• Aucun résultat trouvé

Il peut tranquillement continuer son ministère à Genève.

(Archives de Berne. Welsch Missivtrach B. fol. 235 v.) A honorable doct nostre tresayme maistre pierre viret predicant a lausanne.

Nostre amiable salutation devant mise. Hono-rable doct tresaime. Nous avons receuz vous lectresJ)

282. 1) Il parait que Viret, informé des démarches de ceux de Lausanne (N. 280), s'était adressé au Magistrat pour savoir où il en était.

et le contenus dicelles entenduz, lesquelles nous sont tresagreables et selon le contenuz dicelles pouves procéder en la restauration de lesglise de Geneve ainsy que vous avons oultroye par nous lectres datées le dernier iour du moys de Deoembre. Dat.

xxv. februarii anno etc. xlj.

Lad. et 0 . de B.

283.

TOSSANUS F A R E L L O .

Desiderat aliquem quo diacono utatur Monhd-gardiae vél ruri concionatore, hune vero a Calvino commendatum quem iam Farello mittit minus idoneum iudicat.

(Ex antographo bibliothecae pastorum Neocomensinm.) Guilielmo Farello patri meo observando.

Colendissime frater, Calvinus noster fratrem hune ad nos miserat, sperans fore ut conditionem apud nos nancisceretur. Caeterum quum princeps abest, qui hic Uli sunt a consiliis hominem recipere noluerunt, praesertim lectis Calvini Uteris, in quibus illum quidem a probitate vitae pietatisque et lite-rarum studio commendat, sed opus habere dicit duce ac moderatore, a quo retineatur, ingenioque esse aliquo non satis ad modestiam et gravitatem confir-mato. Nam hic fratre aliquo adhuc opus habemus, sed pio et certo nomine, qui vel hic diaconum agat vel ruri concionetur. E t earn ob causam aliasque multas statueram ad te venire, sed nunc non licet per Dominum: spero tarnen ut te invisam brevi, aut saltern diffusing ad te scribam. Interea fao, obsecro, ut dispicias si quis usquam sit qui nobis possit esse commodus. Nam plus nobis a nobis ipsis timeo quam ab omnibus huius mundi adver-sariis. Dominus te servet cum Barbarino et cae-teris fratribus omnibus. Vale in Domino. Monbel-gardi 26. Feb.l)

Tuus Tossanus.

Nihil erit opus huic fratri ostendere literas Calvini, nec du-bito quin sit alicubi futurus usui ecclesiae Christi.

283. 1) Bpistolam ad a. 1541 referimus ex mera conieetwa.

Certiorem quidem ex ea haud facile aliquis éliciet.

1G5 1541 MART. 166 284.

CALYINUS BERNARDO.

Quod ipsum ad resumendum Genevense Minis-terium hortatus sit, id eum bona fide fecisse non du-bitat. Sunt tarnen nonnulla serio consideranda ante-quam aliquid certi statuere queat. Quae olim ibi acciderunt magis dissuadere reditum possent, et prae-sens officium non leviter et temere abiiciendum putat.

Interim collegam monet ne verbis et protestationibus officio suo satisfecisse sibi fingat.

(Edidit Beza in Appendice editionis snae Genev. 1576, p. 416, unde etiam transiit in éd. 1617, p. 580 et Amstel. p. 260.

In caeteris desideratur. Gallice versa legitur Colon, p. 39, anglice 1. o. T. I. p. 210.)

Io. Calvinus Iacobo Bernardo G-enevensis ecclesiae in verbi Dei dispensatione ministre», fratri mihi dilecto.

S. Literae tuae ') mihi redditae sunt quum iam ad ingrediendum iter essemus compositi. Itaque excusabis si exspectatione tua serius respondeo.

Hano quoque epistolam, si brevis erit et incomposita, velim hoc nomine excusatam habeas, quod ex me-dio itineris curriculo seribitur. Quod me ad susci-piendam ecclesiae Genevensis administrationem pro tua parte hortaris, id te bona fide adeoque optimo animo facere non dubito, quod eam non aliter posse restitui iudicas, quam si subsidio venerintii quorum discessu factum est ut ita misère affligeretur. Pro-inde argumentum illud, quo permovere me studes, apud me semper multum ponderis habuit. Quia enim verebar ne Deo resisterem, illam vocationem nunquam ausus sum repudiare. Rursum in ea quam sustineo vocatione constrictum me tenet mea conscientia, nec deserere facile ipsam patitur. Esse enim legitimam et sanctam turn animus meus coram Deo tum multi pii coram mundo testes sunt. Nam post calamitatem illam, quum mihi videretur infelix infaustumque meum ministerium, statueram om-nino apud me nullum unquam suseipere ecclesias-ticum munus, nisi me clara voce Dominus ipse accerseret, hoc est, nisi qua tanta nécessitas aoeidisset ut reluctari non possem. Huic sententiae pertina-citer insistentem non destiterunt Argentinenses per-cellere multis machinis, donec tandem impulerunt.

Neque tarnen fregerunt primo impetu. Sed quum vidèrent se parum proficere, multis argumentas ad extremum minati sunt, me non posse magis Dei manum tergiversando effugere quam Ionas olim effugisset.2) Itaque stationem, in qua me Dominus

284. 1) N. 274.

2) Lege ipsum in Praef. ad Psdlmos de hac vocatione loquentem.

collocavit, non mirum est si non leviter relinquam.

Alioqui non ita sum loco affixus, quin paratus sim identidem migrare, quoties ecclesiae iudicio fuerit constitutum. Yerum sine ordine legitimo non sum facturus. Haeo fuit causa cur totam hanc cogni-tionem ad ecclesiae nostrae arbitrium referrem.

Porro fratres ao collegae mei, quos ego pro ipsorum merito in Domino veneror, ac quorum autoritati defero non secus ac si parentes forent, tametsi me invitissimi dimittunt, eo tarnen inclinabant ut ego cum Bucero istuo 8) proficiscerer, ac cognito ecclesiae statu constitueremus quod maxime utile visum esset: sed id quominus statim exsequeremur hao profectione sumus impediti. Simul vero ac domum redierimus, rem nobis curae futuram non est quod dubites. Quod ad te privatim attinet, scis vestrum omnium ingressum merito semper mihi displieuisse.

Et ab initio tarn inauspicato nihil boni potui ex-speetare, nisi quod Dominum semper rogabam ut vos sibi faceret idoneos ministros. Interea multa referebantur quae nec libebat credere, nec tarnen refellere licebat. Oerte non absque gravissimo moerore audiebam quae speetare providebam tantum ad sacri ministerii dedecus. Nam quod parum amice traetari me fratresque meos audiebam, id vel nihil animum meum affecit, vel ita leviter pupugit ut nullum ulcus faceret. Quanquam mihi fateor tanti fuisse Faréllum et Coraldum, prout eorum pietas, eruditio, sanetitas merebatur, ut non susti-nerem aequis auribus quod in eorum contumeliam diceretur excipere. Hoc ideo non dissimulo ut in-telligas me candide ac simpliciter tecum agere.

Iam vero quia egregium animum in uteris ostendis, et interiorem affectum respondere verbis confido, plurimum tibi gratulor. A me vicissim exspeetare secure potes, ac certo tibi polliceri, quod ab nomine primum pacis amante et a contentionibus alieno, deinde amico tibi tuaeque salutis studiosissimo, postremo in remittendis offensionibus non difficili.

Interea per nomen Dei obtestor, ac tremendum eius iudicium, ut cum eo tibi negotium esse momi-neris, qui olim severissimo examine omnium ra-tionem exiget, nec verbis sibi patietur satisfied, aut levi aliqua excusatione. Deinde ut assidue reputes te in munere versari, ut omnium praestantissimo, ita maxime periculoso, nisi summa diligentia inten-tioneque incumbas ad officium. Quod si me te approbare vis, unum hoc te praemoneo, nihil me abs te requirere, nisi ut fidum te sinoerumque Do-mino servum praebeas. Vale, frater mihi carissime.

Dominus Iesus te spiritu suo ad omne opus bonum praeparot ac confirmet. Saluta quaeso pios omnes, meo nomine. Ulmae Oalend. Martiis 1541.

3) Genevam seil, ut bene vertit Gallus.

11«

167 EPISTOLÀE 285—286 168 285.

CALVINÜS VIRETO.

Exponit cur reditum reformidet, non réfugiât, et -quo pacto pro tempore impeditus ilium in aliud tempus

remitiere cogatur. Tum vero cum Bucero venturum se promittit.

(Ex autographo Cod. Goth. 404, fol. 3, coll. o. apogr. Genev.

Cod. 111», fol. 1. Cf. etiam Cypriani Abgedrungener Unter-richt eto. Beil. p. 41 et vers. angl. I. p. 206. Impressa est in ed. Genev. p. 25, Hannov. p. 59, Laos. p. 53, Chonet. p.

30, Amst. p. 14.)

Docto et pio viro Petro Vireto, ecplesiae Christi fideli ministro, fratri meo carissimo..

Quum mihi literae tuae redderentur, iam eramus ad iter accineti. Et non memini profectionem fuisse mihi in vita magis tumultuosam. Itaque quum non possem ipse respondere, mandavi Claudio Feraeo l), quem mecum vidisti Basileae, et fratri meo ut

Fa-reüo rescriberent, quid haberem animi. Nunc ali-quantulum otii nactus scribere etiam tibi ex medio itineris cursu volui. Excusabis autem quod con-fuse tibi et breviter respondeo, quia nee epistolam tuam habeo ad manum, ut singula capita possim ordine et perspicere et excutere, nee tantum tem-poris datur viatori in caupona, ut aliquid bene me-ditatum et quasi concoctuma) liceat mandare literis.

Quantum autem memoria teneo, duae sunt praeci-puae literarum tuarum partes. Priore3) ostendis non esse mihi deserendam ecclesiam Genevensem, altera contendis maturandum quoque esse reditum, ne quid impedimenti, si longius differamus, Satan obiieiat. Ad illam non aliter respondeo quam quod semper solitus sum : nullum esse locum sub coelo quem magis reformidem; non quod oderim, sed ' quoniam tot difficultates illic mihi propositas video,

quibus superandis sentio me longe esse imparem.

Quoties superiorum temporum subit recordatio, fa-cere nequeo quin toto pectore exhorrescam, si cogar me iterum antiquis illis certaminibus obiicere. Si mihi cum ecclesia ilia tantum esset negotium, animo essem quietiore, certe minus terrerer. Sed vicinos *) cogito, qui mihi olim tantum molestiae exhibuerunt.

Necesse est te multo plus intelligere quam dicam.

Hoc habe uno verbo. Dum multis signis intelligo, eius qui plurimum nocere potest inexpiabile in me

285. 1) Edd. exhibent: Ferrex.

2) conceptnm Edd.

3) N. 275.

4) Verba : vicinos . . . . exhibaernnt omittunt ediliones, etiam anglica. In autographo vocabulo vicinos a recentiore manu superscriptum: maltos, in Cod. 111».: -alios. Caeterutn

•vicinos hic dicit Bernenses, maxime Coneenum et consortes.

odium manere; dum reputo quot circumcirca pa-teant illi aditus ad malefaciendum, quot flabella semper inflata sint ad excitandos contentdonum ignes, quot occasiones, quae nunc a me provideri minime possunt, sese daturae sint, prorsus metu exanimor.

Sunt et plurima alia in ipsa urbe quae mihi non parum sollicitudinis iniiciunt. Quo plus progredior eo melius cerno quam arduum sit munus ecclesiam6) regere. Neque tamen omnia haec efficiunt, quin ad opem miserae ecclesiae fereadam sim paratissimus, si quid me valere intellexero. Quaecunque enim me in hao re turbant cogitationes, tametsi nonnihil afferunt remorae, dum animum meum anxium tenent, mihi tamen excutere hoc nequeunt, quin facturus sim omnia quae in eius salutem factura putavcro. Testis est Farellus, me nunquam uno verbo detrectasse illam vocationem, sed deprecatum esse duntaxat ne male consulendo ecclesiam semel perditam bis perderet. Interim satis ostendi nihil mihi magis esse in votis, quam vel animam meam impendere, ubi opus esset. Possem tibi coram lucu-lentis argumentis planum facere, quam nihil hio simulaverim. Sed hoc mihi certissimum videtur, quod quum venissent legati Wormatiam, nostros multis cum lacrymis per omnia sacra sum obtestatus, ut mei obliti dispicerent coram Deo, quid ecclesiae fidem eorum imploranti maxime esset salutare.

TJbi domum6) ventum est, quamvis nemo insisteret, non cessavi interpellare, ut earn curam serio sus-ciperent. Nee ipsi etiam, crede mihi, officio suo defue-runt. Sed quod suspicabamur fore,7) paulo post decretum est, ut Bucero adiungerer.8) Hoc non videri mihi factum composito, ut antea Farello scripsi, ita nunc tibi sancte assevero. Ita enim propemodum constitutum prius fuerat quam Wor-matia rediremus, idque eorum consilio qui de Geneva minime cogitabant. Equidem, si me interroges, non video causam cur mittar. Verum ut minime sim idoneus, non tamen fuit meum recusare. Necessario igitur veniendum erat, nisi vellem passim audire pessime. Proinde dum literae tuae venerunt, quum integrum iam non esset deliberare, putavi me tibi satis superque fore excusatum re bene intellecta.

Habes nunc ad utrumque tuum postulatum quo sati8fiat ad hunc usque diem : me scilicet nee venire unquam récusasse, nee potuisse hactenus. In pos-terum hoc tibi pro certo polliceor, me consilium istuc proficiscendi nunquam mutaturum, nisi maior aliqua vis mihi viam praecluserit. Tangor enim illius ecclesiae cura, ut par est, et iam nescio qui factum sit ut animo incipiam esse inclinatiore ad

5) Beza: ecclesiasticnm. Inde Laus, emendat: gerere.

6) Argentoratum sc. mense lanuario.

7) fere edd.

8) seil, in legatione Batisbonensi.

169 1541 MAUT. 170 capessenda eius gubernacula, siquidem ita res

pos-tulant. Sic autem inter nos convenit ut statim post reditum ego cum Bucero istuc concedam; ex re praesenti in commune consultemus quid expédiât;

neque tantum de pastore constituendo sed de totius ecolesiae instauratione cogitemus. Ita plus autori-tatis habebit sententia et certior erit in futurum, quoniam adhibebuntur ii a quibus postea timendum esset. Re semel constituta, iam suo ipsi iudicio ob-stricti erunt, ne reclament amplius aut quidquam ad ordinem nostrum turbandum moveant. Interim, mi frater, per Christum te obsecro, ne animo fran-garis. Quo magis incertum est quamdiu simus hic futuri, eo minus conturbare te debet longioris morae cogitatio. Scio esse permulta quae tibi et anxietatem et taedium afferre queant. Sed cogita tibi has partes nunc esse a Domino delegatas, susti-nendae9) usque in adventum nostrum eius ecclesiae cui vis consultum. Pridie quam literas tuas reci-perem, Senatui vestro excusaveram, quod in prae-sens non possem istuc venire. Excusationem meam acceptam esse confido. Bene vale, frater suavissime et amice integerrime. Saluta diligenter meo nomine pios omnes. Dominus spiritu suo vos confirmet ad omne opus bonum. ülmae Calendis Martiis 1541.

286.

CALYINUS FARELLO.

Nimium urgendo nihil ïtte efßciet apud ipsum in praesenti rerum statu. Bogat ergo ut vehementiae

modum adhibeat.

(Ex autographe» Bibl. Genev. Cod. 106, fol. 54. Apograph»

invenies duo in Archivis Bern. Bpp. VI. p. 50 et 145 unde habuit Simlerus Vol. 49.)

Farello meo.l)

Quum allatae sunt tuae literae iam eramus ad abitionem comparati:2) et erat profectio magis tu-multuosa quam verbis explicare tibi queam. Pro-inde quum ipse respondere tibi non possem, Claudio et fratri meo3) exposui quid meo« nomine vollem ipsos scribere. Id quia feoisse confido, nolo super-vacuis literis te onerare. Sane me vehementer

9) Edd. sastinendae ex te.

286. 1) Farettus hic sua manu addidit: 1. Martii 1541.

2) N. 281 post-scr.

3) Feraeo et Antonio.

conturbarunt ac consternarunt tua illa fulgura, *) quibus mirabiliter nescio quam ob causam détonas.

Scis enim me reformidasse illam vocationem tantum, non etiam refugisse. Quid igitur necesse fuit tanto impetu in me ferri, ut amicitiam propemodum re-nunciares? Atqui spes fere omnis postrema mea epistola tibi abscinditur. Id si feci, ignosce, quaeso, imprudentiae meae. Neque enim aliud volui, quam obiecta necessitate huius profectionis, tibi excusare quod non protinus venirem. Quum ergo mihi hoc minime merit propositum, quod putas, spero te veniam daturum, re melius expensa et animadversa.

Yerum, quantum intelligo, maluisses me illuc prius concedere. Quid si non potuerim? Nam sesqui-mense opus fuit5) minimum: siquidem paucos dies subsistere illic oportuisset. Quod omnino necesse erat, nisi vellemus nos prorsus ridiculos facere.

Rogo igitur ut huic tantae vehementiae modum moderationemque adhibeas. Sed fac potuisse. An utile fuit absque Bucero? Videbis, nisi fallor, et fateberis, te immodico festinandi desidorio fuisse nonnihil abreptum. Utinam ea mercede mihi venire concessum esset, ut potuissem me eximere ab hâc provincia, cui me sentio prorsus ineptum, vel certe imparem. Se ne tu quidem mihi permisisses.

Deinde nobis defuisset subsidium illud in quo plu-rimum reponimus. Nempe ut Buceri aliorumque autoritate componatur ecclesiae ordo quem certum firmumque habere volumus. Caetera ex Claudio et fratre. Literae mihi una cum tuis a Iacobo Ber-nardo venerunt, usque ad nauseam adulatoriae.6) Quoniam censeo nihil esse melius, quam ut omnia nobis servemus intégra in advenüim nostrum, quod humanitatis erat respondi. Mandavi fratri ut tibi exemplar describeret, quo ipse signatas accipiat.

Quas ad Viretum scribo resignatas tibi mitti iussi.

Hic dimidium diem restitimus, capturi consilium, navigio'') an equis debeamus reliquum itineris con-ficere. Quidquid erit istic, quod mea scire referet, diligenter perscribe et mature. Vale frater mi optime integerrime et carissime. Ulmae. Calendis Martiis 1541.

Calvinus tuus.

4) Quae si minus bene in Fp. 272 cadere videqntar aliguam recentiorem deperdiiam ponas oportet.

5) Vides eum non de reditu in pristinatn conditionem loqui, sed tantum de visitatione breviore cum Bucero

facienda-6) N. 274.

7) Cf. N. 288.

171 EPISTOL.

287.

FERAEU8 FARELLO.

Transmiüit Pres proxime praecedentes epistölas Ulma Argentoratum delatas, et nuntiat Calvmum iam in reditum propendere. .

(Impressa Genev. p. 26, Laus. p. 55, Hanov. p. 61, Chonet p.

31, Amst. p. 15.)

Profecturus Ratisbonam Cahinus mihi iniuxe-rat, ut ad te (quoniam tum ei non vacabat) de ne-gotio Gebennensi scriberem: atque ille mihi con-ceptam quandam argumenta formulam illorum quae

tibi scribi volebat, reliquerat: quae dum exsequi volebam, ecce adferuntur ex illo literae, quas üle ülmae scripserat. Misit haud obsignatas atque ita mitti ad te iussit, propter illas ad Bemardum, quarum exemplar tibi scribi voluit. Illas igitur sie omnes mitto. Ex Ulis poteris satis intelligere quid consti-tuent: quare non opus est toties repetere:x) nihil enim aliud mihi mandarat scribendum, praeter id quod ex illius ad te et Viretum Uteris cognosces, se scilicet post suum reditum una cum Bucero ad TOS venturum, seque facturum quod e re illius ec-clesiae vobis omnibus videbitur. Quare tu interim res omnes cura, ut certo exspectasse te ubi adveniet comperiat. Ulud interim addam, quod post accep-tas tuas postremas literas, 2) omnino suscipere illam provinciam constituent. Antehac enim licet non aperte ac plane reluctaretur, videbatur tarnen in-clinare potius in aliam sententiam: verum tuae li-terae omnino in hanc nostram sententiam confir-marunt: in illis enim Periclis tonitrua mihi audire videbar. Gratulor itaque tibi ob illam tuam vehe-mentiam, qua effecisti quod vehementer cupiebam, utileque toti reipublicae christianae providebam.

Yale, tui Feraei in orationibus tuis memor. Nostra tota familia te salvum cupit. Argentinae viij.

Martii.

Tuus Claudius Feraeus.

288.

CALVINUS FARELLO.

Ratisbonam advectus est satis in tempore, nihil-dum enim inchoatum, negue omnes adsunt. qui ex-spedantur.

287. 1) Haec eorrupta m edd. legwntur : nostro opus est etc.

2) Cf. N. 286 not. 2. Hie conferenda Praefatio Gal-vini Commentario m Psalmos praefixa.

287—290 172

(Ipsa quidem Oalvini epistola, in sua authentioa forma non ei-stat. Sed legitnr in Codioe F. 80 olim Epp. Tom. XLV. p.

119 v. Bibl. Civic. Tone, unde etiam habnit Simlerus Vol. 49 excerptnm seqnens Myoonii mann soriptnm.)

Ex Uteris Calvini ad Farollum, die xj. Martii.

Sexto demum die postquam Ulma solveramus hue adpulimus.!) Tardior biduo fuit navigatio propter adversam tempestatem. Yenimus tarnen satis in tempore. Nulli principes adhuo adsunt praeter Bavaros fratres et Heinrichum Brunsvicen-sem. Nam Wirtembergensis iunior et Albertus mar-chio Badensis, quia a Gulielmo Bavaro sunt adductd, in capitibus non censentur. Caesarem pessime ha-bet quod alii tarn diu différant. Quum Moguntini moram legati exousarent, quod senex et podagrious et in duobus episoopatibus ordinandis occupatus non ita posset festinare, respondit, his causis non de-buisse impediri imperii cancellarium, quern ex offi-cio deceret alios omnes antevertere, quum videret

Caesarem, podagra quoque laborantem, relictis duo-bus regnis nihilominus properare, ne in reduo-bus im-perii negligentior esse videretur. Apud Fridericum Palatinum magna contentione institit ut quam maxime festinaret, ac hospitium suo propinquum illi attribuit, quo possit commodius ad se commeare.

Is hoc vesperi ingressus est urbem. MarchioJBraw-denburgensis se adfuturum hue soripsit. De reliquis electoribus nihil adhuc certi. Landgravius quemad-modum ex eius Uteris est intellectum, eras iter in-gredietur. Caesar non sine indignatione dixit, si principes protestantes adessent sibi aliorum absen-tiam morae non fore, quin protinus de religione in-stitueret actionem. Ac quo se adprobaret non ini-quum esse nostris, quod in causa Goslariensium postulaverant apud Heinrichum curavit. Deinde quum audisset novum UbeUum ab ipso Heinricho composi-tum adversus nostros principes plenum atrocissimis criminationibus, vetuit ipsum publican. Quum Ba-vari et ipse peterent ut Heldum2) accerseret, quo haberent idoneum apud ipsum interpretem, quum nee Granvella nee Pratensis eo munero fungi va-lent, respondit, petenti datam esse missionem: se permittere ut boneficio suo fruatur. Quum roga-rent annon illi ingratum futurum esset si suo ipsi

288. 1) Si plura desideras de eomitiis s. coUoguiis Batisbo-nensibus praeter 'Acta a nobis édita Tom. V. Opp. adeas Corp. Bef. TV. p. 119 seq. Hergang, das Bel. Gespräch eu

288. 1) Si plura desideras de eomitiis s. coUoguiis Batisbo-nensibus praeter 'Acta a nobis édita Tom. V. Opp. adeas Corp. Bef. TV. p. 119 seq. Hergang, das Bel. Gespräch eu