• Aucun résultat trouvé

REDITÜS AD HISTORIAM. 100 aeterna adoptio qua dignatus fuerat Abrahae filios

Dans le document Joannis Calvini opera quae supersunt omnia (Page 62-132)

m ÄTOTÜI m mmmxm, i f

99 REDITÜS AD HISTORIAM. 100 aeterna adoptio qua dignatus fuerat Abrahae filios

Librum in quo Deus scripsisse dicitur suos electos metaphorice acoipe pro decreto. Quod vero ex numéro piorum deleri cupit Moses, impropria loquutio est: quando fieri non potest ut qui semel eleetus est unquam reprobetur. Et quod phrenetici quidam hoc praetextu labefactant, quantum in se est, fidei nostrae caput de aeterna Dei praedestinatione, in eo non minus inscitiae quam malitiae produnt.

Duo ponit David eodem sensu: Deleri, et Non scribi.

Deleantur e libro vitae, et cum iustis non scri-bantur (Ps. 69, 29). Unde colligi non potest aliqua in Deo consilii mutatio. Sed tantundem valet haèc verborum forma, ac si dictum esset, Deum tandem patefaoturum reprobos, qui ad tempus censentur in numéro piorum, nullo modo spectare ad ecclesiae corpus. Ideo arcanus catalogus in quo scripti sunt electi, apud Ezecbielem (13, 9), externae pofessioni, quae saepe mendax est, opponitur. Itaque merito Christus discipulos suos laetari iubet, quod nomina ipsorum scripta sint in coelis (Luc. 10, 20). Nam etsi incomprehensibile nobis est Dei consilium quo praedestinati sumus ad salutem, manet tarnen sig-naculam hoc, teste Paulo: Novit Dominus qui sint sui (2. Tim. 2, 19).

33. Qui peccavit mihi. His verbis se accom-modât Deus ad captum humanae mentis, ubi dicit:

Delebo eum: quia sic falso eius nomen obtendunt hypocritae, ut non reputentur extranei, nisi dum eos palam Deus abdicat. Itaque manifesta reiectio, litura vocatur. Castigat porro Deus praeposterum Mosis votum: quia recto eius iudicio non conveniat, insontes reiicere. Unde sequitur Mosen inconsi-derate fuisse precatum. Summa est, Deum impiis et sceleratis rependere quam meriti sunt mercedem, quoties poenam de ipsis sumit: iustos vero nun-quam punire. Sed notandum est, quoties pronunciat Deus se fore scelerum vindicem, non excludi eius mise-ricordiam, qua suorum delicta sepelit, ut in memo-riam non veniant. Quemadmodum ubi dicit Paulus (1. Cor. 6, 9): Neque scortatores, neque adulteri, neque fures, neque avari, neque homicidae, neque maledici regnum Dei possidebunt: ex his verbis perperam quis colligeret, prohiberi omnes a spe 8alntis: quia de reprobis tan turn loquitur, qui nunquam resipiscunt, ut conversi gratiam obtineant.

34. Nunc ergo vade, duc populum etc. His verbis ostendit Deus se placatum esse: quia certum reconciliationis signum fuit, angelum conficiendo residuo itineri ducem praeficere. Quod enim quidam exponunt, angelum nunc promitti qui eorum curam gerat, sicuti profanis quoque gentibus interdum assignari testis est Daniel, et exemplum proximo capite videbimus, frigidum commentum est: deinde exprimit Deus, quamvis a fide desciverit populus, se tarnen pacto suo stare de fruitione promissae

haereditatis. Caeterum quod poenam differt in aliud tempus, oblique malitiam populi perstringit: ao si dixisset, tam perverso ingenio esse, ut saepius in posterum daturus sit novas occasiones. Si quis obiiciat, quoties postea ultus est Deus alia peccata, non fuisse tune animadversum in hanc idololatriam, respondeo non esse novum Deo, ubi subinde novum reatum contrahunt homines, iterare poenas: deinde plura simul peccata uno vindictae génère vocare in iudicium. Ad haeo scimus Deum reiicere patrum iniquitatem in filios usque in tertiam et quartam generationem. Postremo nihil obstat, quominus iniquitatem quam semel remisit, alio tempore vi-sitet temporalibus poenis. Quorsum enim tune ignovit populo? ne scilicet evanesceret foederis sui Veritas, sed quos tune perdere noluit, potuit suo tempore iterum sic reposcere ad poenam, ut mode-rata esset castigatio. Hinc discamus nobis non blandiri si quando iudicium suum suspendat Deus:

neque eius tolerantia abuti, ac si impune elapsi essemus.

35. Et percussit lehova populum. Bue breviter adscribit Deo Moses quod ante retulit de caede trium millium: ne quis existimaret ipsum immo-dico fervore saeviisse. Itaque Paulus (1. Cor. 10, 7) in hac historia tanquam in speculo considerare nos iubet quantopere displiceat idololatria Deo: ne eos 8equamur qui eius manu percussi sunt. Ergo Mosis indignatio cum Dei mandate» coniuncta fuit. Interea commendat Dei misericordiam, quia Aharoni pe-percerit, dum opus eius nominat vitulum, sicut totius populi: diverso quidem modo, quia vitulum conflavit Aharon populo id flagitante: culpa tarnen fuit communis.

EX EXODI XXXIII.

1. Loquutus autem fuerat lehova ad Mosen:

Vade, ascende hinc tu et populus quem eduxisti e terra Aegypti in terram de qua iuravi ipsi Abraham, Isaac et lacob, dicendo: Semini tuo dabo earn. 2. Et mittam ante te angelum, et eiieiam Chananaeum, et Amorrhaeum, et Hitthaeum, et Perisaeum, Hivaeum, et Iébusaeum. 3. Ad terram scilicet fluentem lade et mette. Non enim ascendam in medio tui (nam populus durae cervicis es) ne forte consumam te in via. 4. Au-diens autem populus verbum hoc malum, luxerunt:

nec posuit quisquam ornamentum suum super se.

5. Dixerat enim lehova ad Mosen: Die filiis Israël, Vos estis populus durae cervicis: momento uno ascen-dam in medium tui, et consumam te. Nunc ergo de-pone ornamentum tuum a te, et sciam quid faciam

tibi. 6. Et spoliaverunt se filii Israel ornamentis suis a monte Horeb.

101 REDITUS AD HISTORIAM. 102 1. Vade, ascende. Tempus plusquamperfectum

poBui. Causae enim redditio est, qua incitatus fuit Moses ad tantam precandi vehementiam, nempe quia etsi non prorsus curam populi Deus abiiceret, foederi tarnen suo renunciavit, ac denunciavit, post-quam semel defunctus esset in danda terrae pos-sessione, nihil sibi amplius cum illo fore negotii.

Ergo quod hie narratur, ordine temporis praecessit Mosis precationem: quia attonitus tristi et prope funesto nuncio, in illud confusum et erraticum Vo-tum prorupit, deleri se postulans e libro vitae.

Nunc genuinum loci sensum elicere tentemus. Dum Mosen proficisci iuhet Deus cum populo, onus haud dubie a se reiicit quod ante sustinuerat. Tantum se facturum promittit ut haereditate promissa fru-antur, non ut inter ipsos praesideat, incolumes illic tueatur, atque etiam foveat, ut pater filios: sed tantum ut fidem patribus datam liberet. Atque ita antevertit eorum querimonias. Poterant enim exci-pere, irritam igitur et van am fore eius promis-sionem. Per anticipationem dicit, quamvis eos ab-dicet, se tarnen veracem fore: quia incolas terrae Chanaan eiiciet, ut vacua illis pateat habitatio. In summa, répudiât eos, ne posthac confidant se pecu-liarem eius fore populum, aut quidquam maius exspectent quam extranei. Iuramenti meminit ne ipsum malae fidei insimulent: ac si diceret, liberum se ac solutum fore a pacto, ubi terram adepti erunt.

Atque ita spe salutis et adoptionis gratia eos pri-vando, foederis tarnen sui stabilitatem et constantiam asserit. Quamobrem angeli nomen aliter quam paulo ante interpréter, et pluribus locis huius libri.

Nam quum angeli ante facta fuit mentio, fami-liaris Dei praesentia in eo notata fuit, imo promiscue idem et Deus et angélus vocatus est. Hie autem Deus ita angelum missurus dicitur, ut se a populo ipso 8eparet. Non ascendam (inquit) in medio tui.

Et subiicitur ratio : quia fieri non potest ut tarn prava ingénia diutius toleret. Iterum vero simili-tudine utitur a bobus refractariis sumpta, qui fe-rendo iugo assuefieri nequeunt. Summa est, quia sunt intractabiles, Deum non posse munus ducis obire, quin subinde ipsos perdat.

4. Audiens autem populus. Hinc clarius appa-ret quod dixi, Deum quodammodo fulminasse, quum se a populo subduceret. Hoc enim divortium innu-meris mortibus magis exitiale est. Dulce quidem primo intuitu videri potuit terrae fertilis et opimae fieri dominos: sed hebetem alioqui populum repente perculit Deus, ut delitiae omnes essent insipidae et ieiuna ubertas, quum agnoscerent se saginari ad diem mactationis. Atque hinc utilis colligenda est doctrina, si neglecto Dei favore dulcedine be-neficiorum eius capimur, inescari nos, ut hämo pisces. Pollicitus est Deus Israelitis quod ad breve tempus allicere ipsos posset: negavit quod unice

optandum erat, se illis fore in Deum. Moerorem attulit tristis nuncius: quia senserUnt non alitor quam propitio Deo beatos esse homines: imo nihil esse miserius quam ab ipso alienari: Deo adhaerere, inquid David, mihi bonum est. Item alibi: Beatus populus cuius Iehova Deus est: rursum, Iehova pars haereditatis meae: sors mea praeclare cecidit (Psal. 73, 28 et 33, 12 et 144, 15. et 16, 5).

Ergo haec omnium miseriarum summa est, Deum habere adversum, ubi eius beneficentia pascimur.

Proinde sapere coeperunt Israelitae, ubi a veterno expergefacti, pro nihilo duxerunt omnia reliqua, nisi Deus prosequeretur suum erga eos paternum favorem. Porro ex crassa eorum socordia colligimus, singulari Dei dono factum esse ut moerorem con-ciperent,qui ad solennem luctum eos adduceret. Primo dicit Moses eos non induisse ornamenta: deinde adiungit iussos a Deo fuisse ea deponere. Sed optime nuit contextus, si hoc posterius accipimus pro explicatione, ac si diceret, non fuisse ornatos, quia id vetuerat Deus, luctum ipsis indicendo. lam irati iudicis et ad vindictam inflammati personam suscipit Deus, his verbis : Momento ascendam, ut consu-mam te : ut eos terror magis humiliet, et ad depreca-tionem stimulet. Porro externum luctus insigne fuit, iacere in squalore et sordibus, ut hoc modo palam tes-tata fieret eorum poenitentia. Neque enim quidquam momenti esset in ritu vel caeremonia ad Deum pla-candum, nisi quatenus interior animi affectus verae et ingenuae confessionis indicium protulit. Tenen-dum enim memoria est quod exigit Deus apud Ioelem (2, 13), ut scindamus corda non vestimenta.

Verum ut speciem externam nihil moratur, imo abominatur hypocrisin, ita si vere resipuerit pec-cator, fieri non potest quin suppliciter culpam ag-noscendo reatus sui testimonium adiungat. Nam si Paulus, qui extra omnem noxam erat, lugendos sibi duxit esse Corinthios, quos immunditiae et libi-dini8 et impudicitiae non poenituerat, quod in eo-rum scelere ipsum humiliaret Deus (2. Oor. 12, 21. 2. Cor. 7, 9): quomodo luctum publicum non susciperent qui sibi male conscii, adeoque hominum indicio convicti, ad Dei tribunal citantur? Itaque alibi non abs re tristitiam, quae poenitentiam gignit, 8imul alios etiam fructus proferre docet, sollici-tudinem, excusationem, indignationem, timorem, desiderium, aemulationem, vindictam. Ad exem-plum quoque pertinet, peccatores non tacite solum gemere coram Deo: sed ignominiae poenam ultro subire apud homines: ut se ipsos damnando Deum fateantur iustum esse iudicem, alios ad imitationem provocent, et humanae fragilitatis admonitos prohi-beant a simili lapsu. Postquam vero formidinem incussit Deus, tarnen ut animos colligant ad peten-dam veniam, quasi sedata iracundia deliberaturum se pronunciat quid de ipsis sit facturus. Etsi autem

7*

loa

RBDITUS AD HISTORIAM. 104 non simpliciter ignoscit, gustum aliquem

miseri-cordiae suae dando, satis ad bene sperandum eos animât. Nam quod videtur suspensos relinquere, non facit eo consilio ut dubitanter ad deprecandum

accédant: sed ut anxietas magis ac magis eos sollicitet ad precandi Studium, et in humilitate contineat.

EX EODEM CAPITE.

7. Moses autem accepit tabernaculum, et extendit illud sibi extra castra, procul a castris: (vocaverat autem illud tabernaculum conventionis) et quicunque requirebat Iehovam, egrediebatur ad tabernaculum con-ventionis quod erat extra castra. 8. Praeterea quando egrediebatur Moses ad tabernaculum, assurgebat uni-ver sus populus: stabantque singuli ad ostium tentorii sui, et aspiciebant post Mosen, dorne ingrederetur tabernaculum. 9. Erat autem quando egrediebatur Moses tabernaculum, descendebat columna nubis, stabat-que ad ostium tabernaculi, et lostabat-quebatur cum Mose.

10. Videns vero universus populus columnam nubis stantem ad ostium' tabernaculi, assurgebat universus populus, et adorabat quisque ad ostium tentorii sui.

11. M loquebatur Iehova facie ad faciem, quemad-modum alloquitur quispiam amicum suum: postea revertebatur ad castra, at minister eius Iéhosua filius Nun iuvenis non recedebat e medio tabernaculi.

7. Moses autem accepit tabernaculum. Fuit hoc divortii Signum inter Deum et Israelitas, e castris transferri tabernaculum, et proeul locari : ac si Deum ipsum suae cum illis coniunetionis taederet. Promi-serat singularis beneficii loco, se in medio populi nabitaturum : nunc alio migrans pollutes esse dé-clarât. Denique tabernaculi abduetio perinde fuit ac tabularum fractura : quia sicuti Moses tabulas frangendo foedus Dei abrupit, sic eius contuberniô et praesentia privavit ad tempus Israelitas. Quod exponunt quidam de Mosis tabernaoulo, refellitur multis et firmis rationibus. Primo, non dicitur suum ipsius tabernaculum abstulisse, sed simpliciter et absque adiectione ponitur nomen tabernaculi non iÇoxqv. Deinde non mutavit ipse habitations locum: sed interdiu tantum illuc concessit adorandi causa, vel certe ut Deum consuleret. Tertio, minimo fas fuis8et sacrum nomen privato tabernaculo imponi, quod Deus sanctuario suo destinaverat. Quarto, Deus suam illic gloriam proferendo, suum domi-cilium esse testatus est. Quinto, absurdum fuisset, populum versus earn partem Deum quaerere, nisi locus fuisset sacer. Sexto, considerandus est finis quern attigi: neque enim Moses se a populo sepa-javit, quin potius suo more in mediis castris

ver-satus est: sed ostendere voluit Deum e loco profano se subducere, ne quid contagionis inde contraheret:

ut esset quaedam excommunicationis species. Dicitur autem sibi tetendisse, non in privatum usum (sicuti ex contextu patet) sed ex communi usu, ubi par-ticula lb saepe abundat. Quanquam proprie lo-quendo sibi tetendit : quia nonnisi ipsi uni et seor-sum patebat accessus. Qui ad privatum taberna-culum referunt, putant opinioni suae quod postea sequitur sufFragari, Mosen vocasse tabernaculum Moed. Inde enim colligunt non fuisse prius hono-rifico illo elogio insigne, sed facile diluitur obiectio : quia magis consentaneum est per parenthesin id inseri in contextu. Ideoque tempore plusquamper-fecto commode verti potest. Nam hac voce expri-mitur ratio, cur alio se Deus contulerit: ut scilicet locus quern ad paciscendum condixerat, maneret desertus. Quanquam si de illo temporis articulo accipere liceat, non male conveniet in re praesenti commonefactum fuisse populum de tristi dissidio:

et Mosen quo plus ignominiae et pudoris irrogaret populo, vocasse tabernaculum conventus quod longe a castris distabat. De voce Moed non repetam quae alibi dixi. Petant igitur lectores ex fine capitis 29.

7. Quicunque requirebat Iehovam. Quidam interpretantur consulere: sed generalis significatio melius (meo iudicio) convenu. Sive ergo testari vellent suam pietatem in externo cultu, sive precari, sive in rebus dubiis consilium petere, egrediebantur versus illud sanctuarium, ut oculos illuc coniicerent Non intelligit Moses ad locum ilium venisse, a cuius accessu se tanquam pollutes sciebant arceri. Sed hie egressus tantum ad testimonium poenitentiae valebat: ac si indignos se agnoscerent quibus re-spondeat Deus, nisi discederent ab eo loco quern nefando scelere foedaverant. Utile vero ipsis fuit sic humiliari, quo maiore in odio esset idololatria.

Nee répugnât quod postea sequitur, stetisse unum-quemque ad ostium tentorii sui, quando egrediebatur Moses: quia tunc plus reverentiae et terroris debe-bat eorum animis incutere quae tunc illustrior erat Dei gloria. Ergo quoties in Dei conspectum se sistebat mediator, non plus illis permissum fuit quam eminus aspicere columnam nubis, quae etiam Mosen recipiebat ut ab illis segregaretur. Interea notandum est, sic Deum ab illis tunc migrasse, ut tantum reiicerentur a propinquo accéssu, non autem prorsus alieni essent. Signum enim fidei fuit ado-ratio: licuit illis precari et Dei gratiam implorare:

sciebant in persona Mosis se exaudiri. Ergo non erat dissidium eiusmodi quod spem veniae illis in totum abscinderet: sed quod acueret sollicitudinem, et eos ad resipiscentiam exerceret. Ita saepe Deus ex professio faciem suam abscondit a peccatoribus, quo verb humiliates ad se invitet. Idque diligenter

105 EBDITUS AD HISTORIAM. 106 iiotandum est, ne ubi nos vel ore vel manu castigat,

precationes nostras impediat terror, vel cognitio reatus : sed ipsum e longinqua etiam distantia quae-ramus. Ac fere similis est excommunicationis ratio:

quia Satanae traduntur quos ecclesia reiicit a con-tubernio piorum: sed tantum in carnis interitum, ut spiritus salvus fiat in die Domini. Et ideo Paulus (2. Thess. 3 , 15) non vult haberi tanquam inimicos, sed admoneri ut fratres. Quf>d dicitur populus assurrexisso, et singulos stetisse ad ostium tentorii sui, quidam perperam (meo iudioio) ad civi-lem honorem referunt, ac si exhibitus sit duci honos : quin potius existimo, quum statis boris omnium nomine Moses ad Deum se conferret, cultus et ado-rationis fuisse socios. Qua ratione etiam prosequuti sunt oculis, donee eum nubes obtegeret. Eodem sensu continuo post repetitur assurrectio, ubi sermo fit de columna nubis. Quare mihi dubium non est quin uterque versus de spirituali cultu exponi debeat. Quomodo autem coram signo testati sint suam pietatem, neque tarnen crassa imaginatione Deum illic coluerint, alibi diximus.

11. Et loquebatur Iéhova facie ad fac. Hoc elogio postea insignietur Moses (Num. 12, 8), quum Deus volet ilium discernere a reliquis prophetiB.

Familiäre ergo colloquium hac voce exprimitur, ac si dictum esset, Deum apparuisse Mosi singulari revelationis modo. Si quis obiiciat, pugnare cum hac sententia quod mox videbimus: Non poteris faciem meam vldere, facilis est solutio: quamvis peculiari modo Deus se patefecerit Mosi, nunquam tarnen apparuisse in solida sua gloria: sed quatenus ferre poterat hominis infirmitas. Haec enim loquutio continet tacitam comparationem quod scilicet nemo aequalis fuerit Mosi, vel ad tantum dignitatis gra-dum ascenderit. Hoc vero ad legis commendatio-nem pertinet, Mosen eius ministrum quod familia-riter didicerat retulisse, ne qua ambiguitas sit suspecta. Quod dicitur Iehosua non recessisse a tabernaculo, inde colligimus Mosi fuisse domicilium suum in castris. Et forte ideo adolescens dicitur, ut illustrior in eo sit Dei gratia, quod eum aeditui munere fungi voluerit. Erat quidem vir maturae aetatis Iehosua eo tempore: sed beneficium Dei singulare in eo apparuit, quod multis senibus posthabitis, eum minorem natu praefecit tabernaculo suo custodem.

EX EODEM CAPITE.

12. Et dixit Moses ad Iehovam: Vide tu dicis mihi, Educ populum hune, et tu non indicasti. mihi quem missurus sis mecum. Atqui tu äixisti: Novi te

ex nomine, atque etiam invenisti gratiam in oculis meis. 13. Nunc ergo si modo inveni gratiam in ocu-lis tuis, ostende quaeso mihi viam tuam et cognoscam te, atque inveniam gratiam in oculis tuis, et vide quod populus tuus sit gens ista. 14. Et dixit: fades mea praecedet, et requiescere faciam te. 15. Cui respondit: Nisi facies tua praecedat, ne educas nos hi/nc. 16. Et (certe) qua in re notum erit hie quod invenerim gratiam in oculis tuis ego, et populus tuus?

nonne quum ambulaveris nöbiscum, et separabimur ego et populus tuus ai omni populo qui est super faciem terrae? 17. Et dixit Iéhova ad Mosen:

Etiam rem hanc quam dixisti faciam: quia invenisti gratiam in oculis meis, et novi te ex nomine. 18. Adie-citque: Ostende mihi quaeso gloriam tuam. 19. Cui respondit : Ego praeterire faciam omnem decorem meum ante faciem tuam, et vocabo ex nomine Iehovae coram te: et miserebor, cuius miserebor: et Clemens ero in quem clemens ero. 20. Dixit praeterea : Non poteris videre faciem meam: quia non vidèbit me homo, et vivet. 21. Dixit postremo Iéhova: Ecce, locus apud me, et stabis supra petram. 22. Erit autem quum pertransïbit gloria mea, ponam te in spélunca petrae,

et protegam te manu mea donec transiero. 23. Postea removébo manum meam, et videbis posteriora mea, facies vero non videbitur.

12. Vide lu dicis mihi: Educ. Iterum de re-conciliando populo satagit Moses. Nam promissio uberior per anticipationem inserta fuit. Oaeterum, a defectione nihil dum aliud promiserat Deus quam se populo terram daturum. EtBi autem de sola terrae possessione certiores reddere volens, addi-derat angelum fore ducem: hoc tarnen nonnisi tem-porale erat beneficium, et quod promiscue aliis quo-que gentibus conferre solet. Ita videbat Moses se et populum singulari bono privari, quo antea potiti fuerant. Idem enim ille angélus qui ipsos prae-cesserat, saepius vocatus fuit Deus exercituum, ut sentirent Deum peculiari modo sibi esse praesentem.

Itaque non abs re conqueritur Moses Deum non indicasse quem missurus sit: quia generaliter de angelo quolibet loquendo, unicum illum liberatorem populi praesidem et custodem perpetuae salutis abs-tulerat. Non igitur Aharonem sibi petit restitui,

Itaque non abs re conqueritur Moses Deum non indicasse quem missurus sit: quia generaliter de angelo quolibet loquendo, unicum illum liberatorem populi praesidem et custodem perpetuae salutis abs-tulerat. Non igitur Aharonem sibi petit restitui,

Dans le document Joannis Calvini opera quae supersunt omnia (Page 62-132)

Documents relatifs