• Aucun résultat trouvé

SENATUS GENEVENSIS SENATUI ARGENTORATENSI

MYCONIUS BULLINGERO

Nuntiat ei adventum legati Neocomensium in causa Farélli Turicum profecti.

(Excerptnm ex antographo Arohiv. Turioens. Pint. VI. vol.

108, olim Epp. T. IV. P. 1, fol. 229, Simler Vol. 50.) D. Heinricho Bullingero doctissimo Tiguri-norum antistiti vigilantissimo fratri in Domino venerando suo.

Veniet Neocomensis quidam *) post dies aliquot ad te propter Farettum, quem impii nonnulli cupiunt

4) Fortassis eo de quo N. 337.

5) collega Tossani.

365. 1) Èynard Piehon (N. 359).

eiectum. Quaeret consilium, quid huic faciendum.

Putat' enim quod sine Dei indignatione munus in quod legitime positus est relinquere, maxime propter scortum, imo adulteram valde generosam, non pos8it. Praemoneo ut consilio quaesito, dum aderit ille, citius eum absolvas. Ego quidem iam longo tempore novi severitatem Farélli: verum earn in hoc negotio videtur plane abiecisse, adeo moderate gessit omnia. Quocirca totus illi faveo. TJtinam aliquid inveniatur ad concordiam pastoris et ovium maxime adeommodum. Habet quidem vocationem alio,2) verum per priorem, quae iustior esse non potuit, arbitratur sibi non cedendum, postquam praeter adulteram, a qua Princeps8) cum omni ci-vitatis faece stat pertinaciter, non subost alia causa cur audire nolint eum amplius. Habet a se parochos omnes, bonam partem senatus, e plebe multos:

trahit tarnen Princeps secum numerum maiorem.

Hinc timenda seditio nisi praecaveatur. Possem addere de Farétto quaedam, quae forsitan ad con-sultandum nonnihil facerent, sed otium non est ob institutas in crastinum diem supplicationes. Vale in Christo cum tuis. Basileae 24. Octobr. anno 41.

Os. Myconius tuus.

<366.

MINISTRE B A S I L I E N S E S F A R E L L O . Minime dubii quin immerito ab adversariis exa-gitetur, tarnen moderationem et patientiam ei commen-dant.

(Ex antographo Myconii in Bibl. civica Turicensi olim Archiv.

Hottinger. MSS, T. 46, nunc F. 81, fol. 374. Exstat qnoque F. 58, p. 754 in apographo, item ap. Simlernm Vol. 50.)

Salutem et pacem in Domino. Accepimus literas Calvini, una cum literis fratrum Neocomen-sium, ') ex quibus intelleximus abunde quae tibi parantur ab hominibus non piis, nulla causa exsis-tente quam ob rem sie vel oogitandum vel facien-dum. Dolet ea res valde nobis, ut quae supervenit haud exspeetata. Bene speravimus de ecclesia ista, maxime quia haberet rectorem Farellum. E t post-quam te iam tribus, credo, annis per quietem

audi-2) Genevam?

v 3) N. 358, not. 5.

866. 1) Negue hos negue iUas habenms, nisi fortasse harum exemplar in N. 358 super sit. Cf. Kirchhof er, p. 27 et 31.

Etiam quae infra aUegœntw non repertae sunt.

303 EPISTOL4 Visset, nihil succurrit, nisi nomen et gloriam

Do-mini pulchre isthic et sanctificari et adorescere.

Age, Dominus habet huius rei causam, ut qui non raro taie aliquid parât verum ad finem optimum.

Nostrum est consilia et facta eiusmodi superare per patientiam. Nos hic, postquam satis quid agendum foret nobis expenderamus, ad senatum. nostrum ivi-mus, et causa exposita precati sumus ut propter Dominum et ecclesiam Neocomensem senatum Ber-nensem ad concordiam inter te tuosque faciendam excitarent et promoverent pro virili: non esse alios qui et te retinere et praecavere tumultum possent efficacius. Toti compotes effecti scripsimus et nos ad fratres,2) cogitantes stimulum. suis adderent non segnem, ne scandalo fieret obnoxia ecclesia ista quod pati cogeretur si tu sine causa expellereris, imo si expellereris quod mulierem adulteram tole-rare non volles, et si hac quidem ratione daretur occasio malevolis eiiciendi pastorem vel a Deo da-tum, quoties in corripiendis peccatis paulo ferretur liberius. Speramus et a senatu et a fratribus in re tarn honesta obsequium non defuturum. Iam abs te illud efflagitamus, posteaquam Dominus Deus te hactenus, ut organo haudquaquam abiiciendo, in aedificanda ecclesia sua velut de novo est usus, eorum memineris quae ad erigendum, non ad de-moliendum maxime pertinent. Inter prima cogita-bis, quibusnam Christus evangelium de se voluerit depraedicari, nempe electis, qui tarnen in mundi huius mortiferis actionibus adhuc volutarentur. Est enim haec sacri verbi virtus ut e mundo passim destinâtes ad vitam velut aurum ex fimo colligat, donee totus Israel salvus fiat. Propter hos multa öunt toleranda et facienda, ne gratia priventur evangelii: quod fieret tarnen si saeculi huius filios veluti vi conaremur attrahere. Nam hic facilius erit ut boni pastoribus et evangelio careant, quam ut mundus lucrifiat Domino. Docendum putamus igitur ut poenitentia et rémissio peccatorum pus non auferantur per temeritatem impiorum. Sed lege sunt hi coercendi. Maxime vero ita ne coercitio illa praedicationem tollat evangelii, et ita damnum patiantur, quod ad nos attinet, boni ac pii. Dico, quod ad nos attinet, hoc est, ad officium nostrum, et ne laedatur nobis conscientia. Nam Deus novit suis semper providere ne pereant. Si excommuni-cationis disciplina foret in ecclesiis quas hodie Do-minus donavit evangelio, quasi nullo contra flagitia labore pastores agere possent: quia qui nomen de-disset Christo, deinde autem peccaret, eiiceretur communi consensu de ecclesia, usque dum per poe-nitentiam redueeretur. Nunc vero, postquam

Do-2) Turicenses pitta, out alios etiam (N. 365), nonNeo-comenses, ad quos paido post demum scripturi ërant (N. 370j, et in quos quae hic referuntur scribendi causae non cadebant.

! 366-367 . 304 minus hanc disciplinam non dédit omnibus, agen-dum videtur ne nostra culpa etiam illud quod da-tum est auferatur. Arbitramur itaque nihil non fa-ciendum tibi ut cum tuis redeas in gratiam, ac deinceps agas ut pessimi quique sio te reverean-tur, qualiter filius malus revereri compellitur pa-trem suum. Non diligit, verum interea ne hiscere quidem audet adversus ilium. Quae autem hic sit ineunda ratio, non nostrum est praescribere viro praesertim in hoc exercitii génère tam experte.

Ipse per Domini gratiam invenies quae huo potis-simum spectant. Quamvis Paulus artifex hac in re, sicut etiam in omnibus, mihi videatur optimus ubi Timotheum ita docet: Porro servum Dei non opor-tet pugnare sed placidum esse erga omnes, propen-sum ad docendum, tolerantem malos cum mansue-tudine, erudientem eos qui obsistunt, si quando det illis Deus poenitentiam ad agnoscendum veritatem, et resipiscant e diaboli laqueo, capti ab eo ad ipsius voluntatem. Nam his verbis apostolus quid aliud vult quam ut omnem adhibeamus diligentiam, qua peccatores Domino velut illecebris lucrifaoiamus:

non certe quod peccatis sit parcendum, ut contra quae clamandum, sicut contra diabolum autorem eorum, sed quod peccatoribus, ut qui corripiendi et emendandi sunt per dilectionem. Caeterum quid obstinatis faciès? Tradendi sunt exeommunicationi si gloriantur de ecclesia: sin aliter, magistratui per-mittendi. Ad me enim, qui praeses sum ecclesiae, nihil pertinent. Atqui piis obsunt malo exemplo.

Cavebo per verbum omni studio, et per preoes quantum valeo, non dubitans quin aliquid sim effeo-turus. Quid putas, mi Farelle, nos iam hie per decennium dévorasse, ut praedicatio poenitentiae et remissionis peccatorum maneret intégra. Scis enim qualis sit civitas nostra, quibus studiis inhiet, quae sit petulantia, quae contra verbum temeritas, qui praedicatorum contemptus. Bed Dominus dedit ut correptionis severitate commode servata, evangelium retinuerimus sanum et integrum,, quamvis eiectio-nem et nos aliquando timuerimus. Haec scripsi-mus, Farélle doctissime, non profecto quod te do-cere velimus, sed ut nostrum agamus officium. De-cet enim ut curam inter nos geramus propter eccle-sias Christi quam maxime sedulam. Tu qualiacun-que sunt aequi boniqualiacun-que consulas rogamus. Vale cum fratribus piis omnibus in Christo et Dominum pro nobis ora. Basileae 30. Octobris anno 1541.

Os. Myconius iussu fratrum.

305 1541 367.

M I N I S T R I ARGENTORATENSES ECOLESIAE NEOCOMENSI.

Fareilum a Christo ipso missmn evangelistam et légitima vocatione in ministerio iarn iterum confir-rnatum repudiare religioni habeant.

(Antographon Buceri multis lituris et additameutis oneratum descripsimus ex Arch. Thom. Argent. Epp. Buceri T. II. N.

151. Plura in hoc difficillima lectu, quae asteriscis notamus, rel punotis interpositis praeterire cogimur.)

Quanquam per se ingens necessitudo est et quodvis verae caritatis atque etiam familiaritatis officium merito imperet consensio religionis, societas Christi qua nobis invicem membra sumus, tarnen nescio quo nos singulari huius ipsius societatis in Christo vinculo adstrictos vobis sentiamus, eo quod ecclesia vestra ministerio FareUi nostri (quo in ad-serendo et provehendo regno Christi nos certe ar-dentiorem nullum novimus) primum Christo resti-tuta est idque postea tarn vera canonica electione et sancta vocatione omnium ordinum repetierit. Ac-cedit hue et praeclarum illud facinus quod Domini spiritu succurrendo ecclesiae Genevatium in extremo discrimine laboranti designastis. Sic ergo coniunctis addictis vobis in Domino non possunt non magno-pere curae nobis esse ea quae ad salutem et orna-mentum ecclesiae vestrae maxime intersint, turn etiam ad alias vel aedificandas Tel gravi exemplo laedendas plurimum momenti habeant. Quale pro-fecto est gravis ista vestra de ministerio Farelli perturbatio. Audivimus enim quosdam apud vos viri, ut Christo toto pectore ardentis ita in causa Christi semper vehementis, sinceritate sic offensos esse, ut etiam aliis, qui eum tarnen in Domino ve-nerantur et retentum * in ecclesia vestra velint, plerisque consultum videatur, ilium ministerio ec-clesiae vestrae ultro cedere. Istuc ') quum réscivi-mus, magno certe, ut par erat, dolore et moerore affecti sumus, quum vestrae tum aliarum quoque ecclesiarum causa. Nam vere * nee vestra nee ulla perstabit ecclesia si non Christi ministros veros ut Christi ministros amplectatur et audiat, hoc est, ut eos in quibus Christum ipsum Deum et servatorem nostrum se audire credat, iuxta illud: Qui vos au-dit me auau-dit, qui vos contemnit me contemnit. Mi-nister quidem vester est Farellus, sed in hoc ut Christo TOS adducat: quare magis Christi minister est. Huius ille negotium agit, ab hoc missus est.

Hic siquidem e coelis dat apostolus, evangelistas, prophetas, doctores et pastures. Quid ergo

infeli-367. 1) lapsus calami.

Calvini opera. Vol. XI.

OCTOB. 306 cius, quid perniciosius excogitari queat quam

reii-cere eos quos Christus nobis mittit administros ae-ternae salutis, dispensatores mysteriorum vitae bea-tae? Nostis quid accident illis qui servos coelestis regis ad nuptias vocantes reiecerunt ac contumelia affecerunt. Iam Faréllum a Christo ipso ad vos mis-sum, et primum quum ultro veniret, et quum eum nuper solenni et certe sanctissima vocatione revo-castis, quis dubitare possit fide vel mediocriter im-butus? Purum enim ille vos Christi eTangelium pure et ardentissimo studio cum vera vitae inno-centia et sanctimonia apud vos et plantavit et pro-Texit fructumque haudquaquam vulgarem Domino apud vos attulit. Quod nemo potest nisi a Domino ad hoc missus: quomodo praedicabunt, nisi mittan-tur? Ut multos itaque paedagogos habeatis in Christo non tarnen habetis alium quam hune patrem: hic vos per evangelium Christo regeneravit, hic aluit, hic ad praeclara incrementa educavit, alitque fovet et provehit adhuc maxima cura et fide, ut nullus uspiam illam ecclesiam. Loquimur quod verum scimus, testamur quod in Domino compertum ha-bemus. Quid igitur in eo displicet, ut quem Chris-tus, non homo, vobis misit, et misit administrum salutis vestrae, non dico reiieiatis sed dimittatis?

ut patrem regenerationis vestrae, non dico abdicatis, sed eripi vobis patiamini? Mutavitne doctrinam et quod in Domino aedificavit nunc destruit, aut quod destruxit nunc reaedificat? At quum semper sinceriter, nunc docet sincerrissime : et quae bene ac salutariter aedificavit nunc absolvit et perficit: quae pie ac necessarie* destruxit nunc penitus submovet et abolet. I n vita igitur* vitium est? At ea est sanctitate ut et hostes admirari earn cogantur. Sed offendit reprehensionis acerbitas. Quid vero repre-hendit, optimi viri et fratres? Quae in reprehen-sione eius acerbitas ? Num. quid * reprehendit ea quae spiritus Christi in scripturis, quaeque illa ae-terna morte digna esse praedicat? Quid iam acer-bum adeo dici queat ut par sit acerbitati peccati quo offenditur Deus, quo abiieitur regnum Christi, ac-cersitur gehenna? Quid denique tanta* vestri ca-ritate flagrantissimus animus in Testra peccata di-cere tain severum et vehemens possit, quod acerbum dici mereatur? Quam* vero meliora sunt haec TUL-nera huius et tam unice* diligentis TOS et sitientis salutem * Testram, quam oscula eoruni qui ad mala vestra connivent* ac ideo vos vere oderunt? Mi-nister est hic spiritus Christi, huius est reprehen-dere mundum de peccato, nunquam non poeniten-tiam praedioare, semper cor conterere et spiritum Tero peccati dolore contundere. * Quin irascimur peccatis nostris quae nos aliénant aDeo, quae hae-reditatem coelorum sanguine Christi partam com-mutant* gehennam paratam Satanae et angelis eius, non pecoatorum reprehensioni quamlibet

du-20

807 EPISTOLAE 367 308

•rae, quae a morte revocat, quae ad salutarem

poe-•nitentiam excitât? Sed dicetis fortasse : haec ag-noscimus plerique et hunc verae* fidoi et zeli pro-batissimi Christi ministrum patrem et paetorem nostrum retinere cupimus, multoque huius duras obiurgationes quam aliorum blanditias malumus.

At dum nonnulli ex nostris ferre eum non possunt, alium laturi * fructum paci et tranquillitati ecclesiae et reipublicae, nostrum hie dosiderium posthabere debemus. Oui quaeso paci, fratres, cui tr"anquilli-tati? Non potest esse pax in ea vel ecclesia vel oivitate in qua non suo loco habentur administri pacis verae, quam cum Deo per Christum habemus. Be-vertitur enim ad ipsos pax Domini quam eius iussu attulerant, quum repellitur Dominus ipse, ut testa-tur Dominus. Et irascitesta-tur adeo rex Deus iis qui servos suos*, quibus vocat ad beatas filii sui nup-tias, repcllunt aut contumelia ulla afficiunt nee ut angelos Dei, angelos salutis et pacis, amanter et re-verenter amplectuntur atque habent, ut eos penitus exscindat et urbem ipsorum incendio absumat. Di-ount, eorum esse ministros dimittere quorum accer-sere. Et vere id dicunt. At Christus, ut omnis, ita et vestrae ecclesiae caput et pater familias, Fa-réllum vobis corpori suo etfamiliae suae misit, dedit, addixit, ut suum vobis diinonsum distribueret, dimen-sum vitae aeternae. Quare hunc a Christo datum vobis pastorem non ex sententia* Christi a minis-terio ecclesiae vestrae relegare, est Christum ipsum et salvificum regnum eius reiicero, seque iis adiun-gere qui Christo renunciant: (Nolumus hunc reg-nare super nos!) eoque Be ipsos supplicio quod Do-minus talibus minatus est obnoxios facere. Spiritus sanctus per sanctam illam et tarn consentientem omnium ordinum ecclesiae vestrae Faréllum, sacrique ministerii, senatus utriusque et plebis electionem et vocationem inter vos episcopum constituit: ergo nunc rursus eum hoc munere destitucre, propter aliquos qui opus spiritus sancti, severiorem propter peccata increpationem, male ferentes Faréllum habere

pas-torem nolunt, quid hoc aliud sit quam repugnare spiritui sancto? Et ut non ad Christi miasionem, non ad spiritus sancti institutionem respicere hac in re velletis (quod nullo modo facietis, quia extremae impietatis esset), tarnen non ii soli Faréllum in mi-nistrum ecclesiae vestrae elegerunt qui nunc relega-tum cupiunt, sed vos omnes, torelega-tum ministrorum evangelii collegium, totus maior et minor senatus, plebs universa. At quam multi indubie ex his om-nibus ordiom-nibus sunt quibus nihil queat accidere gravius quam si spoliari eos contingat tam sancto et praecellenti Farelli ministerio, quibus incompen-sabilem iniuriam fecerint quicunque talem ipsis ani-marum suarum curatorem, tarn sancta ratione ab ipso Christo eis missum, a spiritu sancto institutum

«ripuerint. Quae iniuria toti quoque ecclesiae

gra-vissimum simul vulnus eo infliget, quod sanctissi-mam et salutarem illam legem et constituendi pas-torum rationem, quam indubie ipse spiritus sanctus vobis instituit, violabit. Admodum enim conson-tienter ad verissimam rationem eligendi et praefi-ciendi ecclesiis pastores eligere et constituere vos pastures solcre audivimus, quod singulare spiritus sancti beneficium vobis etiam magnopero gratulamur.

Hoc enim et ab apostolis ipsis et Sanctis patribus in ecclesia semper servatum est, ut electioni ot con-stitution! ministrorum ii praeessent et moderarentur qui in ministerio iam probati essont, eoque de ido-neis ad hoc ministerium iudioare facilius et oxao-tius possent. Inde veteres canones iubent tooxao-tius provinciae episcopos convenire, si quando episcopus alicui ecclesiae instituendus s i t . u t nimirum multis praesentibus, qui et assumendos ad sacrum ministe-rium perfectius nossent, et quae ad sacrum hoo ministerium rite obeundum requiruntur non lectione tantum vel auditione sed usu etiam et experiontia exploratum habere possent, minus valei-ent studiis imperitiorum hominum irrepere in locum huius sanctissimae functionis, qui earn recte obire non di-dicissent. Iam ut hi nuriquam aliquem populis epis-copum non etiam ab ipsis comprobatum et expeti-tum ordinarint, ita audimus etiam apud vos, quum ministri dispexerint qui eligi a vobis, ab ipsis ordi-nari in ministerium ecclesiae posse videatur, sistere eum senatui, cui scilicet inter* omnia publica ne-gotia religio et huius administratio curae primae esse debet, tum etiam plebi, quo qui praeesse om-nibus debet eligatur etiam ab omom-nibus. Quum enim ministros oporteat absque crimine esse, nemo in omni ecclesia non audiri deberet, si quam cri-minationem vel verisimilem contra instituondum ministrum adforre velit. Hac itaque ratione tam sancta, tarn vere canonica, tarn certo ab ipso spiritu sancto constituta quum Pharellus sit apud vos in ministrum quidem, et ministrum omnium * (sed non ut cuiusque hominibus affectibus, sed ut Christo Domino apud vos ministret, et salutem eius vobis administret) eoque non in mancipium, pro quali-cunquo voluntate abiiciendum, sud in pastorem ot patrem vestrum, dum vixerit *, nee alio ob meliorem * ecclesiarum necessitatem legitime vocatus* fuerit commutandum * a Christo ipso et spiritu sancto, turn etiam ab omnibus ecclesiae et reipublicae vesr trae ordinibus indubie spiritu Christi ad id in Sanc-tis electus, expetitus, assuinptus et ordinatus sit, debet profecto vobis huius ministerium sic sacro-sanctum haberi, ea veneratione et observantia coli, ut non solum illud nulli hominum perturbatorum inconsideratae indignationi prodatis, sed a nemine etiam contemni, quod quidem in vobis esse Dominus dederit, patiamini : non dubitantes Christi maiestatem laedi et salutem morte eius partam repelli, si huius

309 1541 OCTOB. âicn viri ministerium ulla ex- parte violotur. lis igitur

qui videntur sibi ab huius severitate laesos dicendum est, quanquam nee ovium sit fidolem pastorem in ius vocare, nee filiorum qüamvis duram veri patris increpationem pro iniuria deputare, tamen ut illorum infirmitati aliquid defcratur, dicendum eis erit ut adferant quo se indigne ab illo habitos existiment, constituatur iudicium ecclesiasticum ex probatissimis ecclesiarum ministris, ex religiosissimis aliisviris de utroque senatu ac coram, si videbitur, ipsa plebe excutiantur illorum hominum qucrelae, ut eis, si quid iuste querantur, legitime satisfiat:

sin ut in viam redeant, in Christum ipsum, in cuius tarn fideli atque eximio ministro iniurii et contu-meliosi inveniantur. Si vero iudicio oxperiri nolint, sicut non credimus hunc tarn sanctum virum ab ullo homine iure in ius vocari posse, detur opera ut exacerbati illorum animi mitigentur et placentur, mo-veantur magis peccatis suis in quae FareUus gra-vius dixi8se videtur, quam piae, paternae atque sa-lutari eius obiurgationi irascantur, cogiteutque nul-lam esse iustam causam ministros ecclesiarum veros riteque electos et vocatos mutandi, nisi vel perpe-ram doceant vol cuperpe-ram animarum non bona fide et vigilanter obeant, aut vita reprobi inveniantur.

Quumque nullam harum causarum impingere Fa-rello queant, imo cogantur [futeri?"] his tribus re-bus, doctrina sana, cura animarum vigilanti, et vita inculpata nemini esse secundum, nulla eos ratione posse remotionem ministerii huius viri petere.2) Di-cere enim acrius in peccata, causa esse non potest ut quisquam, nedum servus dei tantus, locum mi-nisterii mutare debeat. Quare si toti tyrannidi An-tichristi hactenus fortiter restitistis ne Christi reg-num abiiceretis, si hoc non datis, et merito, proipi vestro, ut sacra ministeria mutetis, quare in-consulte perturbatis nunc animis aliquot vestrorum civium hoc concederetis? Quos in manu est facile

Quumque nullam harum causarum impingere Fa-rello queant, imo cogantur [futeri?"] his tribus re-bus, doctrina sana, cura animarum vigilanti, et vita inculpata nemini esse secundum, nulla eos ratione posse remotionem ministerii huius viri petere.2) Di-cere enim acrius in peccata, causa esse non potest ut quisquam, nedum servus dei tantus, locum mi-nisterii mutare debeat. Quare si toti tyrannidi An-tichristi hactenus fortiter restitistis ne Christi reg-num abiiceretis, si hoc non datis, et merito, proipi vestro, ut sacra ministeria mutetis, quare in-consulte perturbatis nunc animis aliquot vestrorum civium hoc concederetis? Quos in manu est facile