• Aucun résultat trouvé

Introduction au cours

N/A
N/A
Protected

Academic year: 2022

Partager "Introduction au cours"

Copied!
1
0
0

Texte intégral

(1)

Université de Nantes – Département de philosophie Cours de latin philosophique par Angelo Giavatto (L&M, L2 Lettres Classiques) 1

er

semestre 2012-2013 20.9.2012

Introduction au cours

T1 Cicéron, Tusc.

IV

5-7

sapientiae studium uetus id quidem in nostris, sed tamen ante Laelii aetatem et Scipionis non reperio quos appellare possim nominatim. quibus adulescentibus Stoicum Diogenen et Academicum Carneadem uideo ad senatum ab Atheniensibus missos esse legatos, qui cum rei publicae nullam umquam partem attigissent essetque eorum alter Cyrenaeus alter Babylonius, numquam profecto scholis essent excitati neque ad illud munus electi, nisi in quibusdam principibus temporibus illis fuissent studia doctrinae. qui cum cetera litteris mandarent, alii ius ciuile, alii orationes suas, alii monumenta maiorum, hanc amplissimam omnium artium, bene uiuendi disciplinam, uita magis quam litteris persecuti sunt. itaque illius uerae elegantisque philosophiae, quae ducta a Socrate in Peripateticis adhuc permansit et idem alio modo dicentibus Stoicis, cum Academici eorum controuersias disceptarent, nulla fere sunt aut pauca admodum Latina monumenta siue propter magnitudinem rerum occupationemque hominum, siue etiam quod imperitis ea probari posse non arbitrabantur, cum interim illis silentibus C.

Amafinius extitit dicens, cuius libris editis commota multitudo contulit se ad eam potissimum

disciplinam, siue quod erat cognitu perfacilis, siue quod inuitabantur inlecebris blandis

uoluptatis, siue etiam, quia nihil erat prolatum melius, illud quod erat tenebant. post

Amafinium autem multi eiusdem aemuli rationis multa cum scripsissent, Italiam totam

occupauerunt, quodque maxumum argumentum est non dici illa subtiliter, quod et tam facile

ediscantur et ab indoctis probentur, id illi firmamentum esse disciplinae putant. Sed defendat,

quod quisque sentit; sunt enim iudicia libera: nos institutum tenebimus nullisque unius

disciplinae legibus adstricti, quibus in philosophia necessario pareamus, quid sit in quaque re

maxime probabile, semper requiremus.

Références

Documents relatifs

[r]

En effet pour un calibre donné (ABCD+CE=L), les colis de plus grande longueur ont un périmètre de leur base ABCD plus réduit et passent plus facilement dans la fenêtre.. Le

En égalant les deux premières expressions de AD/AM , on ob- tient la relation classique BD/CD =

Soit un repère normé mais pas orthonormé, dont l'origine est l'intersection des droites AB et CD, l'axe des abscisses suivant AB, l'axe des ordonnées suivant CD.. On constate qu'

[r]

Quorum in primis inspici mores oportebit : quod ego non idcirco potissimum in hac parte tractare sum adgressus, quia non in ceteris quoque doctoribus idem hoc

Elle calcule un résultat avec une Elle allume le gaz avec une. Elle pousse le bébé

lunette allumette cachette poussette omelette raquette galette fourchette lunette trompette brouette assiette roulette sonnette.. la mienne la tienne antenne Il