• Aucun résultat trouvé

EIUSDEM HISTORIAE REPETITIO

Dans le document Joannis Calvini opera quae supersunt omnia (Page 132-200)

EX DEUT. CAP. II.

2. Postea loquutus est ad me Iehova, dicendo:

3. Sufficit vobis circuisse montem istum: convertite vos ad aquilonem. 4. Populo autem praecipe dicendo:

Vos nunc transituri estis per terminum fratrum ves-trorum föliorum Esau qui habitant in Seir : time-bunt autem a vobis, cavete düigenter: 5. Ne irritetis eos, non enim daturus sum vobis de terra eorum us-que ad calcationem plantae pedis: quia in haereditatem ipsi Esau dedi montem Seir. 6. Cibum emetis ab eis argento, et comedetis: et etiam aquam emetis ab eis argento, et bibetis. 7. Siquidem Iehova Deus tuus benedixit tibi in omni opere manus tuae, et novit quod ambules per desertum magnum istud: iam quadra-ginta annis Iehova Deus tuus fuit tecum, neque indi-guisti aliquo. 8. Et transivimus a fratribus nostris filiis Esau, qui habitabant in Seir, per viam solitudi-nis ab Elath et ab Esion-gaber: conversi autem trans-ivimus ad viam deserti Moab.

Num. 20, 14. Misit autem Moses nuncios. Prior narratio causam missae legationis non exponit: sed ex recitatione Deuteronomii liquet pacem ab Idu-maeis tanquam fratribus petitam fuisse Dei man-dato. Ergo iam belli et pacis leges praescribit Deus: ne quos temere aggrediantur Israelitae qui pro hostibus habendi non sint, quamvis parum hu-maniter se gérant. Ac iam hoc quidem populo durum fuit, regionem quae proxima erat intaetam relinquere, ut quaereret sedem longius remotam.

Sed duplici ratione fraenat Deus eorum intempe-riem: nempe quia iniquum sit ac minime humanum, cognatos lacessere. Genus autem ducebant isti duo populi ab Isaac : et priini eorum patres fuerânt fratres gemelli. Communis etiam illis erat circum-cisio, eiusdem originis insigne, et fraternae coniunc-tionis vinculum. Sed altera ratio magis ad cohi-bendos auimos valere debuit, quod nefas erat ex possessione deiieere filios Esau, quam simili iure adepti erant quo promissa erat terra Chanaan pos-teris Iacob. Ergo si volebant haereditate sua po-tiri, non erat violandum decretum quod Deus per os Isaac protulerat: maxime quum Esau ipse autor gentis arcano Dei instinetu domicilium suum fixisset in monte Seir, et illuc relegata esset eius

posteri-tas. Nunc ergo admonet Deus sacrilegam fore au-daciam, si labefactare tentent Israelitae vaticinium Isaac, quo Esau declaratus fuerat uberis et pinguis soli possessor.

Deut. 2 , 4 . Qui timebûnt a vobis. Haec moles-tior fuit tentatio, quum audirent non modo irritam fore legationem : sed quamvis Edom iniuste et hos-tiliter eos exciperet, abstinendum tarnen esse a vi et armis. Poterat enim aliqua esse ratio, ut amice rogando, legitimam belli causam haberent, si rex Edom reiieeret eorum postulata. Sed hoc secun-dum videri potuit prorsus intolerabile, nihil audere contra eos qui transitum absque maleficio negarent.

Yerum hinc melius apparet, paulatim miütiplici poenarum génère subactos fuisse ad obsequium, qui ferociter alioqui et petulanter voeiferati fuissent se inhumaniter a Deo traetari : quoniam hoc modo de-terior esset ipsorum conditio quam ferat ius com-mune omnium gentium. Ergo hac in re multum illis profuit triginta octo annorum circuitus, ut in viam redirent.

Num. 20, 14. Tu nosti omnem laborem. Prae-fatio ad 'conciliandum favorem apta fuit, quod filii Iacob ex eodem sanguine pxogeniti, ad Idumaeos familiariter accédèrent. Cognatio enim illos debe-bat hospitales reddere. Duo autem sunt praecipua capita quibus flectere conatus est Moses animum regis Edom, ut transitum per suam ditionem con-cederet. Prius suinptum est a communi humani-tatis sensu. Dictât enim natura opem miseris qui iniuste premuntur, ferendam esse. Hoc consilio dicit notas esse quas perpessi sunt molestias: nempe quod inquilini in Aegypto tyrannice vexati et op-pressi fuerint. Quod dicunt se et patres afflictos fuisse ab Aegyptiis, quanquam tunc nondum iudi-cio ad iniurias aestimandas praediti erant, non ta-rnen frustra queruntur iniurias illas sibi fuisse illa-tas, quae pertinebant ad totum corpus et nomen, praesertim quum postremus saevitiae actus ad eos proprie speetaret, dum iussit Pharao foetus omnes masculos exstingui. Secundum argumentum effica-cius est : quia nihil minus consentaneum quam auxi-lio nostro eos destituere quorum salutem nobis Deus commendat suo exemplo. Ergo ut opem a fratribus suis impetrent, commémorant Dei gratiam quae tunc passim Celebris esse poterat. . Quum ergo legatis datum est hoc mandatum : Clamavimus ad Iehovam, qui nos exaudivit, consilium fuit Idu-maeos hortari ut Dei essent imitatores, qui miseri-cors fuerat in liberando suo populo. Si quia obii-ciat non laudandum fuisse clamorem populi, qui neque ex viva et sincera fide, neque ex serio cordis affec-tu oriebaaffec-tur: solutio in prompaffec-tu est: Israelitas hie non iactare ullum meritum, ac si rite et perfecte precati essent, sed testari simpliciter de sua inno-centia, quia ad Deum confugere non poterant nisi

241 REDITÜS AD HISTORIAM. 242 ininste gravati. Hoc ergo ad commendationem

causae valet quod Deus ipsos exaudièrit. Probant autem ab effectuDeum fuisse liberatorem: quia in-credibilis fuerit exitus, quanquam breviter haec pars attingitur. Quod autem per angelum quidam Mosen intelligunt, frigidum est : quoniam baud du-bio hoc nomine commendant quae Deus miracula ediderat. Porro etsi angeli castrametantur in cir-cuitu servorum Dei, et certum est plures angelos salutis populi fuisse ministros: angelum tarnen praecipue désignât qui ante saepius vocatus fuit lehova, et in quo perfecte refulsit Dei maiestas.

Eum vero fuisse Christum docet Paulus.

19. Dixerunt ei fHii Israel. Incertum est fue-rintne secundo missi legati, qui sinistram omnem suspicionem diluèrent ad placandam ferociam. Pro-babile tarnen est referri quod una et eadem expedi-tione actum fuit. Summa vero est, nihil non ten-tasse Israelitas ut per Idumaeos daretur liber et innoxius transitu» : quo durior et minus tolerabilis videri potuit repulsa. Sed Deus hoc examine pro-bare voluit populi sui obedientiam. Quod ad Idu-maeos spectat, quamvis arma temere sumendo iustam ßibi cladem accerserent, Deus tarnen ad tempus il-lis pepercit: non simpliciter ignoscendo, sed poenam (sicut solet) differendo in tempus maturum.

Deut. 2, 7. Siquidem lehova Deus tuus. Haec ratio additur, ne populo molestum esset pecuniam, cuius non magna erat copia, consumere in emendo cibo et potu. Duo autem sunt membra : Dei libera-litate sie esse ditatos, ut suppetat facultas ad vic-tum emendum: deinde non esse dubitandum quin idem eorum indigentiae subveniat si opus fuerit, quia hactenus ipsis prospexerit, nee passus fuerit ulla re egere. Experimente igitur eos ad spem animât: quia Deus, ut ante solitus fuerat, eorum curam aget. Quaeritur tarnen quomodo dicat Deus se benedixisse labori manuum ipsorum, quibus nihil erat commercii cum aliis gentibus, ut Tel tantillum lucri facerent. Ego vero sie interpretor, quum gra-tis alerentur in deserto, nee assem unum impen-derent ad emendas corrigias, pecora eorum fuisse aueta, deinde ex quotidiano labore fecisse aliquem quaestum: non quotidianum pretium reeipiendo, sed parando sibi supellectilem et necessarias copias.

EX NUMER. CAP. XX.

23. Dixit autem lehova ad Mosen et Aharon in monte Hör, in finibus terrae Edom, dicendo:

24. Congregabitur Aharon ad populos suos. Non enim ingredietur terram quam dedi filiis Israel: eo quod rebelles fueritis ori meo in aquis iurgii. 25. Accipe Aharon et Eleazar filium eius, et ascendere fac eos

Catvini opera. Vol. XXV.

in Hör montem. 26. Tunc exues Aharon vestibus suisr

quibus indues Eleazar ßium eius: quia Aharon coïligetur, et morietur ibi. 27. Fecitque Moses quem-admodum praeeeperat lehova. Et ascenderunt in Hör montem in oculis totius congregationis. 28. Et exuit Moses Aharon vestibus suis, et induit mis Elea-ear filium eius, mortuusque est Aharon ibi in vertice montis. Tune descendit Moses et Eleazar de monte.

29. Videns autem Ma congregatio quod obüsset Aharon fleverunt eum triginta diebus tota domus Israel.

EIÜSDEM HISTORIAE REPETITIO.

EX NUMER. CAP. XXXIII.

38. Ascendü autem Aharon sacerdos in Bor montem secundum sermonem Iehovae: et mortuus est ibi anno quadragesimo ex quo egressi sunt filii Israel e terra Aegypti, mense quinto, primo die mensis.

39. Erat Aharon natus centum ac viginti très annos quando mortuus est in Hör monte.

23. Dixit autem lehova. Primo in morte Aharon consideranda nobis est iudicii quo damnatus fuerat exsequutio : quia ostendere voluit Deus se non frustra tarn illi quam Mosi minatum esse, quod tunc aeeidit, quemadmodum territari soient pueri.

Si absque ulla praedictione mortuus fuisset Aharon, quia pro vitae longitudine visus fuisset fato suo defungi, (ut loquuntur) moerore debilitäri poterat populus, ut nulla deinde esset ad pergèndum vo-luntas: nunc dum in morte unius hominis clare apparet publici omnium sceleris damnatio, acerri-mus ad omnes pungendos stimulus esse debuit tan ta Dei severitas in summum sacerdotem, qui prius sua intercessione Deum erga omnes placave-rat. Necosse enim erat venire illis in mentem, non amplius cum Deo ludendum esse, coram quo ne saneta quidem illa dignitas poenam effugeret.

Haec ratio fuit cur in omnium conspectu Aharon ad mortem vocatus fuerit, ut Deo vivere discerent superstites, quum ad parendum eos notabili exem-plo institueret. Neque enim tarn Aharon et Mosis causa additur exprobratio, non visnros terram, eo quod rebelles fuerant sermoni Dei, quam ut sen-tiret populus decies se interitu fuisse dignum:

quoniam sua contumacia exasperaverat sanetos viros, ut zeli intemperantia a fide prope exciderent.

25. Accipe Aharon et Eleazar. Successor vivo adhuc et superstiti designandus fuit, primo, ut vige-ret sacerdotii perpetuitas, deinde ne populus pro solita temeritate, rem in solius Dei arbitrio positam traheret ad sua suffragia. Nisi enim Eleazar vivo

16

243 EEDITU& AD adhuo pâtre creatus esset sacerdos, poterat munus ipsum esse fastidio: sicuti magna unius hominis dignitas saepe est odiosä. Ergo ne perversa invidia eos ad repudiandum sacerdotium impelleret, prae-venit Deus : ne religio, quae perpétua esse debet, una cum hominibus intereat. Scimus rursum quanta fuerit ad res novandas illius populi audacia. Ergo ne pro sua libidine sacerdotem ex alia tribu assu-mèrent, eum quem Deus probabat stabiliri bportuit, ut absque Controvefsià tanquam verus et legitimus reciperetur. Hac autem in re adhibitum fuit ex-ternum 8ymbolum, quod Eleazar sacro vestitu in-dutus fuit. Neque enim hic de subucula vel cal-ceis agitur, sed de ornatu, sacerdotali. Perinde igitur vaïuit hàec câef embriia ac si Aharon munus quo perfunctus erat ad eum diem, filio resignaret.

Porro observatü dignum est quod Aharoh non dig-nitate modo, sed etiam vita sponte cedit, quo tes-timonio approbata fuit eius fides : quia nisi persuasus fuisset haereditatem sibi in coelo esse repqsitam, non ita placide migrasset e mundo. Nunc vero ubi ad moriendum non secus se componit quam si in leoto suo quiësceret, minime dubium est quin ani-mum sustulerit ad spem beatae resurrectionis, ex qua nascitur moriendi alacritas. Et probabile est fidem eins erectam et adiutam fuisse, quum videret residere in persona filii gratiae testimonium, unde pendebat pöpuli salua. Perinde enim erat ac si ante oculos proposita fuisset imago mediatoris. Hoc ergo solatium siout non vulgare erat, superiorem ipsum reddidit mortis terroribus. Interea successit Eleazar, teste populo, ne postea murmuribus obnoxia esset eius autoritas. ,

29. Videns autem Ma congregatio. Hoc fere gentibus ac sàeculis omnibus commune fuit vitium, sed peculiariter regnavit in populo israelitico, sanotos Dei servos magis post mortem quam in vita iusto honore prosequi. Saepius lapidare voluerant Aharon : magnas turbas concitaverant, ut eum deiicerent e gradu in quo divinitus locatus erat: nunc malign nitatis et invidiae obliti, mortuum deflent. Caete-rum an luctus unius mensis, cuius fit mentio, laude dignus sit, quaeritur. Nam quum doloris irritamen-tum fuöfit, non potuit non esse vitiosus : quia plus satis ad doloris excessum naturaliter propensi sunt homines, quamvis sibi non indulgeant: deinde spes melioris vitae ad mitigandam tristitiam valet.

TJnde colligimus nullo fere aeternae salutis gustu esse praeditos quicunque intemperanter dolent.

Verum quia fidelibus alia fuit lugendi ratio, nempe, ut se exercèrent tarn in Dei timoré quam in spe et desiderio futurae resurrectionis, solennis iste luotüs non abs re in morem receptus fuit. Quo*

niam mors speculum est maledictionis Dei in totum humanuni genus, utile nobis est quoties quispiam nostrorum moritur, communem sortom deflere, ut

HISTOBIAM. 244 humiliemur sub manu Dei. Deinde si luctus in

rec-tum finem dirigitur, mortuis quodammodo vivos adiungit: ut in ipso interitu refulgeät novae et immortalis vitae societas. Adde quod veteris populi infirmitas talibus subsidiis levanda fuit ac fulcienda.

Neque enim inter obscuras umbras promptnm fuisset supra mundum assurgere, nisi edocti fuissent ad se pertinere mortuos, et sibi cum illis mahere aliquod vinculum coniunctionis. Quod si abusu corrumpitur utilitas, iniquum tarnen est hominum vitio impro-bari quod per se rectum est.

39. Erat Aharon nabus. Senectus Aharon non sine causa exprimitur: quia in salutem populi inso-lito modo vita eius prorogatà fuit. Anno centèsimo iam ordinarium vivendi modum excesserat, quare singulari Dei beneficio fuit superstes, donec trans-iturus esset populus in terram promissam. Quo turpior fuit ingratitudo populi, non agnoscere paternam illam Dei curam: quum mmistrum gratiae suae incolumem servando ipsis con-suleret.

EX DEUT. CAP. X.

6. Filii autem Israel profecti sunt de Beeroth filio-rum Iaacam m Moserah: ülic mortuus est Aharon, et illic sepultus est, functusgue est sacerdotio Eleaear filius eius pro eo. 7. Inde profecU sunt in Oudgo-dah, et de Gudgodah in Iobath terram torrentium aquarum.

6. Filii autem Israel. Quia bic Mosi propo*

Bitum non est, stationes referre, ; siouti Nunh 33. cap.

sed tantum notare in qua regione mortuus fuerit Aharon : ideo proximae narrationi attexere visum est quod hie legimus. In morte Aharon, poenam suae rebellionis agnoscere poterant. Quod autem suffectus in eius locum fuerat Eleazar, in signum fuit paternae Dei gratiae, qui eo bono destitui pas-sus non est. Haec etiam successio instar perpetuae regulae esse debuit in futurum tempus, ut sacer-dotalis dignitas, ex Dei praescripto, resideret in ea familia. Caeterum hie recenset locorum nomina, quae in loco nuper citato praetermittit, recta enim profectos Israelitas illic narrât e Cades Barnea in montem Hör: deinde transitum facit ad Salmo-nah et Phunon: forte quia diversa fuit locorum appellatio, vel quod in Gudgodah et Iobath castra-metati non sunt: quanquam loci commoditâs eos invitare potuit, ut subsistèrent in valle irrigua:

regio enim Torrentium vocatur, per quam .fluebat aquarum copia. Non admoneo, quod per se quilibet lector facile animadvertet, in sermone Mosis inversam esse historiae seriem: quia post

245 REDITUS AD mortem Aharon, Levitas dicit a reliquo populo separatem.

EX NUMER. CAP. XXI.

1. Quum audisset Chananaeus rex Arad habi-tons in Meridie quod venvret Israel per viam explo-ratorum, pugnavit cum Israele, et abduxit ab eo praedam1). 2. Vovik ergo Israel votum Iehovae, et

•dixit: Si tradendo tradideris pqpulum istum im manum meant, delebo urbes eorum. 3. Et exaudivit Iehova vocem Israelis, et dedit (Jhananaeum, et délevit eos ac urbes eorum : vocavitque nomen loci ittius JSorma.

EITJSDEM HISTORIAE REPETITIO.

EX NUMER. XXXIII.

40. Audivit autem Chananaeus rex Arad (is vero habitabat in Meridie in terra Chanaan) quum ingrederentur filii Israel.

1. Quum audisset Chananaeus. Quisnam fuerit hie rex Arad non prorsus convenu inter interprètes.

Quidam existimant fuisse Amalecitam: sed refel-litur eorum error, quia iampridem Amalecitae frus-tra conati fuerant iter populi abrumpere. Nee eredibile est post multam stragem rursus idem fuisse ausos : '•, praesertim quum ditio eorum maneret intaeta. lam absurdum esset Amaleoitas vocari Ohananaeos, qui originem ducebant non a Chanaan, sed ab Esau, et ita Israelitis erant consanguinei ex progenie Sem. Hoc autem de Amorrhaeis recte intelligemus, quos sub Chananaeis cömprehendi certum est, ut Ulis erat commune genus: sicut libro primo docet Moses. Imo alibi per Amorrhaeos désignât omnes populos Chanaan. lam huius libri capite 34. videbimus terminos pertinuisse usque ad montem Hör et Cades Barnea. Quum vero illis locis contigui essent Amorrhaei meridiem versus, optime quadrabit nomen. Quod autem rex Arad solus bellum movit, factum est paterna Dei Providentia, qui paulatim assuefacere populum suum voluit ad hostes vincendos. Si coniunctis viribus omnes populi uno impetu populum imbel-lem aggressi essent, pavore attonitus concidisset.

Nunc contra gentem unam facilius fuit se defen-dere. Et tarnen Israelitas primo conflictu fugari

1) In margine: vel, captivitatem. Textus gallicus contra habet: des captifs et in margine: du butin.

HiSTORIAM. " 246 passus est Deus, ut victor Chananaeus praedam abstulerit, vel abduxerit captivos. Atque hoc quo-que utile fuit Israelitis, ut suis viribus diffisi, sup-pliciter ad Dei auxilium confugerent. Discere enim ipsos oportuit, nisi divinitus essent adiuti, se, ubi resistendum esset multis validis gentibus, longe fore impares, quando ne unum quidem populum sustinuerant. Quantum ad viam exploratorum spectat, quidam intelligunt populum, sicuti edoctus erat a Iosue et Caleb, sequutum fuisse, eorum vesti-gia qui missi fuerant ad terram explorandam.

Sed quoniam apparet diversum fuisse iter, nescio an opinio ilia probe consistât. Itaque alii àccipiunt nomen " p i pro instar : quod durum et coactum videtur. Sic ergo interpreter : Quum per regiohes incognitas pergendum esset, ex more praemissos fuisse speculatores qui totum iter dirigèrent. Hinc cognovit rex Arad terram suam peti, antequam eo progressus esset exercitus.

2. Vovit ergo Israel. Fuit hoc pietatis speci-men, accepto damno non spem abiicere, nee fremere adversus Deum: sed opem eius implorando colli-gere animos. Ad hanc scilicet animi mansuetu-dinem subacti fuerant Dei ferulis, quanquam huius obedientiae (ut mox videbimus) perpetuus non fuit tenor. Votum porro hoc primo intuitu quivis -prae-posterum fuisse diceret, quod tarnen legitimum fuisse et Deo probatum, ab effectu colligitur: quia signum approbationis fuit quod Deus exaudivit vota populi et clamorem. Fateor quidem vitiosis interdum precibus Deum annuere: sed minime dubium est quin Moses hie pietatem in voto com-mendet. Videndum igitur quomodo licuerit inter-itum urbium et vastitatem terrae offerre Deo tan-quam sacrificium boni odoris. Huius quaestionis facilis erit solutio si tenemus votum non temere neque ex zelo inconsiderato, sed potius ex Dei man-date fuisse conceptum. Crudele videtur gentem unam interficere. Atqui Deus non modo earn per-dere decreverat, sed Israelitas armaverat ad suum iudicium exsequendum. Quare futiliter votum, de quo agitur, nuncupatum non fuit praeeunte Dei verbo, quae prima est rite vovendi régula. Licebat quidem urbibus parcere, ut illis potirentur; sed licuit etiam tanquam primitias dicare in anathema:

sicuti de urbe Iericho alibi scribitnr. Hoc certe tenendum est, quamvis palam et diserte non ius-sisset Deus urbes funditus everti, votum tarnen hoc a spiritu sancto fuisse dictatum: ne populus in angulo uno per ignaviam subsisteret, sed terra ilia nudata' et vastata melius se animaret ad ulteriorem progressum. Verbum Din quo utitur Moses, sig-nificat quidem Perdere, unde nomen riDin deduci-tum, speciem anathematis in se continet, ac si terram Dei maledictioni subiicerent. Subiicit autem Moses populum officio fuisse perfunctum, postquam,

16*

247 REDITUS AD Toti damnatus esset. Fuit autem laude digna magnanimitas, habitandi conimoditatem négligera, urbes delendo, quas iure belli acquisierant. Ne-scitur tarnen an statim post hostes profligates diru-tae fuerint urbes. Imo potius coniicio aliquam fuisse temporis distantiam : quia non statim fines terrae promissae ingressus est populus: quod etiam clarius patet ex capite 33. ubi post praelium com-missum numerantur stationes quae sunt in alio tractu. Probabile ergo est pugnatum fuisse extra fines Chananaeorum : deinde quum paulo post illuc venisset populus, terram ultima clade fuisse affectam.

247 REDITUS AD Toti damnatus esset. Fuit autem laude digna magnanimitas, habitandi conimoditatem négligera, urbes delendo, quas iure belli acquisierant. Ne-scitur tarnen an statim post hostes profligates diru-tae fuerint urbes. Imo potius coniicio aliquam fuisse temporis distantiam : quia non statim fines terrae promissae ingressus est populus: quod etiam clarius patet ex capite 33. ubi post praelium com-missum numerantur stationes quae sunt in alio tractu. Probabile ergo est pugnatum fuisse extra fines Chananaeorum : deinde quum paulo post illuc venisset populus, terram ultima clade fuisse affectam.

Dans le document Joannis Calvini opera quae supersunt omnia (Page 132-200)

Documents relatifs