• Aucun résultat trouvé

133 1540 DEOEMB. 134 meoque hospitio, et plus spatii ad colloquendum

LE SÉNAT DE GENÈVE A FAREL

133 1540 DEOEMB. 134 meoque hospitio, et plus spatii ad colloquendum

pa-tuisset. Yerum novi animum tuum et coram Do-mino fideliter agam, ut et Geneva sentiat nos earn ecclesiam saluti etiam fratris praetulisse. Sed ex-spectandum est doneo ex eo se negotio explicaverit in quo nunc est impeditus. Tu Dominum ora pro me et soribe diligenter qua.e me facere völis. Literae tuae sunt apud me plurimi ponderis. Te Christus noster servet.

V. Capito.

Literas redde Grynaeo omnes. Is per suos aliis alias reddet. ')

267.

CALYINUS MINISTRIS NEOCOMENSD3US.

Ex Wormatia non est quod multa narret, quum omnes fere otiosi sedeant, scilicet ab adversariis delusi.

Caetera Farellus ore coram.

(Ex apographo satis mendoso Bibliothecae pastorum Neooo-mensium.)

Honorandis eollegis meis et carissimis fratribus, fidelibus et Christi ministris et ecclesiasticis pasto-ribus in provincia Neocomensi.

Gratia et pax vobis a Deo patre nostro et Do-mino Iesu Christo, fratres mihi amicissimi et ob-servandi.

Quum non de scribendo prius cogitavi quam optimus frater noster FareUus •) se ad iter accin-geret, et illi omnia coram exposui quae de mutua

266. 1) Saec brevissima epistola difßcülimis adnumeranda.

Farelli nomen adscribimus ex mera coniectura, neque habemus quo hanc asseramus. lam ilia recepta caetera sic expediri posse videntur. Capitonem, qui cum eollegis Wormatiam iverat, inde fortassis ante finem colloquii Argentoratum re-version ponas, quum Farellus medio fere Décembre transiens Mac ad Calvinum visendum proficisceretur. Quern, quo die in wrbe fuit, quum videre non contigerit, eum paucis his ver-siculis salutat, simul fasciculo epistolarum Wormaeiam aspor-tandarum eius curae commisso. Verum haec omnia satis dubia et suspecta, et si quid rectius aliquis noverit, ambabus cupidi amplectemur.

867. 1) Quamdiu Wormatiae commoratus sit, nescimus.

Quam ei ad Neocomenses asportandam iradidit epïstolam Melanchthon d. Stephani scripta est. . llluc se contulerat ut pro Gallis persequutione vexatis, maxime Delphinatibus, inter-cessores suscitaret, tum etiam ut a theoîogis scriptum aliquod eliceret pro instituenda disciplina ecclesiastica. Quod exaravit Melanchthon. (.Corp. Ref. III. 1249. Kirchh. IL 22.)

ista nostra actione referre possum, ideo a longiore scriptione supersedebo. E t maluissem in totum abs-tinere, nisi ipse meam negligentiam severis verbis castiga8set. Yideor enim mihi rem agere non modo supervacaneam sed prorsus absurdam, quum tali nuncio literas ad vos perferendas trado. Quia tarnen hoc officium me negligere non patitur, mos gerendus est eius voluntati. Non est tarnen quod a me longam historiam exspectetis eorum quae hic geruntur. Sedemus in eastris otiosi quia hostes pugnandi copiam minime faciunt. Quum putamus omnibus eorum effugiis esse occursum, novas sub-inde rimas excogitant. Sed has artes, quibus tant-opere sibi placent, speramus in magnam Domini gloriam cessuras. Intelliget enim mundus cuius con8cientiae fuerit lucem adeo reformidasse. Nos sane et verbis sumus testati et re ipsa demonstra-vimus, nos ad reddendam doctrinae nostrae rationem esse animo paratos, utcunque maie instructi simus.

Illi quum saepe eludendo et tergiversando nos ex"

traxissent, tandem non dissimulanter confessi sunt, se ab eo quod prae se tulerant agendi consilio pe-nitus abhorrere. Idque faciunt quum omnibus aliis rebus, praeterquam causae bonitate, sint multo su-periores: cognitores2) habent quales illis visum est e sua cohorte deligere. Is quem velut moderatorem ferre cogimur, non obscure illis favet. Opibus, potentia, aliisque omnibus praesidiis abundant quibus destituimur. Sed mala conscientia consternât, ut nemine persequente fugiant. Quid autem si Do-minus, non tantum quo potentius eos prosternât ac maiore miraculo, sed etiam ut nog humiliet hac trepidatione, ipsorum animos percellit, ne in cer-tamen nobiscum descendant? Neque enim digni sumus quorum industriam ad causae suae defen-se onem adhibeat. Utcunque sit, modo salva maneat eius Veritas, et gloria splendidius elucescat, satis 8uperque nobis esse debet. Yerum etsi non in acie palam consertis manibus confligimus, memineritis tarnen, optimi fratres, nobis esse occultum cum obliquis Satanae astutiis certamen. Quod ideo mo-neo ut Sanctis precibus adlaboretis, ne Dominus suorum simplicitatem talibus captionibus irretiri sinat. Causam fratrum, qui crudeliter ab impiis vexantur, qua decet fide ac diligentia suscipiemus.

Nihil aliud possumus in praesentia polliceri, nisi quod operam dabimus ut sentiatis nostrum studium ipsorum saluti non defuisse. De adventu ad vos meo nihil audeo certo dicere. Farellus novit quibus impedimentis distinear. Cupio tamen diem ilium videre quo vos' omnes semel amplectar in Domino.

Yalete integerrimi fratres. Dominus vos confirmet

2) nomina suppeditabunt Spalatin. Annal 441, 457 seqq.

et Corpus Be f. III. 1160, 1217. Moderator Granveüa.

9*

135 EPISTOLAE 267—268 136 magis a« magie ad opuB suum. Wormaciae 24.

Decemb.

Calvinus vester.

268.

OALVINUS INOERTO.

Fuse narrât quae Wormatiae gesta sunt inde ab initio.

(Describimus hanc ex apographo Archiv. Bern. [Â] Kirohl.

Angelegh. 1540—1559, ubi exstat in tergo epistolae Melanch-thonis ad Neocomenses de qna vide praecedentem not. 1.

Contulimus aliud quod habetur in Bibl. civic. Bernensi [B]

Ood. 141, N. 48, mann satis antiqna soriptnm sed difficile leotn; item tertinm mancnm in Bibl. pastornm Neocomensinm [N], in eadem scheda scriptum quae exhibet Calvini epistolam ad Neocomenses d. 24- Dec. datam; etiam hoo mendis scatet.

Yarietatem lectionis pluribus in locis negleotam non est quod doleas.)

Quod rarius tibi scribo inde fit quod1) nimis sumus otiosi. Haec tibi ridicula videbitur excusatio, quia est prorsus inusitata. Yerurn ex animo loquor.

Nam si Tel in speciem aliqua actio bio institueretur, mibi scribendi argumentum subministraret. Nunc quid aliud uteris complectar quam quod tanto animi sensu2) recognoscere meeum piget ac pudet:

nos scilicet alteram iam mensem frustra exspectando hie desidere. Viginti8) dies elapsi erant ab adventu nostro, antequam nos arbitri vocarent. Nam quum Granvdlus distineretur in asserenda et constituenda reip. Vesontinae libertate, absentiam suam excu-saverat et alteram4) subrogaverat, qui vice sua fungeretur. Isti autem suppressis Uteris exspec-tarunt dum nunciatum esset adventare et non plus biduo5) abesse. Tunc demum, nobis et adversariis convocatis, primum literas iusserunt reoitari, deinde fidem omnem ac diligentiam in' hac cognitione se adhibituros receperunt, ac vicissim stipulati sunt a nobis, ut deposita omni contentione et acerbitate paci et concordiae studeremus. Responsum6) est utrinque non alio animo venisse quam ut ecclesiae tranquillitati consuleretur. Nostri tarnen semper addebant: si qua inreniri pacificatio poterit secundum

868. 1) qnod om. N.

2) consensu B.

3) triginta B. quod praestat, quum colloquium c. 25.

Nov. ineeperit. Granvella adfuit d. 21.

4) alterum om. B.

5) biduum N.

V"' 6) Responsum iure. om. B. Hoe factum est d.

29. Nov.

verbum Domini. Postea agitatum de modo et ordine actionis. Utraque pars arbitris detulit ut quern putarent optimum praesoriberent salvo tantum repudiandi iure. Uli pro sua aequitate adversariis concesserunt, quantum vix palam ausi essent postu-lare. Nostri tarnen, ne viderëntur statim ab initio in rebus non magnis impendio morosiores, pauois exceptas capitibus concesserunt. Putas, opinor, haec omnia intra dimidiam horam fuisse absolut». Atqui tarn actuosae nobis sunt caeremoniae, ut saepiuscule convenire nos oportuerit antequam aliquid transige-retur. Est autem haec agendi forma et series:

duae sunt aulae duabus partibus destinatae, in quibus seorsum consultant. Tertiam habent oogni-tores, in quam.utrinque convenimus quum est ali-quid publice agendum. In earn tarnen nimis fami-liariter commeant hostes nostri, ut consilia cum ar-bitris communicent.7) Neque id faoiunt clanoulum aut verecunde, sed Bub oculis etiam8) nostris, dum illic adstamus, non dubitant capita conferre. Et quid aliud facerent? Moguntinus 9) et Bavarus 10) et Argentinensis suos miserunt qui nobiscum discep-tarent ' ') et disceptationi praesiderent. Uli singulos e suo numéro praesides deligunt, sed ea lege ut cognitores vocentur, hostium partes impleant. In-terim 12) venerat Granvdlus qui 25.,8) Novembris urbem ingressùs, tertio post die orationem habuit nobis non usque adeo aequam, quod videretur culpam omnium malorum in nos derivare. Eius exemplar tibi mitto quoad potuit ab ore loquentds a notariis excipi. Fideliter certe tota summa comprehensa est, nee est ulla particula Omissa, in qua esset ali-quid momenti.« Postridie responsum est communiter omnium nomine, quanquam nostris vehementer dis-plicebat. Sed quid fecissent, quum aliter non per-mitterentur.14) Iam ante audierat ipse Granvdlus, aut certe ex re ipsa suspicabatur, nostros fremere et indignari sibi factam esse nimiam iniuriam, quod falso perstringerentur iam ante actionis ingressum.

Proinde illis excusa vit, se nihil minus in animo habuisse quam illos vel minimum oflendere. Ab eo tempore aliquot diebus fuit de formulis agitatum in quibus Uli mille effugia captarunt. Nos, ut in apertum campum eos attraheremus, nullam iniqui-tatem subire recusavimus quae saltern nobis salvam 16) causae defensionem relinqueret. Aliquantum tem-poris intercessit, quo inter se nobis non adhibitis

7) Sic B. constent A. consultant N.

8) etiam om. B.

9) B. add. enim.

10) Ganatns A.

11) disputarent N.

12) interim om. B.

13) 23 B. Cf. tarnen N. 258, not 2.

14) permitteretnr B.

15) salvam om. N.

137 1540 DEOEMB. 138 consultarunt. Nostri non modo a sua parte nihil

esse impediment! ostendere, sed urgere etiam et passim reprehendere hanc moram. Tandem vere-cundia coacti finxerunt se velle incipere. Oeci-nerunt igitur missam suam de spiritu sancto ut auspicato aggrederentur. Nos etiam solennes sup-plicationes in templo nostro habuimus. Nemo erat qui non putaret mox futurum ut ad certamen ac-cingeremur. Eo tarnen die nobis feriae fuerunt atque etiam postridie. Mercurii Tocamur tanquam ad rem maxime seriam. Postquam ad aulam prae-sidum16) ventum est, indicatum est GranveUo, qui aliquante post subsequutus est. Tunc accersitus fuit nuncius apostolicus qui nos sanctissimi Pauli ,7) nomine ad studium concordiae et reconciliationis cum ecclesia hortaretur. Erat autem illi apposita sella e regione GranveUi, qui in superiore loco cum electorum legatis sedebat. Processit tarnen illi QranveUus quatuor aut quinque passibus obviam, ne sanctam sedem apostolicam prorsus contemnere videretur. Orationem habuit compositam ex elogiis oaritatis, deploratione praesentium temporum, ex-hortatione ad tollenda dissidia. Cuius exemplar tibi mitto. Quum finem dicendi fecisset, secedunt suo more legati electorum ad deliberationem. Erat enim forma conventus imperialis. Petunt adversarii ut in commune respondeatur. Saxo,18) qui unus est ex professo noster, reclamare et firmis rationibus ostendere,19) nobis esse seorsum respondendum.

Nos enim oblique fuisse perstrictos, ideoque privatim esse de iis quae obiecta erant satisfaciendum, quum tota culpa in nos dirigeretur. Deinde nos pati non posse ut partes aliquas honoris sibi in consessu20) hoc sumeret. Ergo protestatione iam aliqua esse sibi utendum, ne quid tribuere illi crederentur. Iam vero nullo modo coire21) posse duorum orationes, quorum alteri titulum sanctissimi patris illi déferrent, alteri Dei hostem et ecclesiae tyrannum vocarent, alteri obedientiam ei omnem polHcerentur, alteri se velle eius22) regimen expugnare, prae se ferrent..

Quum ad Granvellum esset ventum, ille vero rogare et suadere ut omnes ordines in aliquam respon-sionem convenirent. Cursitatum est ultro citroque, octies aut circiter, antequam nostri fleeterentur.

Postulant demum ut saltern permitteremus, illi agi gratias, nulla Pontificis mentione facta. Hoc a se impetrari passi sunt, ne omnia negarent. Haec omnia fiebant in eius conspectu, et adeo non procul ut exaudire interdum voces aliquas posset.

Re-iß) prae8idis N.

17) P. Pauli N.

18) fazo N.

19) contendere B.

20) in concessn B. in ooncesse N.

21) convenire B.

22) Hie mbsistit N. Caetera desunt.

sponsione habita, cuius formam hie quoque habebis, disoessum est, quanquam nostris plurimum doluit, vices loquendi tunc sibi fuisse ereptas. Cordatiores tarnen iudicant, nobis tacentibus non parum fuisse ofFectum eo die. Nam qui olim, imo ante paucos annos, ad latus Caesaris supra omnes electores re-cipiebatur, nunc ex subsellio loqui coactus fuit.

Quum Paulum Dominum suum nominaret ac ho-noris causa retegeret, nemo sequutus est, ne ex ad-versariis quidem: quum Caesaris mentionem faceret, omnes pileum deponebant. Quae autem ignominia maior hoc statu rerum papae irrogari potuit, quam ita responderi a Caesare et ordinibus imperii eius legato, ut eius nomen prorsus28) subticeretur? Hoc certe parum abest a manifesto ludibrio. Nam et tanquam homini24) private responsum est, et silen-tium de pontifice notabili contemptu non caruit.

Si quid asperius a nobis dictum esset, non novum esset a tarn contumacibus indomitisque capitibus.

Caesarem vero et totam filiorum eius catervam tantum nobis dare ut ipsius meminisse non liceat, id vero eius maiestatem non parum imminuit. A prandio adversarii nostri inter se deliberarunt, quo primum vulnere25) deberent nos conficere. Plaeuit ordine excutere totam confessionem. In primo26) articulo controverso, qui est de originali peccato, quum biduum depugnassent, secessionem fecerunt:

sex receperunt nostram confessionem, quinque re-clamarunt. In quibus erat Achilles ipse EccMus2'').

Tertio die formulam nescio quam conscripserunt, in quam pariter consentirent. ILlic autem non damna-batur dogma nostrum, sed adhibita moderatione mitigabatur. Yentum est postea ad iustificationem, in qua mirum est quam tumultuose inter se rixati sint. Haec autem tantae perturbationis est causa, quod Brandeburgensos prorsus nostri sunt, Palatini aliquantulum accedunt. Olivienses et Oolonienses non sunt iniquissimi. Alii vero, quasi28) furiis correpti, nihil aequi, nihil moderati, nihil sani ferunt.

Ideo autem in eorum parte est Marchio, quod quum se nondum decretis Caesaris opposuerit, nee in foederis societatem concesserit, ex grege nostro non habetur. Quum elector sit, non potuit praeteriri.

Ergo eum recipere hostes nostri coacti sunt.

Nostri interea conqueri, tum apud praesides, tum apud Granvellum,, quod ita extrahantur. Instare enim sextum Ianuarii, qui Ratisbonensibus comitiis sit indictus: nimirum esse non dubiam29) tergiver-sationem, ut re infecta discederetur. Istis

flagita-23) prorsns om. A.

24) nomini A.

25) ulcere B.

26) primo om. A.

27) Elicius A.

28) quasi om. B.

29) dubio B.

139 E P I S T O L A E 268—271 140 tionibus coacti, coeperunt ordiri novam telam:

For-mulant iuramenti protulerunt, qua volunt obstringere notarios. Erat autem adeo iniqua, ut a nostris ad-mitti non debuerit. Neque tamen impetrari potuit ut remitteretur apiculus unus. E t est sane causa cur illi boni viri earn sic mordicus teneant. Est enim illic cautum, ut acta supprimantur et nemini mortalium communicentur, nisi Caesari. Ne tamen omnem spem praecidant, exceptionem addunt, ut edantur ea partibus quae ipsi censuerint. Videmus quid aucupentur, nempe ut, quum irati nine abie-rimus, invidiam suo more in nos aliquo praetextu dérivent. Cedendum ergo erit, nisi volumus occa-sionem praebere iis qui captant. Atqui, meo quidem iudicio, ita magis se apud omnes bonos iugulaat.

Neque enim dubitabitur cuius conscientiae merit pro actis80) supprimendistantoperelaborasse. Certe nisi causae nostrae bonitati confideremus, non cu-peremus omnia publicari; et nisi illi lucem refor-midarent, non hoc refugerent. Yereor tamen ne, ubi istis praeludiis vellicati31) merimus, tandem sine certamine dimittamur. Quantus omnium hie risus, putas, excitabitur, si tantus apparatus in fumum evanuerit. Verum quid si Dominus, elusa humana Providentia, opus suum velit peragere, et arta in-dustriaque nostra non adhibita, prosternere verbi sui adversarios? Bona igitur conscientia simus con-tenti, neque plus appetamus, quam ut ab eius nutu suspensi tantum agamus quantum ille voluerit.

Sane, quantum ad nos attinet, non sumus adeo formidabiles, nisi Dominus ipse terrorem ac trepi-dationem hostibus nostris incuteret. Si conserendae erunt manus, PMlippus primo loco verba faciet, quo nihil unquam vidi cordatius. Alius est penitus quam fuerat ante annos quatuor : neque tamen mu-tavit sententiam, sed animo faotus est confirmatiore, quemadmodum ipse dicit, quod vidit sua modera-tione nihil se proficere apud eos quibus lucrifaciendis intentus erat. Si audires dimidiam horam, te plu-rimum exhilararet. Reliqua scribam quum fuerit

30) aliis A.

31) vox dubia.

opportunum. Vale optime, integerrime et amicissime frater. 82)

269.

L E SÉNAT D E B E R N E A VIEtET.

Permission accordée au pasteur de Lausanne d'accepter la vocation des Genevois.

(Archives de Berne. Welsoh Missiv-Buoh. B. fol. 228).

A honorable doot nostre tresaime maistre pierre viret predicant de lausanne.

Nostre amiable salutation devant mise, hono-rable doot tresaime. Hz nous ont nous Com-bourgeoys de Geneve requeste et prie que feust de nostre plaisir de leur oultroyer de vous transpourter ver'eulx pour ung espace de temp leur anunce la parolle de dieuz, espérant que par ce moyen lhon-neur de dieuz seroit avance et plusieurs desordres entre eulx rabillies. Sur ce desierans avancer lhonneur de Dieu et chrestiene honestite avons advises de leur complaire en ce endroit. E t par ainsy a vous donne le choisy dy VOUB transpourter sy vous est loysible et agréable et y desmourer par lespace de dimie an ou de le remiser, dequoy nous avons par ces présentes voulsiez advertàr.

Datum ultima Deoembris anno etc. xl.

Lad. et 0 . de Berne.

32) B. simpïiciter: Vale optime, caeteris omisais, sed addito loco Wormatiae. A hoc rumen non exhibet sed addit subscriptionem: Calvlmis (sine praenominé). lam de Calvino autore cur haesitaremus non videmus. Nam quae de Me-lanchthone dicit ante hos quatuor annos minus cor dato, non de visu sed de animo etc scriptis cognoscendo dicere videtur.

Farello non scripta est qui ipse aderat: an forte Vireto?

Verum huic etiam de rebus Cfenevensibus scripsisset. Potius de Neoeomensi aliquo ministro cogitandum. Nam exemplar N.

in eadem scheda ac N. 267, exemplar A in tergo ep. Melanch-thonis ad Neocomenses 26. Dec. 1540. Corp. Ref. III. 1249.

Scriptam credimus m. Bec. vergente.

»

MDXLI.

270.

B A D U E L L U S CAL VINO.

Pecuniam ei mittit pro bibliis olim ab ipso mutuo acceptis. Quod Bucero debet alia occasione mittet. Car-pentoracti conditioners nactus est satis bonam.

(Ex antographo bibl. Genev. Cod. 109, fol. 154.) D. Ioanni Calvino.

Mitto ad te duos coronatos pro bibliis quae Argentinae abs te accepi, petoque abs te ut mihi ignoscas si ea diutius apud me retinuerim aut pe-cuniam non miserim. Superiore anno volui dare cuidam quern audio servum tuum fuisse, sed id oneris ille feme noluit. Nunc vero quum haberem Germanum mercatorem, hominem cui recte dare possem, malui pecuniam mittere, eamque magis op-portunam iudicavi, tametsi biblia tua tarn sunt in-tégra et munda quam quum mihi dedisti. Tarnen quia tamdiu tu Ulis caruisti^ malui ea retinere et pecuniam earn tibi mittere, qua librum abs te ipso aestimatum memoria tenebam. Felmo ') debeo de-cern coronatos quos ad te mittam quum primum a Oarpentoractensibus accepero. Interim mihi gratum faciès, si eum de hac mea voluntate et fido certio-rem feceris, eique promiseris me, simul atque acce-pero, pecuniam missurum. Non fallam opinionem tuam nee fidem quam de me dederis. Sunt mihi a Oarpentoractensibus trecentae librae constitutae ex quibus ei satisfaciam. Te rogo ut me in eorum numéro habeas qui Deum timent. Dominus Iesus sua virtute te confirmet nosque misericordia sua respiciat. Vale. Carpentoracti VI. Ianuarii.2)

Tuus Baduellus.

270. 1) Bucero.

2) Ex mer a coniectwa annum, adscribimus 1541. Patet

871.

FONTANINUS CALVINO.

JDiuturnum silentium excusât eo nomine quod falso rumore deceptus Calvinum mortuum crediderit. lam gratulatnr ei de nuptiis et recuperata valetudine.

(Ex antographo bibl. Genev. Cod. 109, fol. 159.) D. Passellio amico integerrimo

Argentinae.

Officium in scribendo meum postremis Uteris accusare videris, et eandem in me negligentiam ar-guere quam prius in fratre notaveras. Displicet sane et pudet, talem te de utroque opinionem in-duxisse: sed hoc in pudore id me consolatur, quod silentium nostrum inde profectum non putas, quod officium vicissim tuum curamque in rescribendo de-sideremus. Neque certe ea fuit tarditatis nostrae causa. Nolimu8 ita esse difficiles morosive ut, pro binis aut ternis Uteris nostris si unicam reddideris epistolam, non ample et largiter nobis satisfactum putemus. Neque enim ita sumus inepto iudicio aut rerum ignari, ut non satis noverimus longe gravio-ribus negotiis detineri te, quam ut in familiagravio-ribus epistolisl) otium teras. Instant tibi plurimi, scio, si non amiciores, digniores certe, quibus te impen-das. Ulis ut operam tuam non invidemus, ita ex ea particulam aliquam vendicare nobis licere pro nostra amicitia confidimus : qua in re infitiari no-ex ipsa epistola Calvinum tum temporis Argentorati commo-ratum esse. A. 1540 Bad/aeUus Parisiis relictis Nemausum se contulit Gymnasii rectoratom auspicaturus. Carpewtorac-tense wwnus postea dem/um adiit. Cf. N. 125.

271. 1) Autor epistölae ex veteribus Calvini amicis fuisse videtur, vel saltern, Framoofordiae, cam ei obviam factus, wrctiore familiaritatis vinculo se adstrinxisse. Etiam Passelii nomen ab eo uswrpatum hoc indicat. Cf. N. 217, supra p. 36.

143 BPISTOLAE 271—273 144 lim te ita amici partibus defunctum, ut non sit

quod de te conqueri possimus. Verum enimvero si

quod de te conqueri possimus. Verum enimvero si