• Aucun résultat trouvé

245 1541 IUN. 246 queat: id gemitibus ao incessabilibus votis optatum

DER RATH ZU STRASSBÜRG AN DEN ZU ZÜRICH

245 1541 IUN. 246 queat: id gemitibus ao incessabilibus votis optatum

est. Oramus ufc Deus felicem successum huic in-choatae operation! suae praebere dignetur, talem qua-lem ipsimet optetis, praesidiisque ministerialibus vos ac populum siium destitui non perinittat: quae ubi praesto non sunt, ecclesia bene stare regique non , potest. Ubi vero scripsisti mihi de caelibatu, non opus certe fuit tot purgationibus excusationibusque se occupare; argumentum siquidem est pium, rem-que discipulo, non papae, verum evangelii ac verbi Dei necessarian! spirans. Sic igitur decrcvi, ut bre-viter rei seriem tibi proponerem, unde certo tibi liqueret utrum aliquid periculi in ea sit quod no-cero praesentibus et posteris possit, quod ne sit apud nos vereris. Primo ergo omnium occasiones, quae distrabunt avocantque quominus Deo serviatur li-bère, circa matrimonium aut caelibatum concurren-tes se nobis contemplandae offerunt. Hic si defi-gere volumus oculos in statum conditionemque mo-dernorum ccclesiae ministrorum, quam certa vide-licet dimensaque stipendia laborum suorum habeant,

"beneque illis pro visum sit, uno dun taxât loco ubi habitant alligati sint, unae2) reipublicae astricti, quis non videt in tanto talique rerum cardine haud plus obesse illis matrimonium ac caelibatum? Imo impugnare non ausim annon plus adiumenti adfe-rat, maxime quum u x o r ' p i a ducitur, liberi deinde morigeri exsistunt. Verum si faciem primitivae ec-clesiao apostolorum eorumque coadiutorum intueri volucrimus, quos hue illuc per mundum vagari ac cursitare, non diu in uno loco commorari, nulla sti-pendia certa habere, eo quod quis benevolo animo illis impertiebat non plus exigendo sustentari, et ex laboribns manuum suarum etiam cum discipulis suis vivere, sicque laborando infirmos recipere, ege-nos iuvare, periclitari et quotidie exsilium aut ali-quid adversi exspectare, multaque id genus experiri oportuerat: eos denique qui per civitates ac ecclesias ox communi coetu selecti ab illis constituebautur itidem manuum suarum labore sibi providere, citra id quod aliquis sponte eis dedisset non exigere, a concivibus vicinisque suis multa perpeti, ac qualibet fero hora in quibusvis periculis versari oportuisse (cuiusmodi miseriae et nos exceperunt, nee aliter comparatum est nobiscum) — haec si ob oculos nobis posuerimus, sic coniicio quod consilio divi Pauli, qui prae caeteris donis spiritus sancti fulge-bat, nihil tutius, consultius comperiemus, qui harum rerum rationem habens dicit, bonum esse uxorem non ducere ab eaque solutum esse propter instan-tem necessitainstan-tem, ut sine distractione Deo servire possit. Id etiam apud nos ipsa res ac experientia testatur, quandoquidem opera virorum bonorum ido-neorumque per civitates habitantium, qui

matrimo-2) sic!

nio addicti sunt, etiamsi maxime velimus adnita-murque, in rebus ac functionibus ecclesiasticis per-parum adiuvamur. Non quod eos matrimonium in-dignos efficiat, verum propter varia obstacula, dis-tractiones, avocamenta et plura intervenientia quae omnem aptitudinem ad negotia ecclesiae pertractanda illis excutiunt. Secundo, quod nonnihil decoris au-toritatisque matrimonium aut caelibatus ministerio Christi conciliare debeat, absit id a nobis sentire.

Sat equidem per se sublime excellensque est mi-nisterium Christi et non ineptas aut qualesvis per-sonas sibi vendicat. In nostris regionibus iam du-dum coenobia déserta, imo maiori ex parte demolita soloque aequata sunt. Caelibatus et existimatio eius plane evanuit. Ad solos duntaxat sacerdotes eum pertinere ac penes eos nonnihil momenti habere, hi soli affirmant qui non prorsus a papa defecerunt:

alias nullum nomen nullamquö autoritatem in vulgo habet. Quod vero nonnihil gloriae coram Deo, et plus quiddam quam maior facilitas aptitudoque Do-mino serviendi ox caelibatu ad nos accédât derivet-quo, opinio haec remotissima est a nobis, neque ali-quando in mentem nostram subiit. Tertio, quod attinet ad legis caelibibus praescriptionem, severi-tatemque quae eos a matrimonio veluti re minus conducibili etc., etiam in articulo necessitatis abster-reat, non te lateat nos totum id papae reliquisse, ad legem perfectae libertatis, spiritus tarnen et non carnis, confugisse: ita quod veluti ad caetera, simi-liter nee ad caelibatum (cuius cordi Dominus in-fluxu quodam id non instillaverit, ut velit possitque sponte ac libenter per virtutemDei se continere, ea sola intentione ut facilius ac expeditius citra distrac-tiones et avocamenta Deo in ecclesia eius inservire queat) neminem aliqua re, extra banc Dei internam impulsionem, adigimus aut cogimus: scientes nos non esse dominatores cordium humanorum, verum servos illius, cui habitare in illis complacuerit. Hoc tarnen libère fatemur, quod sicuti ad caetera cordis dona externe administramus, et primo omnium verbo evangelii ad assequenda potiundaque ea, deinde vero ad successum et conservationem in eis, iam non solo verbo vocali, verum etiam praesidio laudabi-lium ordinationum et rituum, quae iustitiae fidei et decalogo non repugnant neque ea violant, idem et in causa caelibatus facimus: scientes ministerium nostrum iis demum profuturum et utilitatem alla-turum, in quibus Domino complacuerit opus suum operari, ubi vero operatio haec divina interne ces-sât, ibi et ministerium nostrum illico destitit nul-lamque amplius efficaciam habet. Eiusmodi autem qui donum hoc perdiderit Deo commendatur. Prae-ceptum siquidem Domini, quid in ea causa porro agendum sit, non habemus. Ad haec si quis Deo fidem servat vocationeque sua digue vi vit, peccatis mortalibus scandalizantibusque se non polluendo,

16*

247 EPISTOLAE 330—334 248 eiusmodi consors Christi cohaeresque vitae aeternae

a nobis esse creditor, libertatemque mutandi vitae genus habet, modo id legitime pieque in Domino faciat. Quod si ecclesiae praesenti placeret ac ex re eius esset, id, quoties sibi possibile et facile, non solum non interdicitur sibi ab officio functioneque ecclesiastica, verum quemlibet talem gratulantes tanto bono adiuvamus ac suas partes agimus. Ve-rum id nimis raVe-rum est apud nos, partim ob cau-sas superius recitatas, partim quod perpauci horum reperiantur, qui gratiam continentiae a Deo sibi concessam habentes, in eaque multis temporibus pie persévérantes, levibus deinde causis perciti contu-maciter earn abiiciunt perduntque, ut non simul amittant conscientiam quoque bonam erga Deum, quique perinde ac Demas ille, cuius mentionem fa-cit apostolus ad Timotheum, non discedant post di-lectiônem huius saeculi vitaeque propriae, etiam cum multis scandalis piorum. Denique et id non negabo quod nesciamus, utrum aliquis talium fuerit aliquando in unitate nostra, aut nunc reperiatur, qui propriae saluti providens, in eaque sagax sit, nedum in functione ecclesiastica: quibus prodesse, aut eos iuvare etiamsi maxime velimus, nihil pos-sumus. De vobis autem vestrique similibus, qui Deo gratiam suam praestante e regno papae in Christi asciti estis, aliud est ac esse debet iudi-cium. Apud nos hercle non est opus caelibes ad mutandam castitatis propositioném sollicitare matri-moniique eos admonere, sicuti in papatu, quando-quidem nullis legibus papisticis similibus, nisi dono duntaxat divino, neque ob aliam causam atque prop-ter regnum Dei, facilitatemque Deo sine distractio-nibus avocatiodistractio-nibusque serviendi, ad caelibatum ad-stringuntur obliganturque. Porro nos ad id solum prae caeteris omnibus nitimur, ut exemplo aposto-lico personae dignae beneque moratae, habentes uxores pias et liberos in timoré Domini educatos, ex omnium communi coetu desumptae per ecclesias nostras libère constituantur eisque praeficiantur.

Verum tantum facilitatis nobis non conceditur, po-testate sublimiori officiis dignitatibusque politicis eos aggravante, liberosque eorum non nisi infames re-putante, si parentes functionibus ecclesiasticis occu-pentur. His omnibus et id accessit, quod paucis praeterlapsis annis totius regni consensu in comi-tiis publicis sancitum et decretum est, tabulis deinde regni inscriptum, nullos sacerdotes uxoratos in regno ferendos patiendosve, hancque libertatem nullatenus eis concedendam esse. Licet autem apud nos ma-trimonio addicti nonnulla munia ecclesiastica obeant, et nonnunquam exhortationes concionesque publicas in ecclesia praesenti ad populum habeant, et con-sultationibus deliberationibusque publicis interesse soleant, tarnen quotidianam curam sollicitudinemque de ecclesiis omnibus eos habere prorsus impossibile

est. His omnibus discussis, frater in Christo "aman-tissime, iudicare (simul ac omnes pii) potes, utrum aliquid eiusmodi apud nos appareat quod libertati legis Christi spiritualis repugnet et adversetur, pos-terisque officere queat. Deus ecclesiae suae inoo-lumem te conservet. Salutant te salutatione vere frateraa omnes fratres unitatis nostrae, orationibus-que tuis commendantur. Yale. Datae in Bohaemia Iunioris Boleslaviae s) 3 Kalendas Iulii Anno 1. 5.4. 1.

Ioannes Augusta ex animo tuus.

331.

MYCONIUS BEDROTO.

Basïleenses Genevam propediem se confèrent litem cum Bernensibus composituri atque hac occasione Cdlr vini negotium commode tradabunt.

(Excerptum ex autogr. Bibl. civic. Tnrio. MSS. F. 81 olim 46, fol. 373. Apographum exstat ibid. Vol. 58 olim 23, fol. 758.)

M. Iacobo Bedroto viro doctissimo fratri in Domino observando suo

Str—burg.

Ibunt praeterea Genevam optimi quique e se-natu nostro post dies aliquot, si queant reconciliari Bernenses et Genevates.l) In his erit consul,2) vê-tus nunc. Si quid de Calmno esset agendum, nun-quam fuerit tempus magis accommodum. Quamvis nunc videatur exspectandum quid confeoturi sint mediatores illi nostri. Si res féliciter reciderit Ber-nenses quoque Calvino erunt amiciores. Gaudemus Capitonem revaluisse —

Basileae kl. Iulii anno 41.

Os. Mycon. tuus.

3) Jung-BvMzlau.

331. 1) N. 261, 278 etc. Hoc ipso mense Iidio convening agendus erat Genevae legatorum Bernensvwm et commissario-rum Genevensimm praesentibus arbitris Basüeensibus. Unde tarnen post plvnum hebdomadum disceptationes mfectis rebus discessum est (Böget I. 286).

2) lac. Meyer, qui hoc ipso anno peste, abreptus est.

249 1541 IÜL. 250 3:52.

P R E C H T Ü S B U L L I N G E R O .

Calvinum vidit ex Batisbona redeuntem. Qui et laeta et suspecta attulit. De Bucero ipse non secu-rus est.

(Excerptnm ex autographo Arohiv. Turic. Plut. VI. Vol. 108 olim epp. T. IV. part. I. fol. 214. Eeperies ap. Siniler. Vol. 50.)

Egregie docto et pio D. Heynricho Bullingero Tigurinae ecclesiae fidelissimo ministro Domino co-lendo et carissimo fratri.

Calvinus 20. Iunii ex Ratisbona hue redierat et postridie mox hinc solvebat. Qui hoc, quod maxime scire cupiebam, boni nuncii narrabat: su-perioris Germaniae ecclesias arctius nunc copulatas quam unquam. Deo enim perpétua gratia. Unani-miter illud Oaesareum scriptum ') nobis displicuit et reiectus articulus de transsubstantiatione etc. De Bucero, quod et me angebat maxime, Càlvinus quo-que narrabat, per omnia bene ei cum reliquis fra-tribu8 convenire, etsi nunc subodorer nescio quas singulares deliberationes ilium habuisse. Seit Cal-vinus quam opportune importune Ratisponae Buce-rum monuerim, obtestatus fuerim, ut non nimium indulgeret conciliationibus. Verum temporis an-gustia excludor nunc de iis et aliis scribendo. Ob-testatus Calvinum sum ut, quia me diutius Ratis-ponae haeserat, ad vos scriberet. Bed grammato-phorus iste reliqua exponet vobis. Bene vale cum dominis et fratribus symmystis observandis, quos et nostri cupiunt salvos mecumque petunt vestris pro-cibus commendati esse. Ulmae raptim. 2. Iuliil541.

T. ex animo M. Prechtus.

333.

OPORINUS VADIANO.

Excerpta quaedam ex Uteris Beäroti et Buceri de negotio Batisbonensi deque Calvino transmittit.

(Ex autographo Bibl. civic. Sangall. MSS. t. 34 alias V. fol. 39.

Èxcerpta tnntnm damns omissis quae ad nostra non faciunt.)

332. 1) Liber Batisbanensis, qui newtri parti satisfecit (Actes de Bat. Opp. T. V. p. bib, Corp. Bef. IV. 190, Her-gang p. 41). Bucerum in conscribendo itto libro aliquas par-tes habwisse, nonniMorum opinio fuit (Mel. I. I. IV. 578).

01aris8imo viro D. Ioachimo Vadiano Sangallen-sium consuli dignissimo Domino et amico suo plu-rimum observando

Sangallo.

De comitiis Ratisponensibus libuit ad te scri-bere quae hisce diebus ex Argentina ad nostras scripta sunt. Ita autem Bedrotus ad Grynaeum nostrum (xxvij Iunii) ') : „Quid Ratisbonae aga-tur ex epistola ista bene longa Buceri ad te facile intelliges. Earn Calvinus postridie Ioannis attulit.

Rogaverat me Bucerus ut in tuam gratiam descri-berem sua xaxeycacpa, ita enim vocat. Yerum non vacavit, et satis commode semel scripsisse mihi vi-detur. Sed et nuncius praeter opinionem iter acce-leravit. Putat Calvinus pacem solidam minime ex-spectandam a Oaesare, imo talem nunquam posse sperari nisi in religione conveniat et in reformatio-nom consentiatur. At quando id futurum existimas ?.

Cum Calvino nihildum agere potuimus de vocatione Genejensi. Per nundinas hie manebit ob Gallorum frequentiam, qui hue commeare soient et audire concionantem sua lingua "

Ex Uteris Buceri communibus ad fratres Ar-gentinenses: „In eo haerent res. In utraque parte sunt qui toto corde omnein consensionem fugiunt.

Imperator cum paucioribus concordiam quaerit. E x -ternam pacem omnes clamitant, sed qui ullam eius rationem adferat, est nemo. Nee video quae ad-ferri possit non graviter oblaesura ecclesias. Tarnen übet et annitimur pacem facere extra Christum.

Calvinus instetit diu ut rediret. Equidem mea sen-tentia maluissem eum retinere. Miserum enim, quum diu plerique hic frustra haeserint, turn abri-pere se, quum primum instituit iusta consultatio.

Cal. Iulii 1541.

Io. Oporinus tuus toto pectore.

334.

CALVINUS F A R E L L O .

Narrât quae ante suum discessum Batisbonae acta fuerint, unde profectionem maturavit, ibi inutilis, domi necessarius.

(Servata est in edit. Bezae Genev. p. 31, Lans. p. 68, Hanov.

p. 76, Ohouet p. 39, AmBt. p. 18. — Anglice legitnr ap. B.-C.

Tom. I. p. 247.)

Quum nullum amplius in conventu usum mei 333= 1) vide supra N. 329.

251 E P I S T O L A E 334—336 252 fore suspicarer, magna improbitate missionem

ex-torsi magis quam impetravi: nam et Bucerus me aegerrime a se abire patiebatur, et Philippus qui se mihi fore in ea re adiutorem semper receperat, quum tempus instarct, rogabat ut manerem. Ego tarnen me quoquo modo explicui. Neque me tam privatae meae rationes quam publicae, ut adeo in-atarem, impulerunt. Videbam scholam nostram ex quo coopérât Capito laborare, destitui. Verebar ne his nundinis ecclesia ') praesentiam meam desidera-ret. His etiam causis utcunque adducti sunt .nostri, ut mihi tandem concédèrent. Exponam autem bre-viter, quo in statu res fuerint quum discessi. E x quo in quaestione eucharistiae semel dissiliimus,2) de nulla alia potuit amplius inter nos convenire.

Sois unam fuisse inter nos omnes sententiam, trans-substantiationem rem commentitiam esse, nee tan-tum cum verbo Domini, sed cum sacramenti etiam natura pugnare: adorationem esse vel idololatricam, vel nimis periculosam, repositionem superstitione non carere. Quum in hac responsione très illi de-lecti constanter pergerent,s) acerbis verbis invectus in Philippum est Granvellanus : quo fracto, sperabat a reliquis duobus non tantum fore negotii. Dum nihil extorqueri posse videt, ad alia pergere prae-cipe. Interim Marchio Brandeburgensis clanculum, non tarnen sine conscientia Caesaris, unum ex Prin-cipibus ab Anhalt legatum Luthero mittit, quia speraret magis in hac quaestione fore propitium P a -pistis quam nos omnes, propter veterem illam con-certationem.4) Quid attulerit, nondum rescivi. Con-fido tarnen omnino non male fuisse a Luthero re-sponsum.5) Restabant in causa eucharistiae très quaestiones disputandae, de sacrificio missae, de pri-vatis missis, deutriusque speciei distributione. Ad-versarii, sublata missarum nundinatione et multitu-dine, unam tantum missam in singulis templis quo-tidie retinebant, idque ea lege, ut non sine aliquo coetu, cui mysterium exponeretur, deinde ut ad communionem exhortatio fieret. (Jalicis participa-tionem volebant esse liberam, ut haberent qui pé-tèrent. Sacrificium fucabant sophistica expositione, quam unde sumpserint, tu ipse coniice. Ilia omnia sunt repudiata, scripti a Philippo in contrariam sen-tentiam articuli, et oblati. Ventum deinde est ad confessionem, in qua moderationein dabant adver-sarii, scrupulosam enumerationem reinittendo, sed necessitatem exigebant confessionis et absolutionis.

834- 1) gaUica scü. affluentibus peregrims.

2) Corp. Bef. IV. 422. Banke, IV. 168. Marhemeke, IV. 76. Hergang, p. 15.

3) Quorum hales apologias G. B. IV. 271, 275 sq. 318.

41 Seckendorf III. 361. C. B. IV. 379, 385.

5) Luther's Briefe, De Wette V. 366, 376. Cf. Her-gang, p. 20. Planck. I. I. p. 136. Seckend. p. 362.

Formulam contrariam nostri dederunt. Sic de in-vocatione sanctorum, do primatu Papae, de autori-tate ecclesiae collatum est: neo convenire potuit.

Articuli omnes nostri libro adiuncti. Caesar deleo-tis illis gratias liberalibus verbis egit, quod fidelem operam praestitissent.6). Ipse deinde totam delibe-rationem ad ordines retulit.7) E t quoniam nihil statui poterat, nisi descripto libro: oblatus est in medium cum articulis. Mox tarnen Caesarem poe-nituit facti. Sed quod semel decretum erat, ordi-nes ratum esse voluerunt. Dum id agitur, datus est Senatus legatis Hungariae et Austriae, qui sup-pliciter auxilia sibi dari petierant. Institit quoquo Caesar, ut omissa religionis actione ad illam con-sul tationem se converterent ordines. Quum illas inducias vidi datas esse, occasionem praeterire no-lui: sic elapsus sum. Rerum seriem breviter per-strinxi. Quod ad secretiora consilia attinet, non-nihil audies quum venero. Velim autem id abs te impetratum, ut Buceri reditum exspectemus. Quan-tum ad fratres attinet, qui ob evangelium laborant, non feci quod volui. Causa enim gravem aliquam legationem flagitabat, quam minime ferunt tempora, id est, vitiosi hominum affectus.8) Literas ergo impetravi. Quod ipsum factum fuerat, antequam Senatus admitteret. Sed curavi mutari ao inseri nonnihil eorum quae mandabas. Charta plus non capit. Tu ista omnia, si videbitur, curabis Vireto:

excusabisque apud eum quod non scripserim: oppri-mor enim, crede mihi, assiduis interpellationibus, ut aegre liceat respirare. Vale carissime frater. Sa-luta omnes diligenter. Dominus vos omnes con-servet. Argentorati, Iulio, 1541.9)

Ioannes Calvinus tuus.

335.

CALVINUS VIRETO.

De caeteris eum ad Farellum ablegatus cui nu-per plura scripsit, hic nonnulla speciatim de interces-sione Principum pro pus in Gallia fratribus addit.

Bihélii negotium ei commendat.

6) d. 31. Mail Sleidan. 222. Cf. C. B. IV. 348.

7) d. 8. Iimii. Sleidan. p. 223. C. B. 389.

8) Caesar scü. aegre ferebat Protestantium cum Begs vel legato eius assidua commercia. De ipsius Melanthoniê studiis Caesari suspectis v. C. B. IV. 320, 327.

9) et quidem primis huius mensis diebus, qwm Vireto d. 12. Iulii scribem ad hanc aUudit.

253 1541 I U L . . 254 (Autographon non exstat. Legitnr mann Ionvillaei descripta in

Bibl. Genev. Ood. lila, fol. 2. Reoontiora apograpba reperies ibid. Ood. 111, fol. 53, in Arch. Bern. Epp. T. VII. p. 398

et ap. Simler. Vol. 50.)

Scripsi tibi per Fortunatuml) gallice, partim quia eiusmodi negotium tractabam ut literas opor-teret iis communicare qui latine non intelligunt, partim quia ex lecto dictabam nee mibi erat in promptu amanuensis qui aliam linguam excipero posset quam galJicam. Quatuor fere horis post abi-tum Fortunati venit Alexander, quem misit ad me Ioannes Girardus ut certo indicarem quid actum sit in causa fratrum. Scripsi autem ad Farellum quod proferre lieuit. Nam secretiora consilia pre-mere cogor, magno meo cum dolore. De legatione minus contendi, quia sciebam me non impetratu-rum. Ne literae quidem datae sunt quales vole-bam.2) Quanquam meo rogatu, postquam allata quae Farellus miserat, aliquid addiderunt. Siquidem biduo ante, admonitus Macrini8) Uteris, obtinueram ut scriberetur. Correcta igitur nonnibil est prior ilia formula post aeeeptum secundum nuncium. Duo capita inserta: confessionis quaeAquensi curiae ob-lata fuerat approbatio, et deprecatio ne abiurare co-gerentur. Nihihlum ad illas literas erat responsum quum discessi. "Verum si quid afferetur habeo iliic qui mihi statim scribat. Curabo ut nee diligentiam nee fidem meam desiderent pii fratres. Interim hortare ipsos ut in Deum unum respiciant, neque a mundo aut carne auxilium exspectent, id est, ut eo solo auxilio contenu sint quod Dominus dederit.

Si veut ut ab hominibus deserantur, etiam in summa desperatione ab ipso pendeant. De meo istuc adventu nihil possum asserere aliud quam quod semper dixi. Si JBucerus brevi redierit, per-traham eum mecum. Magnopere enim interest ut mecum veniat. Sin nimis diu moretur, ex te et Farélîo consilium capiam. Hoc scribo ut scias me non tergiversandi animo petere ut diem mihi pro-rogeas. Causam autem non parum promovebit, si totam actionem inter duas urbes nobis perscribas, non ut patronus alterius partis sed ut historicus.

De comitiis intelliges ex meis ad Farellum literis, quas tecum iussi communicare. Heri accepi a Bu-cero literas,4) quibus significat id quod semper di-vinaveram, nostros auxiïia negare Gaesari. nisi pax sibi constitueretur.' Itaque Caesarem rediisse ad priorem consultationem : adversarios bis inter se

335. 1) N. 135 not. 3.

2) Cf. N. 321 not. 3.

3) Fortasse hic hàbemus poetam satis darum eius ae-tatis, Salmon Maerin de Loudun, Fabri Stapulensis disei-pulum, praeceptorem filiorum Benati Sabaudi, et reformatis faventem. Iam supra oeeurrebat N. 321.

4) deperditas.

contulisse, maiorem partem insanire, non modo con-tra nos, sed etiam concon-tra Caesarem qui tantam

contulisse, maiorem partem insanire, non modo con-tra nos, sed etiam concon-tra Caesarem qui tantam