• Aucun résultat trouvé

REDITÜS AD HISTORIAM

Dans le document Joannis Calvini opera quae supersunt omnia (Page 41-45)

59 R E D I T U S AD cultas suppetit, ex unico fonte inanare, et divinitus cotiferri. Hoc tantum interest, quod Beseleel summa praestantia donatus fuit, aliis distribuitur quantum Deo placet.

6. Et ego ecce constitui cum eo. Principem ope-n s ex tribu Iuda fuisse delectum mirum ope-noope-n est : cur ex tribu Dan adiunctus fuerit comes, vix reddi po-test ratio, nisi quod loci obscuritas magis illustra-vit Dei gratiam. Quod autem continuo post subii-citur, Deum sapientiam dédisse in cor eorum qui praediti erant sapientia cordis, speciem repugnan-tiae primo intuitu ostendit. Nam si intelligentia iam pollebant, quorsum nova inspiratio? H i n c fac-tum est ut vulgo putaverint, specialem Dei gratiam

duntaxat esse adminiculum quo iuvetur quae iam naturaliter nobis inest facultas. Atqui potius doce-mur hoc loco, quum aliquid nobis accrescit, et do-tes in nobis illustriores apparent, non aliunde esse nostros progressus quam ex continua spiritus ope-ratione. Iam Deus artificibus, quorum fit mentio, acumen et perspicaciam contulerat: ut eorum dex-teritas semen duntaxat esset. Nunc promittit se plus daturum quam antea apparuisset. Scio verba sic re8olvi posse: Quicunque apti et idonei erunt, ideo praeditos esse intelligentia, quoniam Deus ar-cano instinctu earn inspiraverit : sed altera exposi-tio simplicior. Quod sequitur de partibus taberna-culi, iam tractatum fuit.

E X E X O D I X X X V .

20. Egressi sunt universus coetus filiorum Israel a facie Mosis. 21. Veneruntque vir quem extulit cor suum, qui liberalis fuit spiritu suo: attuleruntque oblationem ad opus tabernaculi conventionis, et ad omne opus eius, et ad vestes sanctitatis. 22. Venerunt viri et mulieres, quicunque liberalis fuit corde, attule-runt fibulas, et maures, et annulos, et armillas, quodlibet vas aureum, et omnis vir qui attulit levationem auri Iehovae. 23. Praeterea omnis vir apud quern invenie-batur hyacinthus, purpura, coccus, byssus, et pili ca-prarum, et pelles arietum rubricatae, et péUes thas(h

rum, haec attulerunt. 24. Omnis tollens levationem argenti et aeris, obtulerunt levationem Iehovae : et om-nis apud quern inveniébantur ligna sittim, pro universo opere mimsterii attulerunt. 25. Praeterea omnis mu-lier intelligenti corde, manïbus suis neverunt, et attu-lerunt quod nendo operatae fuerant, hyacinthum, pur-puram, coccum et byssum. 26. Omnes quoque muli-eres quas excitavit cor ipsarum, intelligenter neve-runt pilos caprinos. 27. Principes quoque attuleneve-runt lapides onychinos, et gemmas inserendas in ephod et pectorali. 28. Aromata etiam et oleum pro luminari,

et pro oleo unctionis, et pro incenso aromatico. 29.

HISTORIAM. 60 Omnis vir et mulier qui liberales fuerunt corde sua

ad offerendum pro cuncto opere quod mandaverat Ie-hova fieri per manum Mosis, obtulerunt filii Israel donum völuntarium Iehovae. 30. Tune ait Moses ad filios Israel, videte, vocavit Iehova nomine Beseleel filium Uri, filii Hur, de tribu Iuda. 31. Et implevit eum spiritu Dei, in sapientia et intelligentia, in sci-entia et omni artificio, 32. Ad excogitandum inge-niosa opera, ut faciat in auro, argento et aere: 33.

Et in artificio gemmarum: ut illas includat in artifi-cio ligni, ut faciat quodcunque opus ingeniosum. 34.

Et posuit in corde eius ut doceat, ipse et Aholiab fi-lms Ahisamach, e tribu Dan. 35. Beplevit eos sa-pientia cordis, ut faciant omne opus artificis, et phry-gionis, et acupictoris, ex hyacintho, et purpura, et ver-miculo cocci et bysso, et textura, facientes omne opus, et excogitantes inventiones.

20. Egressi sunt universus. Non est cur quem-piam offendat mutata narrationis series: quando ex compluribus locis palam apparet, temporis or-dinem non semper fuisse servatum a Mose. Sicut hoc loco videtur lapsum populi connectere supe-rioribus praeceptis, tarn de exstruendo tabernaculo quam de reliquo Dei cultu. Atqui firmis rationi-bus mon8travi, antequam ad idololatriam defice-ret populus, exstruotum fuisse tabernaculum. Ergo quod omissum fuerat, nunc supplet Moses: ego autem facilitati studens contexui filum historiae.

Summa porro huius narrationis est, quidquid ad structuram tabernaculi opus erat, liberaliter fuisse allatum. Ac notandum est a Mose fuisse digressos : quoniam ex hac circumstantia colligimus, quum singuli ad sua tabernacula reversi essent, seorsum repütasse quidnam essent daturi. Quo plus mere-tur laudis ipsorum largitio quam ante erant medi-tati; Saepe enim contingit ut qui subito fervore fuit beneficu8, eum mox poeniteat. Oaeterum quum addit, venisse omnes viros, dubium est an totius populi animos ad largiendum promptes et alacres fuisse intelligat, an vero oblique perstringat eorum tenacitatem et sordes qui maligne officium negle-xerunt. Utrovis modo accipere libeat, repetit Mo-ses quod ante vidimus, non vi aut necessitate ex-tortas fuisse oblationes, sed profectas a voluntario et bilari affectu. Verba sic resolvo: Venerunt sin-guli, prout quemque excitavit cor suum. Ac si di-ceret, non fuisse coactos lege imposita, sed unum-quemque sibi fuisse legislatorem propria voluntate.

Perperam vero torquetur a papistis hie locus ad probandum liberum arbitrium: ao si a se ipsis in-citarentur homines ad bene recteque agendum. Ne-que enim Moses, dum spontaneum affectum lau-dat, exeludere vult spiritus gratiam, qua sola ad pium Studium corda flectuntur: sed opponitur haec inoitatio pigritiae, qua se ipsos profani homines

im-61 R E D I T U S AD HISTORIAM. 62 pediunt et morantur. Quos ergo gubernat Dei

Spi-ritus, non trahit invitos violento impulsu vel ex-trinseco, ut loquuntur: sed intus ita operatur Telle ut se ipsos incitent fidèles, et ultro sequantur spi-ritum ipsum ducem. Itaque quum additur: Cuius Spiritus erat überaus in ipso, non adscribitur prin-cipium bene agendi hominibus, vel etiam concur-8us, ac si seorsum cooperarentur, sed tantum lau-datur interior animi motus et studii sinceritas.

22. Venerunt viri cum mulieribus. Mulierum expressa fit mentio, quarum non modo largitione, sed etiam opera (ut paulo post sequitur) dignatus est uti Deus ad opificium sancturarii. Pii autem desiderii ardorem amplificat Moses, quod ornamen-tis non pepercerint: quibus ut plurimum ita sunt addieti homines, ac praesertim feminae, ut frigus, inediam, et sitim pati malint quam ilia attingere.

Fuit ergo signum non vulgaris zeli, annulos sibi et armillas detrahere, quibus tarn aegre multi spolian-tur, etiam ubi eos conficit esuries. Iterum laudatur eorum erogatio a quibus data fuerunt aes, ferrum, ligna sittim, pili caprarum, et arietum pelles, ut non dubitent pauperes, quamvis non respondeat animo facultas, gratum nihilominus Deo esse mu-nus quod ex sua tenuitate libenter offerunt quam si dives ex magna copia centuplo esset largior.

30. Videte, vocavit. Hie ad exhortationem effi-cax esse debuit stimulus, quum palam cernèrent Deum operi praeesse. Cuius rei illustre fuit docu-mentum nova ilia virtus et insolita qua praediti fu-erunt Beseleel et Aholiab. Etsi enim iam ante no-biles fuerant ac eximii artifices, dubium tamen non est longe aliis dotibus fuisse ornatos usque ad mi-raoulum. Proinde non abs re iubet populum atten-dere ad hanc inopinatam Dei virtutem : quia perinde erat ac si manum ad operis progressus e coelo ex-tenderet. Qua etiam ratione notatur utriusque tri-bus, propter conspicuam gratiae excellentiam, cuius memoriam omnibus saeculis celebrari aequum fuit.

Sicuti autem Deus visibilis sanctuarii architectis ho-norem hunc detulit: ita pronunciat eorum nomen fore in coelo gloriosum qui praeclaris spiritus donis instructi suam operam fideliter impendunt ad spiri-tualis templi aedificium. Quum toties hie ponitur cordis sapientia, tarn in viris quam in mulieribus, mentis solertiam intellige: neque enim tantum cor vocatur sedes affectuum, sed vis et facultas intellec-tiva, ut loquuntur: sicuti Deut. 30: Non dedit tibi hactenus Deus cor ad intelligendum.

31. Et implevit eum spiritu Dei. Praestantiam ingeoii et solertiae magnifiée pluribus verbis iterum praedicat. Fuit enim rarae virtutis quum tarn ser-viliter et contumeliose oppressi fuissent Israelitae, exstai-e in ilia gente homines tali acumine adhuc praeditos. Replevisse dicitur Deus spiritu Dei, hoc est divino: ut sciamus has dotes non fuisse

natura-liter ingenitas homini, nee industria etiam partas.

Etsi enim ipsa quoque naturae bona a spiritu Dei proveniunt, qui singulis non minus dat intelligere quam vivere: specialis tamen donorum distributio seorsum in suo gradu eminet. Deinde habuit Deus tarn exquisiti operis rationem : ut mira perspicaoia supra vulgarem modum hos artifices donaret. Addi-tur facultas ad docendum, quia duo soli tarn arduum opus nunquam tota vita absolvissent. Fuit autem haec quoque dexteritas coelestis gratiae : quia alio-qui nunquam tot taedia dévorassent in poliendis ru-dibus : nee tanta celeritate magnam hominum tur-bam formassent incredibili symmetria ad singulas operis partes.

E X O D I CAP. XXXYI.

1. Fecit ergo Beseleél et Aholiab, et omnis vir sapiens corde, quibus dederat Iehova sapientiam et intelligentiam, ut scirent facere omne opus ministerii sanctuarii, quaecunque praeceperat Iehova. 2. Nam vocavit Moses Beseleel et Aholiab, omnemque virum sapientem corde, cuius cordi indiderat Iehova sapien-tiam, et omnem cuius cor excitaverat ipsum ut acce-deret ad opus ad faciendum illud. 3. Tuleruntque a facie Mosis omnem dblationem quam attulerant filii Israel ad opus ministerii sanctuarii: Uli autem affere-bant ad eum adhuc dblationem spontaneam quotidie.

4. Venerunt itaque omnes sapientes qui faciebant omne opus sanctuarii, singuli ab opère quod faciebant:

5. j$t loquuti sunt ad Mosen, dicendo: Plus offert populus afferendo quam opus sit ad ministerium pro

opere faciendo quod praecepit Iehova fieri. 6. Prae-cepit ergo Moses ut proclamaient in castris, dicendo :

Vir et mulier ne quid addant ultra ad oblationem sanctitatis. Itaque prohibitus est populus ab offerendo.

7. Materia enim erat ad sufficientiam eis pro Mo opere ad faciendum illud, et superabundabat. 8. Et fecerunt omnis sapiens corde inter facientes opus, ta-bernaculum e decern cortinis, quae er ant ex bysso retorta, et hyacintho, et purpura, et vermiculo cocci, ex Cherubim, opere phrygionico fecit illas. 9. Longi-tudo cortinae unius erat octo et viginti cubitorum, et quatuor cubitorum lalitudo cortinae unius, mensura erat omnibus cortinis. 10. Postea coniunxit quinque cortinas alteram cum altera, et quinque alias cortinas coniunxit alteram cum altéra. 11. Fecit et laqueolos hyacinthinos in ora cortinae unius, in extremo in coniunctione : sic fecit in ora cortinae extrema in coniunctione secundae. 12. Quinquaginta laqueolos fecit in cortina una, et quinquaginta laqueolos fecit in extremo cortinae secundae, quae erat in coniunctione secunda: oppositi erant laqueoli alter àUeri. 13. Fecit et quinquaginta uncinos aureos, et coniunxit cortinas

63 RBDITUS AD HISTORIAM. 64 alteram cum altera uncinis, et ita factum est

taberna-culum unum. 14. Fecit insuper undecim cortinas e capra-rum puis in tentorium super tabernaculum. 15. Lon-gitude- cortinae unius triginta cuhitorum, et quatuor cubitorum latitudo cortinae unius, mensura una erat undecim cortinis. 16. Coniunxit quinque cortinas seorsum, et sex cortinas seorsum. 17. Fecit etiam laqueolos quinquaginta in ora cortinae extrema, in coniunctione: quinquaginta item laqueolos fecit in ora cortinae, in coniunctione secunda. 18. Fecit praeterea uncinos aereos quinquaginta ad coniungendum tento-rium, ut esset unum. 19. Fecit insuper operimentum

tentorio e pellibus arietum rubricatis, et operimentum e pellibus taxorum superne. 20. Fecit et tabulas taber-naculo e lignis sittim stantes. 21. Decern cubitorum erat longitudo tabulae, cubiti vero et dimidii latitudo tabulae. 22. Duo cardines erant tabulae uni instar scalarum gradus dispositi, alter e regione alterius: sic fecit omnibus tabulis tabernaculi. 23. Fecit inquam tabulas tabernaculo, viginti tabulas ad latus austri ad meridiem. 24. Et quadraginta bases argenteas fecit sub viginti tabulis, duas bases sub tabula una pro duabus incastraturis eius, et duas bases sub tabula

altera pro duabus incastraturis eius. 25. In latere vero tabernaculi secundo, nempe in latere aquilonari, fecit viginti tabulas. 26. Et quadraginta bases earum argenteas, duas bases sub tabula una, et duas bases sub tabula altera. 27. In latere autem tabernaculi ad occidentem fecit sex tabulas. 28. Duas tabulas fecit angulis tabernaculi in duobus lateribus. 29. Et erant quasi gemellae inferne, et pariter quasi gemellae in summitate eius, in circulum unum: sic fecit utrique in duobus angulis. 30. Fuerunt itaque octo tabulae, et bases earum argenteae sedecim, bases binae sub qualibet tabula. 31. Fecit et vectes e lignis sittim, quinque pro tabulis unius lateris tabernaculi: 32. Et quinque vectes pro tabulis alterius tabernaculi, et quin-que vectes pro tabulis lateris tabernaculi, in lateribus duobus ad occidentem. 33. Fecit item vectem medium, ut transiret per medium tabularum, ab extremo ad extremum. 34. Tabulas autem texit auro, et annulos earum fecit ex auro, per quos traiicerentur vectes: et texit vectes auro. 35. Fecit etiam velum ex hyacinfho, et purpura et vermiculo cocci, et bysso retorta: opère phrygionico fecit illud, cum figuris Cherubim. 36. Et fecit Uli quatuor columnas de lignis sittim, et texit eas auro: uncini autem earum erant aurei: et fudit eis quatuor bases argenteas. 37. Fecit quoque velum ad ostium tabernaculi ex hyacinfho, et purpura et vermiculo cocci, et bysso retorta, opere phrygionico.

38. Et columnas eius quinque, et uncinos earum : texit-que capita earum, et fila eas cingentia auro, bases autem earum quinque aereas.

1. Fecit ergo Beséleel et Aholiab. Quanquam verbosa potuit videri prolixitas quum narraret Deum

praecepta de exstruendo tabernaculo dédisse: hic tarnen iisdem prope verbis eandem narrationem retcxit: sed optimo consilio et ratione. Magni enim interfuit, ex comparatione perspici quam exacte opifices omnia ad normam divinitus positam for-massent. Neque id solum in laudem eorum obe-dientiae: sed quia in tota structura nihil humanum esse oportuit. Quamvis enim operam suam strenue pro se quisque impenderint: nefas tarnen fuit pro-priis inventionibus vel tantillum tribuere: imo haec sacri aedificii profanatio fuisset, non sequi omni ex parte quod tarn diligenter Mosi dictatum fuerat.

Quod valere debuit ad ipsos in posterum cohibendos, ne quid mutando, vel novando, imperium Dei vio-larent. Non tenebant quidem omnium rationem, tam in numéro quam in mensura : sed persuasos esse oportuit Deum nihil temere iussisse. Hinc etiam erigi decuit eorum mentes ad coeleste exemplar, ut ad plenam eius manifestationem mysteria, licet obscura, reverenter suspicerent. Verborum itaque repetitio nos admonet quam concinne respondeat in structura hominum labor et artificium Dei prae-cepto.

2. Nam vocavit Moses Beséleel. Non abs re toties in acumine ingenii et artis peritia spiritus Dei gra-tiam commendat Moses. Priore quidem loco ar-chitectes solertes vocat: sed mox correctionis vice adiieit divinitus instructos fuisse tali intelligentia.

Quo refellitur papistarum insulsitas, quibus ad pro-bandum liberum arbitrium satis est locos arripere ubi recta voluntas laudatur. Atqui quamvis recte velint homines, stulte inde colligunt libero arbitrio praeditos esse, nisi demonstrent velle a se ipsis.

Itaque quod sequitur in contextu, singùlos ad fa-bricant tabernaculi Tel operas vel substantiam con-tulisse, prout corda sua excitaverant, non ita autores pii affectus facit homines, ut Deum laude sua frau-det. Intelligunt igitur homines, voluntarii sunt, se ipsos animant ad sanctos conatus: sed quaeritur unde intelligentia, voluntas et studium bene agendi:

quae scriptura pronunciat Dei, et spiritus dona esse, perperam sibi papistae arrogant.

3. Tuleruntque a facie Mosis. Hic ostenditur primum sedulitas et prudentia tam Mosis quam artificum, deinde etiam integritas. Prudentiae est quod materiam inter se distribuunt: diligentiae vero quod cito manum admovent operi, nec exspec-tant dum suppetat quantum satis sit ad opus com-plendum. Porro raram integritatem testantur, dum ultro admonent sufficere quod datum est, et finem imponunt oblationibus, ne modum excédant.

Soimus, ubi data est occulte furandi occasio, quam pauci se contineant. Quod si animus absit a fraude, ambitio tarnen plerosque sollicitât, ut cupide appe-tant largiorem quam par sit copiam tractare. Vide-mus itaque ut Deus omnes ad opus sanctuarii

Dans le document Joannis Calvini opera quae supersunt omnia (Page 41-45)

Documents relatifs