum fructum afferant,

qui in vita ac moribus piorum et Deum timentium uberrimus praestantissimusque demonstretur, turn vero hae Calvini fidelissimi et sapientissimi ecclesiae ministri condones in omni pietatis pure casteque colendae genere ita excellunt, ut institutio, doctrina admonitioque plane Christiana ad omnium hominum, et eorum qui in hac ecclesia sunt, et illorum qui nostraprivati libertate ab ea absunt, rationem officii et salutis prudenter accommo- data videatur: maxime autem obstinatus, atque in fallaci mundi amove obfirmatus, propeque desperatus sit, qui antea multum diuque ab eo monitus, nunc eius gravissimam exhortationem atque autoritatem non se- quitur, Deumque in eo hquentem atque unumquemque exhortantem aspernatur. Quamobrem, quum hae homi- liae sive condones ab ipso habitae ab eodem sermone gallico scriptae essent, perdignae mihi visas sunt, atque ad rationem temporum noslrorum maximopere opportunae, quae ad eorum cognitionem ac admonitionem per- vertirent, quibus lingua gallica ignota esset. Ego Deum et patrem Domini nostri Iesu Christi oro ut spiritu

Références

Documents relatifs

•  le contenu est généralement jéjunal ; elles se développent en arrière et vers la gauche, dans le mésocolon descendant et la partie gauche du mésocolon

I. A discessu vestro rursus 1678. A fratribus tuis nihil 757. A Uteris quas Neoburgi 3517. A postremis nostris ad vos 2860. A quo tempore cessavi 516. A quo tempore redditae mihi

Proferunt etiam quod in epistola ad Hebraeos legitur, de veteribus patribus (Hebr. Iuxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis promis- sionibus : sed a longe eas

L’accès aux archives de la revue « Rendiconti del Seminario Matematico della Università di Padova » ( http://rendiconti.math.unipd.it/ ) implique l’accord avec les

L’accès aux archives de la revue « Rendiconti del Seminario Matematico della Università di Padova » ( http://rendiconti.math.unipd.it/ ) implique l’accord avec les

>ey hl[hjZ \_^msbo aZgylbc MijZ\e_gb_ <_joh\gh]h dhfbkkZjZ Hj]ZgbaZpbb H[t_^bg_gguo GZpbc ih ijZ\Zf q_eh\_dZ j_dhf_g^m_l ihevah\Zlvky kibkdhf ki_pbZebklh\ dhlhju_ bf_xl

Pour utiliser cette notion dans le cadre scolaire, nous proposons de garder, parmi les traductions proposées pour « format » (format, routine, scénario) le terme de « scénario

livres régionaux, brochures et articles de jour- naux, des informations s ur ces deux soldats. 5) Nous avons interrogé ensuite une personne de la commune, férue