• Aucun résultat trouvé

REDITUS AD HISTORIAM. 72

Dans le document Joannis Calvini opera quae supersunt omnia (Page 48-62)

m ÄTOTÜI m mmmxm, i f

71 REDITUS AD HISTORIAM. 72

•in medio malogranatorum, in fimbriis paUii per cir-cuitum, in medio, inquam, malogranatorum. 26. Tin-tinnabulum et malogranatum, tinTin-tinnabulum et malo-granatum in fimbriis pallii in circuitu, ad ministran-dum, quemadmodum praeceperat Iehova ipsi Most.

27. Post haec fecerunt tunicas ex bysso opere textorio ipsi Aharon $t filii eius: 28. Mitram quoque ex bysso, et decora galerorum ex bysso, et feminàlia linea ex bysso retorta: 29. Balteum praeterea ex bysso retorta, et hyacintho, et purpura, et vermiculo cocci, opere phrygionis, quemadmodum praeceperat Iehova ipsi Mosi. 30. Fecerunt postremo laminam coronae sanctificationis ex auropuro, scripseruntque in ea scriptura caelaturarum annuli: Sanctitas ipsilehovae.

31. Et inseruerunt in earn filum hyacinthinum, ut poneretur super tiaram superne, quemadmodum prae-ceperat Iehova Mosi. 32. Perfectum est igitur totum opus tabernaculi conventionis : et fecerunt filii Israel iuxta omnia quae praeceperat Iehova ipsi Mosi, sic fecerunt. 33. Attuleruntque tabernaculum illud ad

Mosen, tabernaculum et omnia vasa eius, ci/rculos eius, tabulas eius, vectes eius, et columnas eius, et bases eius. 34. Opertorium quoque ex pellibus arietum rubricatis, et opertorium ex péllibus taxorum, et velum operimenti. 35. Arcam testimonii, et vectes eius, et propitiatorium, 36. Mensam, omnia vasa eius et

pa-nem facierum. 37. Candelabrum purum, lucernas eius, lucernas inquam ordinationis, et omnia vasa eius, et oleum luminaris, 38. Et altare aureum, et oleum unctionis, et suffimentum aromaticum, et aulaeum pro ostio tabernaculi. 39. Altare aereum, et cribrum eius aereum, vectes eius, et omnia vasa eius, et concham, et basim eius. 40. Cortinas atrii, et columnas eius, et bases eius, et aulaeum pro porta atrii, et funes eius, et palos eius, et omnia vasa ministerii taberna-culi, tabernaculi conventionis. 41. Vestes ministerii ad ministrandum in sanctuario, vestes sanctas ipsi Aharon sacerdoti, et vestes filiorum eius, ad fungen-dum sacerdotio. 42. Iuxta omnia quae praeceperat Iehova Mosi, sic fecerunt filii Israel Universum opus.

43. Videns vero Moses Universum opus, quod prorsus fecissent illud quemadmodum praeceperat Iehova, be-nedixit Ulis.

1. Ex hyacintho autem, etc. Hoc capite magis acourata vestitus sacerdotalis descriptio repetitur, quam si de re vulgari verba fièrent. Et certe quum in persona sacerdotis ad vivum expressus fuerit Christus, haec praecipua pars fuit cultus legalis. Et alibi exposuimus quam non fuerit inanis pompa, ut hodie sacrifioi papales, quo sibi maiestatem acquirant, 6implicium perstringunt oculos vestium splendore et magnifico apparatu: sed potius ut illic subiecta fuerint hominum oculis quaecunque in Christo con-siderare debet fides. Vidimus praecipue quanta mysteria continuerit tiara, quae sanctitas erat

Ie-hovae, et sacrum ephod, ubi fulgebant lux veritatis et vitae integritas, ubi symbola erant duodecim tri-buum, ut sacerdos populum ipsum humeris et ante pectus gestaret, quo in unius persona omnes fami-liariter coram Deo sisterentur. Atque in hunc finom septies inculcat particulam: Quemadmodum praeceperat Iehova Mosi: quae certe ad concilian-dam attentionem valet.

32. Perfectum igitur. Nunc attexitur brevis summa, quae significat nulla in parte fuisse vel minimum defectum: in qua rursus scribit alios Israel sic paruisse Dei mandatis, ut opus ipsum a régula sua nihil differret. Fecerunt, inquit, filii Israel secundum omnia, sic fecerunt ut Deus praece-perat Mosi. Unde colligimus nulla mixtura cor-ruptam fuisse ullam aedificii partem. Additur postea tabernaculum cum suis vasis et supellectile pro-ductum fuisse coram Mose, omniaque eius iudicio fuisse probata. Postremo subiicitur fausta Mosis precatio in laudem obedientiae. Narratur enim Mosen illis benedixisse, quod Dei imperio probe et fideliter paraissent. Quanquam non fuit haec sim-plex tantum precatio ut hominis privati: sed mer-cedis promissio, quae animos populi ad fiduciam erigeret, quum audirent ex ore optimi et indubii testis laborem suum Deo placere.

EX EXODI XXIV.

1. Et dixit ad Mosen: Ascende ad Iehovam, tu et Aharon, Nadab et Abihu, et septuaginta e senio-ribus Israel, et adorabitis procul. 2. Solus autem Moses perveniet ad Iehovam: ipsi vero non pervenient, nee populus ascendet cum eo. 3. Venit ergo Moses, et narravit populo omnia verba Iehovae, omniaque iudicia. Et respondit totus populus una voce, ac di-xerunt: Quaecunque verba loquutus est Iehova, facie-mus. 4. {Scripserat autem Moses omnia verba Ie-hovae): surgensque mane aedificavit altare sub monte, et duodecim statuas secundum duodecim tribus Israel.

5. Misitque iuniores filiorum Israel, qui immolaverunt holocausta, et sacrificaverunt sacrificia prosperitatum ipsi Iehovae, vitulos. 6. Et accepit Moses dimidium sanguinis, et posuit in crateribus: dimidium vero san-guinis sparsit super altare. 7. Sumpsit deinde librum foederis, et legit in auribus populi: qui dixerunt:

Quaecunque dixit Iehova, faciemus, et obediemus.

8. Tulit quoque Moses sanguinem, et sparsit super populum, ac dixit: Ecce, sanguis foederis quod pepi-git Iehova vobiscum super cunctis his sermonibus.

1. Ascende ad Iehovam tu et Aharon. Antequam tabernaculum erigeret, ac solenni ritu consecraret Moses, necesse fuit tabulas foederis petere, quae

73 REDITUS AD HISTORIAM. 74 pignus essent paterni Dei favoris. Alioqui area

vacua inane quodammodo fuisset sanctuarium. Hac de causa iussus est in montem ascendere, sed non sine splendido comitatu: ut légitima praeparatio populi animos ad recipiendum singulare benefioium attolleret. Ergo iubetur secum acoipere Aharon fratrem, Nadab et Abihu, deinde septuaginta ex senioribus populi. Hie testium numerus ad spec-tandam Dei gloriam adhibitus fuit. Sed antequam in montem conscenderent, sacrificium a toto populo oblatum fuit, et liber legis reoitatus. Tandem solus Moses in verticem montis receptus est, ut inde ta-bulas manu Dei scriptas proferret. Verum hic exo-ritur de septuaginta senioribus quaestio. Neque enim electos fuisse septuaginta antequam digressus esset populus a monte Sinai, alibi videbimus: hie autem eorum fit mentio ante promulgationem legis:

quod minime videtur consentaneum. Verum facile diluitur absurditas, si recipimus quod elicitur ex hoc loco, iam antequam vent um esset ad montem Sinai, singulas tribus créasse suos praefectos, qui efficerent hunc numerum, quum sex essent ex una-quaque tribu. Quum vero postea exonerari Moses cuperet, reiectam fuisse partem gubernationis in septuaginta, quoniam hie numerus iam more et usu receptus erat. Certe quando aperte narratur delectos fuisse septuaginta statim ab initio, proba-bile est totidem fuisse additos Mosi collegas: ut quam minima fieret mutatio. Scimus enim, ubi oonsuetudo obtinuit, quam non libenter ab ea recé-dant homines. Quid si etiam Israelitis animus et consilium fuerit hoc modo celebrem reddere originis suae memoriam? Septuaginta enim capita cum Iacob descenderant in Aegyptum. Nondum com-plétas post eorum ingressum annis ducentis et vi-ginti, propagatum fuerat eorum genus ad sexcenta millia, praeter feminas et parvulos. Ergo a yeri-similitudine non abhorret, ut tarn admirabilis Dei benedictio testata maneret omnibus saeculis, quasi a fönte ipso répétèrent generis sui exordium, créan-tes fuisse septuaginta qui toti populo praeessent.

2. Solus autem Moses perveniet. Très gradus hic ponuntur. Populo enim praefigitur statio ex qua procul adoret : seniores cum sacerdotibus addun-tur comités Mosi, qui propius accédant, atque ita ad populum testes sint omnium quae postea vide-bimus Ulis fuisse ostensa. Porro sicuti a vulgo fue-runt 8eparati, ita Moses tandem solus in superio-rem gloriam receptus est. Nube enim opposita in sublime raptus fuit. Haec distinctio notatur his verbis: Perveniat tantum Moses, illi vero non: at populus non ascendat. Quidam interprètes retinent praeteritum verborum tempus: sed non recte, meo iudicio: quia nondum tradit Moses quid gestum sit, sed tantum récitât Dei mandata: sicuti ex proximo versu patet. In quo etiam laudatur modestia et

humilitas populi, quod reverenter exceperit manda-tum, alioqui non adeo iucundum, nee plausibile.

Nam (quae hominum est ambitio) poterat videri contumeliosum ipsos procul reiici, et prohiberi ab accessu montis tan quam extraneos et profanes. Quod ergo placide ferunt se longe submoveri, et sorte sua minus in speciem honorifica contenti sunt, spe-cimen est piae reverentiae. Obsequii vero promp-tkudinem clarius exprimit Moses, quum eorum verba récitât, facturos scilicet quae annunciaverat ex ore Dei.

4. Scripserat autem Moses. Opportune inseritur haec parenthesis: quia paulo post videbimus lectum fuisse librum coram populo: sed quo maior esset attentio, ante recitationem altare composuit, et vic-timas obtulit, populo ipso spectante. Porro notan-dum est statuas prope altare fuisse erectas pro numéro tribuum: ut scirent se non arceri in sjg-num reiectionis, sed tantum ut suae indignitatis conscii, cum metu et sollicitudine Deum suspicerent.

Sic enim erant remoti longo interstitio, ut eorum memoria coram Deo exstaret, atque ita in statuis quodammodo eos omnes amplecteretur. Statuas autem vocat Moses non simulacra quae faciem ho-minis figurent, sed cumulos lapidum, qui monu-menti loco essent ad repraesentandas tribus duo-decim: ut scirent se ab altaris sanctitate minime excludi.

5. Misitque iuniores. Aut intelligit fuisse vic-timarios qui manibus suis hostias mactaverint, aut fuisse delectos qui expediti ac vegeti essent ad bo-V68 trahendos. Nondum consecrata erat tribus Levi.

Verbum autem offerendi sacerdotale est, ubi di-stinctio inter Levitas statuitur et reliquum popu-lum. Quare prior sensus melius convenit. Porro sacrificia prosperitatum alibi diximus dicata fuisse ad gratiarum actiones: non tarnen solum fuisse gratulatoria, sed admixtas fuisse preces ad peten-dum felicem successum. Haec autem oblatio in se continuit foederis sanctionem: ut paulo post sequi-tur. Nam quo sanctior esset foederum religio et fides, omnibus saeculis, etiam apud profanas génies, interposita fuerunt sacrificia. In hunc finem Moses, caesis victimis, dimidiam sanguinis partem fundit super altare, dimidiam servat in crateribus, qua populum aspergat: ut tali symbolo ratum sit foedus, cuius ipse interpres erat ac sponsor. Ad hunc mo-rem alludens Paulus (Philip. 2, 17) gaudere se di-cit si immoletur super hostia et sacrificio fidei eorum quos Christo lucrifecit. Utitur autem verbo onévdia&M, quod proprie foederibus aptatur. Verum peculiaris fuit huius saorificii ratio: quia Deus ad-monitos voluit Iudaeos de unica et solida foederis, quod cum illis paciscebatur, confirmatione : ac si palam ostenderet, tunc demum fore efficax et ratum, ubi sanguine obsignatum foret. Idque prudenter

75 R B D I T U S AD H I S T O R I A M . 76 expendit apostolus ad Hebraeos (9, 19), ubi dicit

Mosea post legem expositam librum et totum po-pulum sanguine aspersisse. Etsi autem nulla hie libri fit mentio, non temere apostolus sub altari recenset. Deinde alterum genus sacrifioii, de quo in Numéris (19, 5) agitur, simul attingit : atque ideo lanam coccineam et hyssopum commémorât. Summa est, sanguinem fuisse quasi intermedium, ut foedus firmum esset ac stabile: quia dimidia parte irri-gatum fuit altare, quasi sacra Dei sedes: aspersio deinde residuae partis facta fuit super populum.

Unde colligimus foedus gratuitae adoptionis per-cussum fuisse cum veteri populo in salutem aetér-nam: quia Christi sanguine sub umbra et typo obsignatum fuit. Quod si haec doctrina viguit sub lege, multo magis hodie apud nos locum obtineat necesse est. Itaque ut Dei promissionibus sua constet vis ac certitudo, semper haec obsignatio in medium veniat : ac meminerimus Christi sanguinem ideo semel fusum ut foedus, quo vocamur in spetn regni coelestis, cordibus nostris insculperet. Qua ratione Christus in coena sanguinem suum tanquam sigillum novi foederis comm§ndat: imo quoties in manus sumimus sacros libros, debet nobis occurrere sanguis Christi, ac si eo scripta esset tota coelestis doctrina. Neque enim dubium quin Christus veri-tatem, quae in ipso exhibita fuit, figurae opponat.

Quo etiam pertinet ilia quam nuper citavi apostoli admonitio. Porro series agendi nobis diligenter notanda est. Primo enim testatur Moses librum se legi8se coram populo : deinde adiungit, populo ipsum amplexum fuisse Dei foedus sibi propositum. Pos-tremo refert, ubi obedientiam processus est populus, se sparsisse sanguinem non sine testimonio et BO-nora voce. Qui contextus nobis ostendit genuinam veramque naturam sacramentorum, una cum recto puroque usu. Nisi enim praecedat doctrina, quae sit mutuae inter Deum et homines coniunctionis vinculum, lusoria et evanida erunt signa, quan-tumvis honorificis elogiis ornontur. Sed quemad-modum in pactis requiritur mutuus consensus: ita Deu8 suos ad recipiendam gratiam invitans, fidei obedientiam ab ipsis stipulator, ut respondeant

Amen. Ita nihil magis praeposterum quam fingere muta sacramenta: sicuti papistae suas naenias pro Bacramentis absque Dei verbo insulse venditant.

Simul autem addendum est, verbum. quod sacra-menta vivificat, non esse obscurum susurrum, qua-liter in papatu magica incantatio, dum super pa-nem et calicem sufflant, consecratio yocatur: sed esse claram et distinctam vocem, quae ad homines dirigitur, et ad fidem gignendam valet. Sicuti

Moses hie populum compellat, et Deum cum ipso pacisci admonet. Caeterum quamvis professio quae narratur, videri possit ex nimia confidentia manare, dum iactat populus se facturum quidquid Deus

praecipit: nihil tamen vitiosum aut reprehensibile continet: quia fidèles nihil nisi Dei auxilio freti polliciti sunt: et inclusa erat gratuita reconciliatio, ubi peccassent. Non fuit quidem hoc legis pro-prium, ad obsequium iustitiae formare hominum corda: sicuti nee sub lege vera et realis fuit ex-piatio, quae scelerum culpam ablueret: sed officium legis fuit per gradus homines deducere ad Christum, ut ab eo veniam et spiritum regenerationis pete-rent. Dubium ergo non est quin substantial» et corpus umbrarum fide appréhendèrent electi Dei, quum se ad foedus Dei servandum voluntarios offerrent.

E X EODEM CAPITE.

9. Ascendit autem Moses, et Aharon, Nadab et Abihu, et septuaginta e senioribus Israel. 10. Et viderunt Deum Israël: et sub pedibus eius erat tan-quam opus tabulae sqpphiri, et sieut species coeli in serenitate. 11. Et in principes filiorum Israel non extendit manum suam: et viderunt Deum, et comede-runt, et biberunt. 12. Dixitque Iehova ad Mosen:

Ascende ad me in montent, et esta ibi: daboque tibi duos tabulas lapideas, et legem atque praeceptum, quae scripsi ad docendum eos. 13. Surrexit Uaque Moses et Iehosua minister eius: et ascendit Moses in montem Dei. 14. Senioribusque dixit: Mande hic donee revertamur ad vos: et ecce, Äharon et Hur sunt vobiscum: quisquis habuerit causas, accedet ad eos. 15. Tunc ascendit Moses in montem, et operuit nubes montem. 16. HabitavUque gloria Iehovae super montem Sinai, et operuit eum nubes sex diebus: voca-vitque ipsum Mosen die septimo e medio nubis. 17. Et aspectus glorias Iehovae erat tanquam ignis comburens in vertice montis, in oculis filiorum Israel. 18. Et ingressus est Moses in medium nubis, ascenditque in montem: et fuit Moses in monte quadraginta diébus, et quadraginta noctibus.

9. Ascendit autem Moses. Sic historiam con-texo, Mosen, recitata lege, et aspersione sanguinis facta, sumpsisse comités a Deo nuncupates, et re-licto populo simul cum ipsis conscendisse usque ad aliquod montis spatium. Hoc ideo breviter attin-gere volui, quia perperam quidam interprètes tem-pus plu8quam imperfectum reddunt: ac si iam ante segregati fuissent ipse et seniores a populo, quod nimis absurdum est : quia necesse fuit ipsum manere in planifie, ut ad turbam verba faceret. Illic pro-pius conspecta fuit Dei gloria a senioribus, ut deinde narrarent populo quod viderant, atque ita res ido-neis testibus probata indubiam fidem acquireret.

Hac ratione dicit ipsos vidisse Deum Israel, non

77 ftEDITUS AD HISTORIAM. 78 qualis et quantus est, sed pro modo dispensations,

quem ipse optimum statuit, et quem attemperavit ad captum hominum. Forma quidem ipsius Dei nulla describitur, sed basis in qua stabat dicitur similis fuisse operi sapphirino. nob quidam ver-tunt lapidem, alii candorem, alji laterem: quocun-que sensu accipere libeat, parum ad rei summam refert: quia obiectus fuit sappbiri color, qui suo splendore eorum mentes supra mundum attolleret.

Ideo mox sequitur, speciem fuisse coeli clari et sereni. Quo symbolo admoniti fuerunt gloriam Dei superiorem esse coelis omnibus: et quum in sca-bello pedum eius pulcritudo sit omnium maxime delectabilis, de ipso aliquid augustius esse cogitan-dum, quod in admirationem sui sensus omnes nos-tros rapiat. Ita Ezechieli (1, 26 et 10, 1) osten-sum fuit Dei solium quod referret colorem sapphiri.

Donique in scabello pedum apparuit immensa ma-iestas, quae attonitos redderet seniores: quo maiore reverentia incomprehensibilem Dei gratiam suspi-cerent.

11. Et in principes filiorum. Verba meo iudicio violenter torquent qui exponunt seniores non fuisse participes doni prophetici, vel Dei virtutem non fu-isse ad eos usque extensam. Nam coniunctim legenda sunt haec membra, quamvis Deum viderint, manum tarnen eius in eos non fuisse emissam, sed comedisse et bibisse. Unde colligere licet, notari paternum erga eos Dei favorem, quod illis pepercerit. Tenen-dum enim est quod alibi dicitur: Nemo videbit fa-ciem meam, et vivet (Ex. 33, 20). Itaque apud ve-teres haec quasi fuit proverbialis sententia: Morie-mur, quia Deum vidimus. Et Iacob commendans Dei gratiam : Vidi, inquit, Deum facie ad faciem, et servata est anima mea. (Gen. 32, 30). Nam si ab eius conspectu liquefiunt montes, quid homini mortali accidere necesse est, quo nihil fragilius et magis caducum? In eo igitur se prodit incompara-bilis Dei dementia, dum se electis suis manifestans, non prorsus eos absorbet, ac in nihilum redigit:

praesertim ubi obiicitur singularis aliqua visio. In summa ergo, miraculum fuisse docet Moses, quod salvi et integri fuerint principes Israel, quum tarnen illic apparuisset formidabilis Dei maiestas. Id vero factum est, quia non temere se ipsi ingesserant, sed accesserant Deo vocante. Unde discimus, nun-quam modum excedere nos tram audaciam, nee temeritatis posse damnari, ubi in Dei mandato fun data est. Sicuti omni superbia et confidentia deterior est timiditas, quae praetextu modestiae dif-fidere nos Dei verbo facit. Si quispiam e populo idem quod principes tentasset, expertus fuisset suo interitu quid sit ultra metas perrumpere. Seniori-bus autem quia Deo iubenti paruerunt, féliciter suc-cessit liber et intrepidus accessus. Quod sequitur, ip80S comedisse, de sacro et solenni epulo

inter-preter, quod erat pars vel appendix sacrificii: quem-admodum Exodi decimo octavo et aliis pluribus lo-cis visum est.

12. Dixitque Iehova ad Mosen. lam altius eve-hitur Moses ipse: quia satis erat seniores adhibi-tos esse ad illam mediam visionem, ex qua certo cognoscerent eum ulterius non progredi, nisi Dei mandato, ut ad familiäre colloquium admitteretur.

Etsi autem cum ipso proficisci coepit Iosue, ex proximo tarnen versu patet sex tantum diebus fu-isse comitem, donee eo relicto Moses in nubem col-lectus est. Quum pronunciat Deus se daturum ei legem et praeceptum, id de nova aliqua doctrina intelligi non debet, sed de authentica legis consig-natione. Nam ubi de tabulis duabus loquuntus est, appositive mox nominat legem et praeceptum, ad explicationem : ac si diceret se tabulas daturum quae coeleste monumentum essent sui foederis: ut summa doctrinae apud populum exstaret, non atra-mento et manu hominis scripta, sed arcana Spiri-tus sui virtute. Speculatio Augustini vereor ne arguta sit magis quam firma, legem scriptam fuisse digito Dei, quia solus Dei Spiritus earn cordibus nostris insculpit. Ut enim omittam non mutatam fuisse duritiem in lapidibus: quid sibi vult frac-tura de qua postea agetur? Certe non convenit, quum ad finem usque vigeat regenerationis gra-tia, legem ad momentum duntaxat efficaoiter a spi-ritu sancto insculpi cordibus hominum. Quod au-tem attulit: extra controversiam est legem exara-tam fuisse in tabulis illis politis, ut foederis perpe-tuitas omnibus saeculis testata esset.

14. Mande hic donee revert. Non ita praecise verba accipio, ac si subsistere in eodem loco iuberet : sed quum mox segregandus esset ab hominum so-cietate, hoc adverbio notari puto terrenum domici-lium : quia mox sequitur, si quid acciderit, Aharon et Hur adiutores fore in regendo populo, et litibus

14. Mande hic donee revert. Non ita praecise verba accipio, ac si subsistere in eodem loco iuberet : sed quum mox segregandus esset ab hominum so-cietate, hoc adverbio notari puto terrenum domici-lium : quia mox sequitur, si quid acciderit, Aharon et Hur adiutores fore in regendo populo, et litibus

Dans le document Joannis Calvini opera quae supersunt omnia (Page 48-62)

Documents relatifs