• Aucun résultat trouvé

Joannis Calvini opera quae supersunt omnia

N/A
N/A
Protected

Academic year: 2022

Partager "Joannis Calvini opera quae supersunt omnia"

Copied!
391
0
0

Texte intégral

(1)

Book

Reference

Joannis Calvini opera quae supersunt omnia

CUNITZ, Edouard (Ed.), BAUM, Johann-Wilhelm (Ed.), REUSS, Eduard Wilhelm Eugen (Ed.)

CUNITZ, Edouard (Ed.), BAUM, Johann-Wilhelm (Ed.), REUSS, Eduard Wilhelm Eugen (Ed.).

Joannis Calvini opera quae supersunt omnia. Brunsvigae : C.A. Schwetschke, 1863, 59 tomes en 58 vol. : ill. ; 27 cm

Available at:

http://archive-ouverte.unige.ch/unige:650

Disclaimer: layout of this document may differ from the published version.

1 / 1

(2)
(3)
(4)

GE B i b l i o t h . pub. et univ.

1061291957 A

(5)
(6)

C O R P U S

R E F O R M A T O R U M .

VOLUMEN XLIV.

OANN1S CALVINI

OPERA QUAE SUPERSUNT OMNIA.

EDIDERUNT

GÜILIELMÜS BAUM EDÜARDÜS CÜNITZ EDÜARDÜS REÜS S

THEOLOGI ARGENTORATENSES.

VOLUMEN XVI.

'

BRUNSVIGAE

APUD C. A. SCHWETSCHKE ET FILIUM.

(M. BEUHN.) fj J 1 8 7 7. r •''• - '

(7)

I

oifl I}£t

(8)

IOANNIS CALVINI

OPERA aUAE SUPERSUNT OMNLL

AD PIDEM

EDITIONÜM PRINCIPÜM ET AUTHENTICARUM

EX PARTE ETIAM

CODICUM MANU SCRIPTORUM

ADDITIS PROLEGOMENIS LITERARIIS

ANNOTATIONIBUS CRITICIS, ANNALIBÜS CALVINIANIS INDICIBÜSQÜE NOV1S ET COPIOSISSIMIS

EDIDBRUNT

GUILIELMUS BAUM EDÜARDUS CÜNITZ EDÜARDUS REÜSS

THEOLOGI ARGENTORATENSES.

. PUBLIQUE*

\4j

Y0LÜMEN XVI.

BROTSYIGAE

APUD 0. A. SCHWETSOHKE ET FILIUM.

(M. BEUHN.) 1 8 7 7.

ßP (f» 7 I4lf

(9)
(10)

THESAURUS

EPISTOLieUS CALYINIANUS

8IYB

OOLLBCTIO AMPLISSIMA

EPISTOLARUM TAM AB 10. CAL VINO QUAM AD EUM

SCEIPTABUM

QUAS MAXIMA EX PARTE E CODICIBUS MANUSCRIPTIS ERÜTAS

ADDITISQUE PROLEGOMENIS LITERARIIS

BT ANNOTATIONIBUS CRITIOIS BT HISTORIOIS ILLUSTRATAS

EDIDERUNT

EDÜARDÜS CüOTTZ ET EDÜARDÜS REUSS

THEOLOGI ABGENTORATENSES.

VOLUMEN VII.

(11)
(12)

THESAURI

EPISTOLICI CALVINIANI

TOMUS v n ,

EPISTOLAE AD ANNOS 1556—1557 PERTINENTES.

(13)
(14)

MDLYI.

2374,

BEZA BTJLLINGERO.

Praemissis nonnullis de Vergerio epistolas sibi destinatas in aliénas manus pervertisse querenti, Gari- baldi notât suspectant fidem, Viretum ab exsulïbus Genevensibus calumniis tradudwm significat, in Gallia ecdesias zelo flagrare gaudet.

(Ex autographo Arch. Turks. Plut. VI. Vol. 166, fol. 73,'coll.

cum exz. GeneveDsibus duobus Cod. 119, fol. 119 et God. l l lb, fol. 15; et Bernensi Epp. VI. p. 993. Bdidit Baum. I. 448.)

Eximio servo Dei D. Henrico Bullingero, patri mihi observandissimo et eeeiesiae Tigurinae fidelis- simo pastori.

Tiguri.

8. De Vergerio nostro ita se res habet ut scripsi, qua de re ne.quid possis dubitare,, ecce tibi ipsius verba, ex epistola quam ad me ultimam dedit italico sermone xx. Augusti quum Reutlingae esset:

La vostra lettora mi è venuta come per Ven- tura aile mani, un amico mio.l'ha trovata sola, sola in man di non so chi in Schaffusa, et che scandalo sarebbe stato se fosse andata in man di qualche uno degli awersarii? che concetto n'haverebbono fatto et del Giurisconsulto *) et di me? etc.

Ego igitur suspicor literas oberrasse, quod quum sine uUa tua culpa accident, non est, opinor, quod de ea re cum ipso Vergerio expostules.

Quod autem ad Gribaldum attinet, ut prorsus intelligas quid illi controversiae hie fuerit, *) non tarn cum Calvino, quern semel tantum est alloqùutus in ultima ipsius profectione,8) quam cum Italica

2374.1) Gribaldo.

2) Cf. N. 2331.

3) M. Gribaldus non incelebris IOtus quum Geneyam venisset dednctuB ad Calvinum a quibusdam Italia quos Pa-

Calvmi opera. Vol. XVI.

ecclesia aut potius cum bonis omnibus, mitto ad te professionem fidei ipsius de Deo, de trinitatis per- sonis, de utraque Christi natura..4) Si quia etiam de spiritu sancto quaesivisset, facile est coniicere quam portentosa respondisset. Ex his autenfcog- nosces quomodo Deum unum et trinum, Christum deum et hominem confiteatur : cognosces etiam quam sincere et animo detestetur Serveti errores. Homi- nem, quod sciam, nunquam vidi. Bed quum haec ipse sua manu scripserit quorum exemplar ad te mitto, non possum non ipsius errores nefandos' per- inde ac diabolum ipsum exsecrari. Si serio resi- puisse intellexero, gaudebo certe ex animo, sin minus, cupio omnibus ecclesiis Dei notam esse hanc pestem et omnes ipsius errorum fautores, ne bonis viris imponat, idque ut fiat sedulo operam dabo. . Scribam tarnen ante ad Vergerium, et haec eadem ad ipsum, mittam ut quid de illo sperandum Bit in- telligam. Patientia quidem opus est, fateor. Sed haec mihi quidem videntur magis clara et testata iampridem esse quam ut posait quispiam vel semel monitus in istis per simplicitatem hallucinari. Tides etiam ex iis quae ex Polonia nunciantur Satanam iatn coegisse copias suas ad istarum haereseon. in- staurationem. Hinc ilia axiomata, quae nobisoum cominunicavit vir optimus Franciscus Lismaninus, maxima ex parte cum Grihaldi confessione ita con- sentiunt, ut paene videri possint ab eo descripta: 5)

tavii docuerat, reonsante Calyino dextram Uli porrigere nisi prius de primario chr. fidei articulo i. e. de sacra Triade et de deitate Christi inter eos convenisset, nullum postea locum ullis admonitionibus Tel argumentis reliquit. ' Itaque quod ei iam turn praedixit Calvinus, grave nimirum Dei indicium per- tinaoi ipsius impietati -immineres, hoc re ipsa postea ezpertus est. (Beza, Vita C. ed. Nickel p. 25.) Haec conversatio ad m. Maium aut Ijmium 1555 referenda erit quum Gribaldus Patavium reliquisset et antequam Tubingam concéder et. (Cf.

N. 2220. N. 77)

4) Tales confessiones Gribaldus subinde plures edidisse videtur. Cf. Trechsel II. 285. 289. Ex hoc Berne loco facile efficies hanc nequè intégrant neque orthodoxam fuisse.

5) Dolendum haec documenta non exstare. Soient his- l

(15)

3 EPISTOLAE 2374—2376 4 adeo sui similis est Satan quoties libuit. Magna

igitur non modo prudentia sed etiam diligentia opus est, ut nascentibus malis occurratur. Quid autem de his rebus sentiamus cognosces ex communi nos- tro scripto quod ad ipsum Lismaninum mittimus ad , fratres nostros Polonos perferendum, neque dubita-

mus quin hanc nostrae fidei professionem Tobiscum et cum fidelibus omnibus communem habeamus.

De Geuevensibus copiose ad te, ut opinor, D.

Calvinus noster.6) Nos hic quoque strenue exerce- mur, ac praesertim D. Viretus,7) quern isti exsules non verentur palam ut nebulonem ac proditorem accusare. Addunt etiam fuisse instinctu Calvini Genevam profectum ut per blanditias a captivis extorqneret ut exsules criminarentur. Ita coactus est Viretus diem illis di'cere. -Causa publice agitur neque maior habetur Vireti ratio quam si homo esset ignotus et eiusmodi ut suspiciones tantorum ctiminum in eum possint cadere. Sed Dominus, ùt spero, istis offendiculis tandem medebitur. Nos quidein oportet per bonam ac malam famam ad mètam contendere.

In Gallia pergunt ecclesiae, zelo plane mira- bili. Parisienses s) novum ministrum petunt, quern brevi, ut spero, missuri sumus.9) Sed vide ut hoc non spargatur. Nam inter fidèles multi per simpli- citatem quotidie peccant ista inconsiderate effutiendo, inulti quoque sunt insignes hypocritae, quales quo- tidie plurimos hic experimur. De nobili illo puero quidquid intellexeris ad nos perscribes. Beraldus10) autem noster, quamvis adhuc tibi incognitus, sed plane dignus quern âmes, magnopere te salutat cum ifcBta nostra ecclesia. Bene vale, mi optime pater.

Dominum Iesum ex animo precor ut te incolumem conservet, tibique indies magis ac magis benedicat.

Omnes collegas rogo ut accurate salutes meo no- mine. Iterum vale. Lausannae Calendis Ianuarii. 'l)

Th. Beza

alius tibi in Domino addiotissimus.

torici initia antürinüarismi in Polonia ad Petri Oonesii de- ciarationem in synodo Sectimenensi Ian. 1556 habita re- ferre, cf. Lubien. p. 111. Io. Stonii epit. hist. wig. Unitar, in Polonia in Sandii bibliotheea p. 183. (Salig. II. 624.)

Verum talia placita iam antea publice prolata fuisse docet hoc Lismanini testimonium, et quae iam inde ab a. 1554 contra Stanearum in variis synodis acta sunt.

6) JV.2329.

, 7) N. 2364. ,

8) Primum coetus congregati sunt in aedibus cuiusdam nobilis Cenomani cui nomen erat de la Ferrière, et minisierio fungebatur Io. le Maçon dictus La Bivière, m. Sept. 1555.

CHist. eccl.l. 99.)

9) De hoc negotio inox plura.

10) N. 2331.

11) Annum 1556 confidenter adscribes.

2375,

CALYTNUS MINISTRES SAXONICIS.

Dedicatio secundae defensionis piae et orthodoxae de sacramentis fidei contra Westphalum.

(Scripta fait Nonis Ianuarii 1556. Incipit a verbis: Etsi mihi optime conscius sum, et impressa est in Tomo IX. Opemm

pag. 45 seqq.)

2376.

GARNERIUS OALVINO PARELLO ET VIRETO.

Semél atque iterum iam scripsit et nunc tertio scribit consilium eorum sibi efflagitans de libro a se in causa sua Argentoratensi exaraio, num typis man- dandus sit. Tum pluribus refert quaenam eius con- ditio sit i/n aula principum Hassiae.

(Ex autographo Cod. Gothl 405, fol. 96.)

Clarissimis viris D. Ioanni Calvino Guilelmo Fa- rello et Petro Vireto patribus ac praeeeptoribüs suis

in Christo observandis.

Clarissimis viris D. Ioanni Calvino Guilelmo Fa- rello et Petro Vireto dominis ac praeeeptoribüs suis in Christo venerandis Ioannes Garnerius humilis

diseipulus S. D.

Iam tertio *) ad vos scribo, patres in Christo venerandi : tantum enim vobis defero quemadmodum decet, ut nihil vobis inconsultis attentare velim, praesertim in his quae nostram religionem concer- nunt. Quapropter rursus peto et obsecro ut mihi respondere dignemini, an liceat typis tradere et invulgare libellum quem edidi2) de meo discessu ab Argentina. Scripsi enim atque paravi libellum in quo traetatur tota illa actio quae fuit inter me et quinque nebulones, •) falsos testes et proditores Christi et ecclesiae. Totam actionem ipsam tracto, et modum tractatus cum suis circumstantiis. Depingo inprimis meos quinque proditores suis coloribus

2876.1) Praecedentes non exstant.

2) i. e. scripsi. Nam édita non videtur. Mentio cette eius nulla fit ap. Striederum, Grundlage eu einer hess. Ge- lehrtengesch. Ooett. 1781.

3) Marbachii diar. ad 28. Sept. 5. Oct; etc.

(16)

5 1556 IANTJAR. . 6 cum ipsorum asseclis, quum indootrina turn in vita

et conversatione : deinde quid illos ad tales turbas incitarit, quo modo fuerit Hieremias tractatus a Iudaeis etc. Haec interea omnia facio citra dentem, quantum fieri potest, et quantum res ipsa fert.

Hoc perpetuo prae oculis habeo, ut vera dicam quae a nullo infitiari * possunt. Nam rem omnem uti gesta est simpliciter narro absque fuco aut men- dacio aliquo. Imp et multis honoris gratia parco, qui tarnen rudi ac severo pectine digni essent Hoc autem facio non tarn ut causam meam privatam quam Christi Domini mei et ecclesiae atque mei ministerii tuear ac vindicem. Etenim si de illis ulcisci cuperem, possem egregie, et corpus una cum fortunis perdere. At absit ut ei gloriam auferam qui dicit: Mihi vindictam* et ego caett. Quod si putarem hoc meum institutum non promovere, sed potius impedire gloriam Christi mei aut salutem et aedificationem ecclesiae, ego potius igni quam ty- pographo scriptum hoc meum traderem. Minuatur Gàrnerius et crescat Christus! Pereat ut vivat ille, quoniam sic, dum périt pro Christo, servatur cum Christo. Hoc inprimis spectare debemus, glo- riam Christi et salutem proximi: quod et me spec- tasse puto in hoc meo libello. At quouiam quisque caepus est in propria causa, vestrum iudicium at- que consilium peto, in quo polliceor me mansurum omnino. Agnosco enim vos quales hactenus agnovi, nempe patres ac praeceptores meos carissimos, qui- bus me ipsum debeo in Christo Iesu. Itaque ut mihi respondere dignemini precor, et per servato- rem nostrum Christum Iesum obsecro. Ego ero Francfordiae in proximis nundinis favente Deo: ibi speotabo* rssponsüm.

Caeterum ego aliquando per occasionem loquu- tus sum cum illustrissimo principe meo de consilio nationali habendo pro concordia ecclesiarum, *) prae- sertim in causa sacramentali, uti olim factum est Marburgi, et ut vocarentur doctissimi viri ab utra- qua parte. Inter caeteros nominavi D. Gal/omum et Biülingerum, quos etiam in summo pretio habet, ut par est. Nam et de utroque honorificentissime lo- quitur. At, inquit ille, hoc fieri non potest, nee ex- pedit, hoc praesertim tempore turbulentissimo.

Dicit praeterea indicta esse rursus comitia Tridenti ad Kal. Aprilis, adfuturosque doctissimos etiam ex Helvetiis aliquot.6) Ego nolui ulterius urgere. E x - spectabo finem istorum comitiorum, tunc rursum per occasionem loquar, atque si quid subolfecero

4) Philippus e captivitate liberates pristinos suos de conciliandis protesiantium partants conatus denuo assumpsisse videtur.

5) Falsus hie rumor. Paulus IV. minime de redinte- grando coneüio cogitabat, et si vel cogitasset protestantes nun- quam advocasset.

quod faciat ad pacem et concordiam ecclesiarum, vo- bis quamprimum significabo. Nihil enim magis quam ecclesiarum concordiam, modo sit iuxta verbum Domini, oupio.

Legati Imperatoris pridie hue venerunt nomine regis Anglorum, pacem et amicitiam petentes et an- nunciantes omnibus principibus Germanise, adeoqtré toti imperio, quantum intelligo. Multa feruütur de Imperatore et de Gallo, 8) at ego relinquo ilia om- nia filiis huius saeculi. Interea do operam diligen- ter, ut dominos meos illustrissimos principes iunio- res duos,7) u n a cum illo alio qui ex Saxonia venit instituam, ut quum meum institutum absolvero me rursus in coetum fidelium apud vos reeipiam. Ne- que enim hue veni ut ad vitam manerem, sed tan- tum ad tempus, donee perficiam id ad qüod sum vocatus. Hoc quum absolvero liber sum, absolvam autem duobus ad nimium annis. Etenim satis féli- citer succedunt nostra studia beneficio Domini: har- beo etiam dociles et benevolos diseipulos, habeo praeterea prineipem clementissimum atque beneficum, adeo ut nihil mihi desit. Omnia enim mihi ex arce subministrantur pro familia, praeterea Stipendium honestum duplo maius quam Argentinae. Lautis- sime sine molestia et labore vivimus. Caro sagina- tur : at spiritus non tarn bene nee tarn sincere in- servit Christo quam in laboribus aerumnis sudori4 bus et angustiis. Hoc testatur conscientia ipsa, velit nolit caro.8) Mea uxor perpetuo infirmatur, ut ha<5^

tenus. Idcirco vestros et ecclesiae preces postulat quo Dominus dignetur illam consolari spiritu saneto suo. Valete perpetuo felices, optimi patres, et me uti soletis amate. Dominus Deus Opt. Max. suae ecclesiae diu vos servet incolumes, spirituque sanoto suo usque in vitam aeternam dirigat. Amen. Cas- sellis 8. Ianuarii 1556.

Parcite, quaeso, stylo et ca- lamo. Salutatos denique cupio omnes fratres, verbi Dei minis- tros. Quibus omnibus, sed vo- bis inprimis, faustum felicem- que annum precor.

6) Ineunte hoc anno legati Imperatoris et regis Galliae de indueiis ad guinque annos faciendis agebant. Quid vero sibi velit de rege Anglorum non assequimur.

7) Erant Philippus IL natus 1541 et Georgias natus 1547. Frater eorum natu maior Guilielmus a pat/re tempore belli Smalcaldici Argentoratum missus ibi a Garnerio aliquem gallici sermonis gustum aeeeperat. (Hoffineister, Phil, des

Grossm. Nachfolger. Cassel 1856, p. 5.)

8) Hie duae lineae ab ipso autore sie atramento in- dueto deletae sunt ut nihil inde erui queat.

1*

(17)

7 EPISTOLAE 2377—2379 8 2377*

VERMILIUS CALVINO.

Scriptum quod contra Vinioniensem episcopum meditatur lente procedit, tarn ob ipsum argumentum diligentius tractandum, quam ob sui corporis imbecil- litatem et oui exiguitatem. Addit Argentoratensia, quae non ab omni parte tuta et felicia praesagiunt.

(Ex autographe) Cod. Genev. 112, fol. 1.)

Clarissimo viro D. Ioanni Oalvino ministro verbi Dei fidelis'simo ac mihi plurimum observandq.

Genevae.

S. D. Literas quas ad me 25 Decembris de- di8ti *) Ianuarii 12 accepi : de quibus uti par est gratias ago, culpam vero de uteris ad me serius missis nullam agnosco in te baerere. Idcirco ut earn depreceris, praesertim hoc tempore, non opus erat. Seio enim te quum in seribendo turn in eccle- sia gubernanda plus occupatum esse quam sis fe- rendo. Sed ipse Deus, qui pater est, quique corpo- ris Christi, nempe illius ecclesiae, perpetuo curam gerit, abs te non aberit. Quare quod agis agas, ne- que de mea offensione unquam sis anxius. Ille Spi- ritus qui nos in Christo adiunxit, ut quae ad civi- lem et externam rationem pertinent omnino inter nos bpni consulamus iubet. Deinde officia ista trans- mittendi literas meo iudicio leviora sunt quam ut ipse iis onerari debeas. Quod vero suades de scriptis iis quae prae manibus habeo,2) video quo spectet, neque diffiteor consilii tui iustam esse rationem, modo illam sequi possim. Id vero quominus fiat duae sunt causae. Prima, tanto plausu a papistis, praesertim Anglis, librum Vinfkoniensiss) exceptum esse, ut putent neminem esse qui ei queat respon- dere: remque prope sophistice prolixe accuratis- sime agit et perpetuo sententias patrum obtrudit.

Quamohrem, si perfunctorie ac paucis contradicatur, clamabitur nihil actum. TJnde mihi proposui ut singulis eius libri partibus respondeam, patres etiam opponendo patribus quantum ipsa res patietur, ne adversarii obganniant huic et illi looo non esse responsum. Novi Anglorum ingénia et existimo

2377.1) deperdiias.

2) Cf. N. 2357.

3) Contra Cranmerum scripsit: M. Ant. Constantii thao- logi Lovaniensis Confutatio cavillationum quibus 88. eucharis- tiae sacramentnm ab impiis Capernaitis impeti solet. Par.

{Lovan.) 1552. 4. Ed. altera 1554. {Cf. Strype, Cranm. II.

25, p. 373, Schmidt, Verm. 177.) Martyris confutatio demum a. 1559 s. a. et l. fol. prodiit: DefenBio doetrinae veteris et apostolicae de ss. encharistiae sacramento. {Strype, p. 375, Schmidt, p. 222.)

satius esse ut semel res agatur, licet fortasse serius, quam ut praecipitata contemnatur, et potius velita- tio quam iustum praelium habeatur. Accedit prae- terea me non habere corpus usque adeo factum ad graves labores, et quotidianas ocoupationes non esse levés. Doceo enim quum theologica turn Ari- stotelis Ethioa, quae onera ingenioso et apprime in- stitute fortassis parvi momenti essent, at mihi, ut verum fatear, multum negotii facessunt.

Hae sunt rationes, vir clarissime, cur mea hi- cubratio non tarn cito sit in lucem edenda. Liber adversarii, ut dixi, prolixus eBt et versutus. Meae praeterea vires non sunt robustae, atque aliis sub- inde occupationibus intercipiuntur. Sed hoc me consolatur, ecclesiam nullam inde iacturam facere.

Nam quae tu egregiè scribis, quae antea sunt a dootissimis viris elaborata, quaeque a nonnullis An- glis materna lingua édita sunt, abunde huic opti- mae causae sufficere arbitror, quamvis furori Sa- xonum nihil unqùam satis fore sperem.

Bonus senex Theobaldus Nigri*) a suo diacono ut Zwinglianus insimulatur, ut ille nolit amplius cum suo pastore communicare: certe ab illo iuvene cams Theobaldi mala rependitur gratia. Me voluis- set habere iudicem : sed recusor. OfFerunt illi Mar- pachivm et Babbum.s) Senex Marpachium non ré- cusât, sed Babbum nullo pacto vult admittere. Ego senilem animum consolari et confirmare non inter- mitto. Quid vero sequuturum sit nequeo divinare:

nam a reditu meo ex Anglia non vocor ad ecclesi- astica consilia.

De mi8sa et sacrificiis eiiciendis hoc anno bona ' spes erat, et adhuc non desperatur. Sed Beatuse)

interturbavit omnia. Concionem quippe solennem habuit, quum consul novus inauguraretur, et ora- tionem suam in eo totam consumpsit, ut probaret magistratui hoc non licere facere, quod canonici summi templi eorum ditioni minime subiiciantur, addebatque hoc agere nil aliud esse quam bellum minime necessarium sibi accersere. Concio popu- lum propemodum Universum offendit, symmystas omnes laesit, quum saxum illud toto hoc anno volvunt: sed quid senatus iudioaturus sit nescimus.

Deus rem bene vertat. Tu vero, clarissime vir, bene valeto, et me ut facis ama. Gupio istic ami-

4) Schwarte, pastor Palaeopetrinus iain eo tempore quo missa abolita fuit. Diaconu's eius fuit Georgius Mornhinweg, postea diaconus ad S. Thomae, a. 1557 simul cum Sfto pastore Beato Gerungio a magislratu dimissus, ob indolent inquietam et violentam.

5) pastor ad aedes novas quae dicebantur, vir ambitio- sus et a moribus rusticis cognitus, Memmingae natus 1524, in 2jeüii familia educaius.

6) Gerungius solus pro observando Interim pugnabat quum caeteri ministri omnes abrogari illud inherent. (Boehrich Ul. 93. Marbach, diar. passim.)

(18)

9 1556 IANUAR. . 10 cos meo nomine salutari, potissimum D. Marchio-

nem'') cum aliis meis Italis. Deus optimus maxi- mus ecclesiae suae te dmtissime servet. 13. Ianuarii

1556. Zanchus te salvere iubet.

Tuns in Domino Petrus Martyr.

2378.

F A R E L L U S BEZAE E T V A L E R I O . Agit de complurïbus quimuneri Parisiis obeundo idonei ipsi videntur quod Maturinus detrectat. Accu- ratiora non intelliguntur, quae est latinitatis consueta perspicuitas.

(Ex autographo Cod. Goth. 405, fol. 437.).

Servis Christi insignihus Iacobo Valerio et Theo- dora Bezae pietatis verae assertoribus.

Lausannae.

Absente praefecto non potuimus aliquem - ex fratribus mittere. *) Causa Guilhelmi Hobrachii omitti non potest sine maximo offendiculo, nee sta- tim finietur.2) Maturinus3) estnotior quam* possit in provincia quae offertur agere, nisi perpetuo la- teat, nee videt nunc, laborante grarissime puero, et non habeat ubi locet familiam, sitque in aere alieno, quid possit praestare. Tarnen aliis quam sibi credere mavult, tantum indicat quae eum mo- rentur. Sermo habitus est de Nicolao Piednoelo,4) quern putem habere sororem uxoris Corderii, quod is valde sit appositus qui designetur ad id ad quod Hobrachius. Praeterea Georgius Lamentus, unus ex quatuor quos Tossanus profligari fecit, non parum

7) Carracciolum.

2878.1) Cf. Beea N. 2374, not. 8. Vides hune classent Neocomensem adiisse quae aliquem Lutetiam mittendum dé- signant.

2) Em its quae de Hubraguio legisti N. 2282, haee non plane elucidari possunt. Gaeterum hie postea Francofurtum missus est et eontentiosus fuisse videtur. Cf. tarnen Kirchh.

Farel U. 149, ubi narratur quid ei Landeronii accident quum in vicinia evangelic praelecto contra missam verba fecerit.

Haec spectare videntur ad ea quae Farellus habet I. I.

3) Cave de Corderio cogites. Vide potius N. 1964. De hoc ut. videtur Neocomensi {Baum. I. 237) etiam infra dicetur, verum post longiores tergiversationes munus Parisiense de- trsctavit.

4) Hic et Lamentus (si nomina recte legimus) aliunde non cogniti.

oonduceret, quum conditionem non habent. Dispi- oite inter vos. Haec vix raptim licuit. Valete bene et ignosoite. Neooomi 19. Ianuarii 1556.

Cupimu8 rescire de Vireto et eius puero.5) Ser- vet utrumque .Dominus. Non licuit Genevam scri- bere, quum vix hoc tantillum potuerim. Vos sup- plete.

Vester Farellus.

2379.

CALVINUS B U L L I N G E R O .

Duo capita tractai, alterum de renovando foe- dere cum Bernensibus, alterum suum ipsius negotium, nempe secundum defensionem contra Westphaktm, quae iam ipsi nimis vehemens videtur.

(Ex autographo Arch. Tnrio. Pint. VI. Vol. 166, olim Epp;

Tom. 24, fol. 25. — Reperies etiam in Ood. Genev. 111b, fol.

2 v. et ter in Epp. Bern. Tom. VI. p. 149. 519 et 559. Simler.

Vol. 86. Anglice versa legitnr in ed. Philad. III. 247'.) Clarissimo viro et fideli Christi ministro D. Henricho Bullingero ecclesiae Tigurinae pastori, symmystae

plurimum mihi observando.

S. Scripsi pridem nostras in foedere renovando *) veteri forma contentos fuisse, verum quia aliter Bernatibus placebat, sibi fuisse moderates. Hue tandem ventum est ut in praecipuo etiam capite, quod Bernâtes maxime urgebaut, nostri cedere ma- luerint quam pertinaoiae culpam sustinere. Hoc concesso speravimus illos mitigatum iri, ut de reliquis non ita molesti forent. Quando haec opinio fefellit, nostri fidem clarissimi senatus vestri implorant, ut arnica deprecatione ad aequitatem flectantur Ber- nâtes. Atque hinc vides quam vere tibi asseruerim, non esse timendum, ne quod turbulentum consilium nostri captarent, ut suspicio Bernae iniecta fuit, vel

5) Puer non vixit

2379.1) Haec epistola missa est per Bosetum quern Gene- venses Turicum Basileam et Schaffusium miserunt mediationem civitatum petiturum. {Beg. du Conseil 22. Ian. cf. ibid. 28.

Nov. 30. Dec. et 17. Ian. et ipsum Calvinum N. 2329.) Sena- tus Nostrum delegit qui publico scripto toium negotium ex- poneret. Hie Bernae male audiebat quasi ipse potissimum re- novationem impediret. Verum hic potius se ad concüiationem paratiorem ostendit. Genevenses expulsionem fugitivorum postulabant, Bernenses restaurationem, et praeterea né Gene- venses cum aliis foedus inirent. Quae Hundesh. p. 299 et Buchat VI. 183 habent rem non satis expediunX

(19)

11 BPISTOLAB 2379-2381 12 saltern iactatus remor. Sed nuncium, qui vivae epis-

tolae partibus optime fungatur, longiore scripto one- rare supervaouum foret. Abs te privatim nihil postulo, nisi ut tuos amicos, qui satis, ut confido, iam* voluntarii sunt, tua autoritate confirmes.

De Westphali refutatione2) cuius ad te exem- plar mitto, quid sentias ipse, et quale sit aliorum istic iudicium, avide scire expeto. Paulo vehemen- tiorem me fuisse video, quam in animo fuerat.

Sed nesoio quomodo inter dictandum mihi elapsus sum.a) Si non placuerit liber, testari saltern lice- bit, non fuisse a me scriptum. Sed absque ioco, ita fore tibi et reliquis fratribus gratum spero, ut excusatio quaerenda non sit. Libère tarnen quidquid visum fuerit profères. Forte etiam aliquid abs te editum erit,4) quod possit censurae esse loco: quia inde quaenam tibi' probata fuerit ratio, certo pate- bit. Unuin video, me sic provocasse eorum odia, qui hactenus fuerunt vobis infensi, ut bello quod mecum gèrent, partae sint vobis induciae. Domi- nus ergo mihi ad sustinendam hanc molem animos et vifes addat. Vale, ornatissime vir, et frater mihi in Domino plurimum colende. Salutant te collegae mei. Yicissim tuos meo nomine saluta.

Dominus te conservet, regat et benedicat perpetuo cum uxore et familia. - Genevae 23. Ianuarii 1556.

2380*

OALVINUS CARAOOIOLO.

Dedicatio secundaR-emtionis commentant in prio- rem Epistolam ad Corinthios.

(Ex editions prima quae simul omnea epistolas N. T. com- plectitar, sab oliva Eoberti Stephani impresaa a. 1556. MUB.

helv. II. 541. Ed. gall. Berol. p. 231.)

2) secundo. Opp. IX. 41, Prolegg. p. xvii. Praefatio scripta est Nonis Ian. (Moenckeberg p. 52.)

3) Quod vel in ipsa dedicatione ad Saxones fatetur.

Nee sine causa. Vide maxime quae scribit p. 105.

4) Cf. N. 2340 et 2353. Bullingeri Apologetiea ezpo- sitio qua ostenditur Tignrinae ecclesiae ministros nullum se- qui dogma haereticum in coena Domini libellis qnornndam acerbis opposita prodiit m. Februario, placide et composite) animo scripta. BuUingerus Melanchthoni a. d. HI. Id. Mart.

1556; Eiemplum meae apologiae ad te mitto. Pngno quidem, sed ita interim nt offeram pacem, quam mallemus omnes qnam bellum Si aliter fieri non potest quin soribere velint, omittant convicia et criminationes et agant rationibus piis ae modestis et perspicnis soriptnris. Satins mnlto esset si ma- tuüm toleraremns, utonnqne per omnia conrenire non daretnr.

{Phil. Mel. Epp. quae in Corp. Ref. desiderantur ed. Bind-

seil p. 383. Hess, Bull. H. 228. Pestalozzi p. 381.)

G-eneroso viro, virtutumque praestantia magis quam génère illustri, D. Galliazo Caracciolo Marchionis

Vici unico filio et legitimo haeredi, S.

Utinam quo primum tempore in lucem prodiit hie commentarius, ') vel mihi ignotus, vel saltern probe notus fuisset ille cuius nomen huic paginae hactenus inscriptum nunc delere cogor.2) Equidem non vereor ne mihi inconstantiam exprobret, vel sibi queratur eripi quod datum fuerat: quando hoc ip8um de industria venatus, ut non modo a me privatim alienissimus foret, sed nihil haberet cum ecclesia nostra commune, nullam sibi expostulandi causam residuam fecit. Sed morem meum invitus muto,8) ut cuiusquam nomen e scriptis meis era- dam: et doleo hominem e specula in qua locatus a me fuerat, discessisse, ne ex animi mei voto aliis praeluceat. Oaeterum quia in manu mea non est eius mali remedium, sepultus per me lateat iste, cuius honori nunc quoque tacendo paroere studeo. Apud te vero, clarissime vir, excusatio quaerenda esset cur nunc te in illitis locum *) substituam, nisi tua incredibili humanitate et amore erga me tuo omnibus amicis nostris perspecto fretus libère mihi hoc per- mitterem. Atqueut ad vota iterumrevertar: utinam mihi ante decennium fuisses cognitus. Nulla enim novandi ratio nunc fuisset.5) Quod ad commune ecclesiae exemplum spectat, bene habet quod non modo iactura carebit illius quae nobis subducta est personae oblivio, sed longe uberior modisque omnibus potior in te compensatio succedet. Etsi enim ne- que tu plausum theatri appetis, uno teste Deo con- tentas, neque mihi propositum est laudes tuas nar- rare: quod tarnen cognitu utile est ac fructuosum, non prorsus celandi sunt lectores : hominem prima- ria familià natum,6) honore et opibus florentem, nobilissima et castissimà uxore, ') numerosa sobole, f) domestica quiète et concordia, totoque vitae statu beatum, ultro ut in Christi castra migraret patria cessisse: ditionem fertilem et amoenam, lautum Pa- trimonium, commodam non' minus quam voluptuo- sam habitationem neglexisse: exuisse splendorem domesticum, patre, coniuge, liberis, cognatis, affi-

2880.1) m. Ian. 1546 (N. 753).

2) Falesii. Qua de causa coaotus sit, iam ipse dé- clarât.

3) Memento regis Daniae et ducum Saxoniae.

4) ergo Uli secundus.

5) seil, iam tunc dedicatione facta.

6) Pater Marchio Vici inter primarios regni Neapoti- tani nobiles eminebat et bellis italicis gloriam nominis auxerat.

Mater e genie Caraffa, neptis papae.

7) filia ducis de Noeera. Manser at in Italia, catholicis sacris addicta, et a. 1558 divortium maritus fecit. (Heyer.)

8) Quum a. 1551 Italia excessif sex ei liberi nati want, a quarto ad decimum quartum aetatis annum. (Vita G. G.

in Museo helv. II. 537.)

(20)

13 1556 IANUAR. . . • U nibus se privasse : postquam antem tot mundi ille-

cebris vale dixit, nostra tenuitate °) contentum, fru- galem ao populärem vivendi rätionem non seous co- lère atque unumquemlibet ex nobis. Quanquam haec aliis ita recito ut privatum quoque usum mi- nime praeteream. Nam si tuas virtutes hie tanquam in speculo lectorum oculis ideo subiicio, ut se ad earum imitationem ferment : me, cui propius sunt perspectae, quotidiano et liquido earum intuitu non magis ad vivum affici turpe esset. Gaeterum quia et ego quantum ad fidei meae pietatisque confirma- tionem valeat tuum exemplum experior, et non vul- garem inde se profectum seneisse mecum fatentur quotquot hie agunt filii Dei: operae pretium fore duxi, si mea praedicatione similis longius manaret utilitas. Alioqui insulsum foret de laudibus homi- nis, cuius natura et ingenio nihil magis ab osten- tatione remotum fingi potest, etiam apud exteros et procul dissitos verba facere. Itaque si complures, quibus propter longinquitatem haotenus fuisti ignotus, hoc admirabili documento proposito, relictis nidis quibus nimium sunt affixi, ad imitationem se ac- cingent, uberem meae scriptionis fructum adeptus ero. Id quidem inter Christianos plus quam com- mune usitatumque esse debuerat, non praedia modo et arces et principatus aequo animo relinquere, ubi aliter Christum sequi non licet: sed etiam alacriter libenterque prae ipso despicere quidquid sub coelis pretiosissimum ducitur. Bed, quae nostra omnium tarditas est vel potius socordia, dum frigide multi evangelii doctrinae annuunt, vix centesimus quisque eius causa, si praediolum nescio quod possideat, ab ipso avelli se sustinet: vix quisquam nisi aeger- rime, ut minimis commodis renunciet, ad ducitur:

tantum abest ut se vita abdicare parati sint, ut de- cebat. Inprimis vero cunctos in sui abnegatione (quod est virtutum omnium caput) optarim tui esse similes. Mihi enim optimus testis es, et ego vicissim tibi, quam parum nos oblectat eorum oonsuetudo, qui tandem ostendunt, relicta patria, eosdem quos ïïlic gerebant affectus hue se attulisse. Sed quia leotores plura secum reputare praestat quam verbis exprimant, iam me ad preceB converto, ut Deus qui te mirifica spiritus sui virtute hue usque anima- vit, invicta constantia ad extremum usque instruat.

Nam et quantis certaminibus te exercuerit Deus me non latet, ex quibus pro tua singulari pruden- tia colligis, duram adhuc et laboriosam militiam tibi restare. Quam veronecesse sit manum a coelo nobis porrigi, ipse multis expérimentas edoctus, perseverantiae donum ultro mecum inde exposées.

Ego vero Christum regem nostrum, cui a pâtre data est summa potestas, et penes quem depositi sunt omnes spiritualium bonorum thesauri, precabor ut

9) De re famüiari eius cf. Heyerum p. 11.

inoolumem te diu nobis conservet, in propagationem regni sui, atque in te de Satana eiusque factionë triumphare pergat. IX. Calend. Febr. M. D. LYL decern post annis quam hic commentarius primum in lucem prodiit.

2381.

BBZACALVINO.

Hic quoque de ministro Parisiensïbus mittendo agitur. Obiter tantum addit quaedam Lausannensia.

(Ex autographe» Cod. Gêner. 117, fol. 91. — Exstat etiam in Cod. 119, fol. 9, in Epp. Bern. VI. p. 1071, et ap. Simlerum

Tom. 86. Edidit Baum. I. 451.)

Eximio Christi servo D. Ioanni Calvino patri mihi inprimis observando Genevensis ecclesiae fide- lissimo pastori.

Genevae. •

»

Quum nuper ad te scriberem non habebamu optimi FareUi nostri literas4) ad manum quas spe- rabam me ad te missurum. Sed Christqphorus nos- ter2) coram, ut opinor, tibi exposuit quid Maturi- nus praetexat: quod rursus ex ipsius FareUi uteris cognosces, quas nunc tandem ad te mitto. Quod illic se notum esse dioit nihil est, nisi fortassis ita est notus ut etiam sit multum suspectus adversa- riis, quod non puto. Caeterea sunt eiusmodi ut facile possimus mederi.3) Puerulo desperatae vale- tudinis quid praestat ipsius praesentia? Aes autem alienum dissolvetur facile. Familiae quoque com- muni ecclesiarum sumptu aequum est ut prospicia- tur, saltem tantisper dum aberit. Vide ergo num tibi placeat hominem urgëre. Nam quum ex multo iam tempore sollicite cogitaverimus qua ratione pos- semus tam iûstae fratrum illorum petitioni obsequi, noster tarnen animus, nescio quo modo, in illud untim4) semper inclinavit. Si nihil aliud adhuc coepisti aut incipiendum putas, constitui cum nostro Prevotio5) proxima hebdomada Neocomum excur-

2881.1) N. 2378.

2) utrum per literas an praesens Lausannae de ea re cum Beza contvîerit non liquet

3) Qui alios obiurgat «tot diffiâentes vel de periculis anxios, guidni ipse exempîo praelucet? Vide infra ubi dicit:

Utinam is esaeml

4) In quid? m ministrum mittendumP .

5) Claudius Prévost, prof. litt. Lausannensia {N. 1969) Gollus fuit ex oppido Issoudun oriundus, quo et rediit verbi

(21)

E 2381—2384 16 15 E P I S T O L A

rere6) et paulo copiosius com illo agere de hoc ne- gotio. Nam adhuo mihi visus est vir pius et qui Christum ex animo quaerat, et spero, si cognorerit quanti intersit ecclesiae totius ut aedificium, quod illic tarn féliciter tamque insperato coeptum est, promoveatur, ilium ultro suscepturum hoc onus.

Nam alioquin non putarem urgendum. Bed vereor ut non satis intellexerit quid rei sit et quantae messis exspectatio sit nobis proposita. Utinam is essem qui possem hoc praestare. Liberarem vos ista quaerendi molestia. Me certe vehementer pudet nostrae inopiae in tanta hominum copia. Quidquid statueris mature rescribe, ut yel profectionem suscipiamus, vel si alium idoneum repereris quies- camus.

De rebus nostris: Piliolus nostri Vifeti perir culosissime aegrotavit hesterna nocte, nee adhuc possumus certi quidquam sperare.7) Brevi praeter- ierint dies provocationi persequendae constitutae.8) Sive adsit ad diem Vendelius, sive minus, spero nos constanter facturos officium.

Haec habui quae scriberem et alia quaedam pauca. Sed malo quae restant ex Sanlaurentio nos- tro intelligas brevi istuc profecturo. Bene vale, mi optime pater. Dominus Iesus misereatur suorum et te nobis conservet. Lausannae 26. Ianuarii a.

incar. 1556.

T. B .

filius tibi in Domino addictissimus.

2382.

B U L L I N G E R U S OALVINO.

Vix e morbo revalescens multa nequit. Gratias agit de libro sibi misso. Ochinum contra Westphalum scribere nuntiat. Cum Lutheranis pax nulla spe- randa.

(Autographon non exstat. Reperimus solum exemplar Tur- retini in Cod. Genev. Ill», fol. 230 ex quo descriptum est

Bernense Epp. VI. 617, undo sumpsit Simlerns VoL 86.) Olarissimo viro D. Ioanni Oalvino Genevensis ec- clesiae pastori domino suo venerando et fratri co-

lendissimo.

divini minister. Sed post caedetn Bartholomaicam quam dicunt Genevan* fuga se recepit. Scripsit tractatum de magistratibus populi romani. Laus. 1579. 8. (Haag. VIII. 320.)

6) quod et fecit.

7) N. 2378, not. 5.

8) N. 2364.

S. D. Praesens tabellio vidit mihi non fuisse otium vel scribendi prolixius vel legendi librum a te, domine colendissime et frater carissime, scrip- tum. l) Summa fide et diligentia commissum mihi per te negotium expedivi.a) Gratias ago tibi ma- ximas pro libro mihi misso. Spero causam coenae te ita tractasse ut nihil sit quod aliter tractatum fuisse optare possimus. Legam tarnen diligenter primo quoque tempore. Aegrotavi iam pluribus diebus, deeubui aliquot, needum plane revalui. Im- pedit hoc vehementer instituta mea.s) Sed quis repugnet Domino? Illius voluntas rerumque gu- bernatio semper est optima. Mittam ad te vicissim quaeeunque vulgavero.

Scripsit et Ochinus contra Westphalum.4) Non omnia legi, sed quaedam duntaxat: nunc vero ex- cuditur. Existimas suseepta in te belli mole nobis peperisse inducias. Ego vero rabiem isto- rum hominum sic no vi ut neque inducias neque paoem nobis pollicear. Gonsolatur hoc maxime nos omnes quod bellamus bella Domini. Vehemen- ter me angit frustra cessisse aut cecidisse conatus omnes renovandi foederis.s) Nam longe détériora metuo. Dominum oro ut sublatis simultatibus et odiis urbes illas vicinas sincere uniat. Vale. Sa- lutabis omnes symmystas,, fratres oolendissimos. Sa- lutant te symmystae mei omnes. Dominus bene- dioat tibi tuisque omnibus, domine colendissime et frater carissime. Tiguri 27. Ianuarii anno 1556.

Bullingerus tuus.

2383.

BULLLNGEB, AN H A A B .l)

Er empfiehlt ihm die Angelegenheit der Gen- fer in Betreff des Bergrechts mit Bern.-

2382.1) Secundum Defensionem.

2) foederis renovandi. N. 2379.

3) Sui ipsius scriptum apologeticum de coena absoL vendum.

4) N. 2353. Hess. IL 229.

5) De Boseti legatione iam supra diximus. Res in magno erat discrimine, quum 8. Febr. terminus esset priori»

foederis. Eodem mense mediatores civitatum Bernam profeeti de concüiatione satagebant. Nihü vero effecerunt nisi ut de- nuo negotiationes instüuerentur, quae deinde per totum bien- nium protraetae fuerunt. (Ruchat VI. 183.)

2388.1) Ein Name findet sieh nicht auf dem Blatte, das of- fenbar ein schnell entworfenes pro memoria an einen der zwei Zürcher Bürgermeister ist, mit hureer Angabe dessen was die zwei Genfer Abgeordneten vor Bath su bringen wünschen.

(22)

17 1556 FEBRUAR. 18

(Zürcher Archiv Gestell VI. Bd. 112, ehemals Epp. Tom. VI.

p. 2, föl. 1932. — Simler Bd. 90.) •

Die Ton Bernn schlahend denen von Genff das Burgrächt ab.

Lieber herr vnd geuatter, Es schickend die von Genff zwey jr radtsbotten für üch, min herrn yumm radt. Dann wiewol sy in vilen dingen ge- wichen sind in emüwerung der püntnusz mitt Bern, wollend doch die Berner sy überlangen, vnd nitt thun wie die allten Eydgnossen welche pündtnüs- sen gemacht, alein das ietliche Statt, ietlichs dorff etc. by siner fryheit vnd in friden blyben möchtind.

Darinn aber sind sy stössig. wenn sy in misz- häll mitt einandren kummend, habend sy ein rächt bestimpt zu zugesatzten vnd vff ein Obmann, den wil Bern von Basel oder Schwytz nemmen, Genff von Basel alein, wie von alter har, oder müsz es von zweyen Orten syn, von Zürich, als die irer reli- gion, das will Bern nitt.

2. Genff hat ein fryheit, wer in ir Statt schul- dig ist den mügend sy ynlegen, vnd ist ir fryheit.

Bernn wil nitt das man jre vnderthanen vmm schuld ynlege. da wil Genff von ir fryheit nitt.

3. Anno 1540 sind vil spenn xin zwüschen Bern vtid Genff, Basel hat ein vertrag gemacht bisz vnd so lang das Burgrächt wäret. letz wil Bern des Vertrags nitt mee. Genff vermeint: die- wyl sy das burgrächt erstreckind, solle der vertrag och erstreckt sin. was sy ein Pündtnusz oder burgrächt wöllind machen, vnd ein sölich hader- spyl wider anheben? wöllind sy burger vnd fründ sin, söllind sy söliche spenn nit wider ernüwern, sunder vertragen sin laszen wie sy sind, das wil Bern nitt.

4. Bern begärt: das Genff kein püntnus mitt nie- man überal mee mache vnd alein an sy gebunden syend. Genff vermeint: das sye inn schwer, insonders so Bern anno 1539 innen zu Genff brieff vnd zu- sagung gäben innen ze verhälffen das sy mögind in der Eydgnoschafft früntsohafft, wie Rotwyl vnd Mülhusen kummen. Des wil Bern nitt hören ge- dänken.

Ynd habend ouch inen abgeschlagen das burg- rächt mitt inen ze nüwern, doch wöllind sy irren, deren von Genff, gute fründ vnd nachpurn sin.

Genff hat innen geantwort: sy wöllind och ir gut nachpurn sin: hoffend, ob sy' glychwol lang von inen vffzogen, vnd das Burgrecht in 14 tagen vsz- gange, sy also menschlichs Schirms emblöszt, werde sy doch Gott schirmen, der sy biszher geschirmpt

Nun wird der Adressat' als Gevatter angeredet; Bans Ru- dolf Eavater war aber BuUingers Gegenschwäher da sein Söhn Ludwig des letztern Tochter Margaretha eur Frau hatte.

Wir denken also lieber an Hans Haab.

Gulvini opera. Vol. XVI.

etc. Sy habend sunst vor einem iar den handel mitt erstreckung des Burgrächts mitt Bern anzo- gen, aber Bern hat sy immer vffzogen, bisz jetz in dem end, vnd da sy vil Pannyten8) habend, las- send sy die guten lüt dettschen :8) ob filioht sy mitt übergäbung ir fryheit dem Bären vnderwürff- lich wurdint etc. da so bittend die eerenlüt üch, min herrn, innen zu radten : ob doch nitt ze fin- den wäre: diewyl doch Genff gmeiner Eydgno- schafft wol gelägen, vnd. so sy in eins frömbden herren hend käme, der Eydgnoschafft nachteilig were, sy aber nienen lieber dann by den Eyd- gnossen sin wollend, das man ein Tag.beschribe vnd sy verhörte, vnd zu Pundtsgenossen annemme vnd ir, min herren, darzu helffind, oder so üch das nitt für gut ansähe : ob ir mitt hilff Basel vnd -Schaff- huscn in irem kosten gen Bern schicken wöltend, vnd mitt inen handien das sy sich dennocht der zymlikeit vermügen liessend etc. wie irs morn eigentlicher hören werdent, dann sy kummend für radt.

* *

»

vnd diese geschrifft schickend mir by disem knaben wider, oder das ich sy bald wider habe.

Es were gut redtind mitt ettlichen erenlüten, dann gwüszlich an diser sach vil gelägen ist. 4)

3384.

SULZERUS MARBACHIO.

Commendat ei Lismaninum.

(Ex tomo Epp. ad Marbachios scriptarum, ed. Pecht. Francof.

1684. p. 52.)

2) Banditen? (ßies sind aber bannis, nicht bandits).

3) Allemannischer Provincialismus für : prügeln, beohr- feigen. (?)

4) Der Empfänger der Schrift schreibt darunter: Das ander mittel als gen Bern ein Bottschafft zeschicken: ob man ettwas guts zwäschend beden Stetten finnden möchte, gfiele mir ouch, dann gwüszlioh by den 5 Ordten nitt zu erhallten (diewyl sy vnnserer Religion sind) das man sy in Schirm ge- meiner Eydtgnossen vfhäme. — Was das Datum betrifft so kann euvörderst von Simler s Cmjectur der sie in den Nov.

1557 setzt nicht die Bede sein. Aber auch Kampschulten kön- nen wir nicht beipflichten der an den Band unserer Abschrift {zur Zeit als er unsre CoUeetaneen in Strassburg zu Ba- the zog) die Jahr zahl 1555 setzte. Bullinger schreibt: das burgrächt gange in 14 tagen vsz, das ist jedenfalls vor dem 8. Febr. 1556 geschrieben, nicht aber nothwendig schon am 25.

Januar, da es ja aus dem Munde der Genfer genommen ist.

2

(23)

Î 9 EPISTOLAE 2384—2385 20 S. Literas tuas, mi suavissime plurimumque

observande Marpachi, M. Iacobo Meyero traditas nondum accepi — — — — Interea vero quum praesentium lator D. Franciscus Lysmaninus Cor- cyraeus istac iter facturus esset, non potui facere quin eum commendarem tibi, quo famiiiariter is tuo colloquio frui, consilio auxilioque iuvari possit. Vo- catus est in Poloniam a cbristianae religionis pro- fessoribus ut agat antistitem, qui iam ante in An- ticbristi regno gradum perquam sublimem tenuit.

Et quanquam quum aetate et yaletudine turn iniu- ria temporum impediri posset, vincit tamen pro ardente zelo omnia obstantia, et cuivis discrimini se mavult committere quam vocationi sanctae dé- esse. Recte ergo, mi Marpachi, faciès si consueta caritatis viscera illi declares, ut tanto solidius con- firmetur et tanto instet constantius quo magis fre-

munt inferorum portae. Basileae 4. Februarii anno 1556.

Tuus totus Sultzerus.

3385.

POLLANÜS CAL VINO.

Multa et varia tractât privata et publica negotia, Francfordiensia et Germanica.

(Ex autographe Cod. Genev. 112, fol. 232.)

Clarissimo theologo D. Io. Calvino magistro ac parenti in Cbristo colendissimo.

Genevae.

S. P. Literis tuis quas ad me 22. Decemb. *) dedisti (accepi autem 18. Ianuar.) non mediocriter sum recreatus. Etsi enim de Dei mei cui bactenus servivi auxilio et favore nullus dubito, attamen haud levé illud ipsius nee vulgare beneficium agnosco, quum mihi non solum vestrum, D. aLasco et tuum, dat consensum, sed etiam addit auxilium. Alioqui Bane vereor ut tandem ferendis istis turbis2) par fuissem. Ecclesia per Dei gratiam habet viros ple- rosque, fere omnes, modestissimos, et pace fruere-

In dem Brief Bullingers vom 27. Jan. ist noch keine Erwäh- nung der Ankunft der Genfer Gesandten Boset und Boteliier.

Unmittelbar darauf aber muss Calvins Brief vom 23, so wie die Gesandten selbst angekommen sein.

2385.1) deperditas. Exstat tantum ep. eodem fere tempore ad eeclesiam scripta N. 2363 quae in codice ad 26. Bec.

refertur.

2) N. 2352. 2360.

mur alta si non fuissent quatuor aut sex") ad sum- mum quibus nunquam placere potuit meum minis- terium. Spero autem in brevi finemdaturum Deum hisce nimium infaustis concertationibus. Accepit nostra omnia D. Glawibwgus,*) cui omne iudicium commisimus quod indies exspectamus, quanquam arbitrer te inconsulto eum non pronunciaturum.

Interea spero quieturam eeclesiam. Tuis literis,6) quas qui has tibi reddet publice praelegit, bonos omnes confirmasti et susurronibus os occlusisti.

Quo etiam nomine tibi plurimum omnes debemus.

Nam etsi unus quispiam vertiginosus nescio quid ausus fuit oggannire, nullum tamen aut rarum ha- buit reliquae ecclesiae assensum, uti frater hic tibi prolixius exponet.

De D. SecheUio doleo plus quam possim ver- bis explicare, quod ita sibi imponi passus sit ab unb atque altero invido et malevolo. Nam ex quo coepit huic odio indulgere, nihil unquam potui fa- cere quod non ille reprehenderet. Itaque per Chris- tum te oratum velim ut, si forte istuc veniat aut ad eum scribas, 6) meo nomine roges pacem et re- conciliationem. Nihil me laesit si redeamus in gra- tiam simul. Iudicet Dominus Satanam qui ilium turbavit. Nee dubito quin ille tandem aliquando abscindatur, quum sie hactenus eeclesiam et bonos viros odio mei conturbarunt. Sed de his plus satis.

Ex isto reliqua cognosces. Utinam nunquam post- hac de his rebus scribèndum sit.

Abhinc quatuor aut quinque dies hao iter fe- cit D. Zazius, 7) qui est a oonsiliis regis Ferdmandi, cum mandatis sui regis ad principes -Electores. Is narravit Austriacos superiores et inferiores simul conspirasse ut hanc noyam religionem et fidem (ita enim loquitur homo.papisticus) amplectantur, neque posse regem tillo pacto obsistere.8) Nam qui erat ibi cancellarius, homo infensissimus religioni, coac- tus est illinc discedere. Iamque in aula est pro 3000 duc. aeeipiens in singulos annos 300. Res ista male habet regem, quanquam nullum habeat consi- lium, quia Uli ita iam constituerunt etiam invito rege. Sic loquebatur. Addebat etiam Viennae quen-

3) Inter quos Secelius et quidam Augustinus Legrand (cf. 2404. 2405) de quo et infra.

4) ibid.

5) cf. not. 1.

6) vide N. 2399.

7) Io. Vir. Zasius, cuius pater ciarus fuerat Iurecon- sultots Friburgensis et Erasmi amicus, natus erat 1521 et fuit prof, iuris Basileae, postea Ferdinando et Maximiliano a consiliis aulicis. Obiit a. 1565.

8) Priait Cal. Febr. 1556 quum Ferdinandus. subsidid peteret contra Turcas status Austriaci contra postularunt Übe- ram religionis professionem. (Sleid. III. 536). Quorum sup- plicatio legitur in Baupachii ev. Qesterreich Beil. III. p. 12, cf. Tom. I. p. 45. Bex concessit, communionem sub utraqüe.

(Waldau, Gesch. d. Prot, in Oesierreieh I. 121.)

(24)

21 1556 FEBRUAR. 22 dam ordinis Carmelitarum ooncionem habuisse, oui

aderat Maximüianus rex,9) qui concionatori e sug- gestu descendenti venit obviam, atque his verbis latinis est publice clara voce alloquutus: Eruditio- nem tuam probo, atque etiam satis docte concio- natus es, sed quod opera tantum extuleris, fidein vero parum, non probo. Haec ad illum rex. Si Dominus dederit Austriacis §constantiam, magna

spes est de Polonia, ubi nunc est M. Petrus An- tonius cum libro et literis D. a Lasco quam regi misit.10)

Concionatores nostri germanici, ll) quum coe- pis8ent nos conoionibus aliquot proscindere, nos cum consilio bonorum amicorum supplicem libellum se- natui exhibuimus.12) Oui post très fere hebdomadas responsum est die Iovis proximo 1S) humaniter qui- dem sed tarnen satis acerbe. Id quod tarnen inter- pretamur a concionatoribus esse, quia praecipui se- natores admodum se benevolos declarant. Nos colloquium poscebamus, quod etiam hortati sunt

suos concionatores nostri sen a tor es. Sed Uli pes- sime hoc interprétât! sunt. Itaque oblata fuit con-

9) Quae hie narrantur aliunde incognita sunt. Constat tarnen regem Bohemiae evangelio favisse a praeceptore suo

Wolfg. Severo {Schiefero) edoctum, ita quidem ut a. fere 1555 sacerdotem uxoratum lo. Seb. Pfau*erum sibi concionatorem aulicum delegerit et ad Melanchthonem misera de rebus reli- gionis consulturum. {Baupach. I. 31. 52 etc. Strobel, Leben Pfausers, in Beitr. zur Lit. I. 267.)

10) Vide quae annotavimus ad N. 2339.

11) Petrus Geltner, Marcus Sabander, Matthias Sitter, Andreas Sachs, Christianus Egenolph, eorumque antesignanus Hartmann Beyer.

12) Frankf. Bel. Randl. I. Beil. Vm. p. 12. Latine seripserunt ad senatum de concionatoribus civitatis, qui nesoi- mns quo nostro merito in publicis conoionibus parum amanter extraneos perstringebant etc. Postulabant simul amicum col- loquium. Pertmet ad 16. Ian.

13) Scriptum illud senatus concionatoribus tradidit qui a. d. III. Cal. Febr. responderunt {Bel. Hdl. 11. Beil. 19) dicentes se de seeds dixisse deque puritate doctrinae a magis- trate tuenda: quod si extranet jn semetipsos traxissent, hoc penes ipsos esse debere. Caeterum poscebant ui ädern concor- diae Bucerianae nomina dare eogerentur. Senatus a. d. III.

Non. Febr. de hoc re deliberavit ll. I. I. Beil. 9, p. 15) et Pollano postr. Nonas respondit {ib. n. 10, p. 16) in hanc sententiam : Senatas iam pridem conoionatorom nostrorum sug- gestionibua intellexit, non minas ipsa doctrina quam oaeremo- niis exterioribus vestras ecclesias s nostris differre et ex ea re non mediocre dissidinm gliscere. Caeterum satis recordatur senatns, TOS quum initio sedes hic et eoclesiam peregrinis yestris quaereretis semper hoc praetnlisse et aperte praedi- casse, Tobis vestrisque hominibns cum nostrarum ecclesiarum tarn doctrina quam caeremoniis probe omnino conventurum fore, eoqne nomine TOB qnod tnnc petiistis facile obtinuiase:

quod eqnidem nunquam evenisset, si TOS alind in ore et alind rursum in pectore ferre constitisset. Itaque Mis Buceriana formula a. 1542 imposita est, et eaeremonias in coena cele- brandamore Francofordiae usitato instituere iussi sunt. Quid quod vel postulatum fuit ut de quo corporations operariorum (*. v. v. Handwerker-Zünfte) questae fuerant, seil, praesentia exterorum sibi damnum inferri, in posttrum vitaretvr!

cordia Bucerana quam ille ante quatuordeoim annos hie inter concionatores composuit. Ei si velimus subscribere, habebunt omnia bene. Deinde etiam actum de caeremoniis : ne diversis a germanicis uta- mur. Haec sunt duo praeoipua capita. Nos per Dei gratiam spero ita responsuros 14-) ut nomen eius et Veritas illustretur semper magis atque magis.

Admodum Christiane mones in tuis literis quid me sequi oporteat. Verum meo iudicio nulla illi nostra subscriptione aut conciliatione placabuntur, nisi cum.

suo sano intellectu, nam ita palam testantur. Quod mones, diligenter cavebimus ne quid insit fuci aut servilis dissimulationis. D. a Lasco nosti, et ego certe quam sententiam abs te didici, confirmatàm autoritate verbi Dei, nunquam mutabo per Dei gra- tiam, neque dissimulabo, et quantum potero in doc- trina fugiam fucos omnes et dissimulationem. Habeo itaque et in hac parte tibi gratias immortales pro isto tuo salubri consilio. Kogo ne desinas me can- dide sic de omnibus admonere,

Tua scripta nostri senatores amant et expetunt, id quod nostris concionatoribus displicet. Avide ex8pectatur tua responsio contra Westphalum. Alius quidam Erhardus IS) edidit confessionem aliam quam nondum vacavit legere. Attamen si potero accipies cum hisce meis literis. Audio lllyricum et Westpha- lum16) nescio quid praeterea perlucire. * Illi porro, quantum video, multum promovebunt veritatem.

Nostri senatores eo magis incenduntur desiderio tuorum scriptorum quo clamosi homines magis voci- ferantur.

Noster hie mandatum habet a reliqua eoclesia consulendi te de aliquo ministro in D. Richardi locum surrogando.17) Negotium hoc tuae pietati commendo.

11) Besponsi autor fuit Lascus et quidem satis prolixi, quod a. d. IV. Col. Mart. Senatui traditum fuit. {Bel. Hdl.

I. e. Beil. 11, p. 17.) Petunt ut de Buceriana formula sen- tentiam suam dicere ne cogantur, quum satis sit affirmasse consensionem cum Augustana, in caeremoniis. vero libertatem sibi vindicant. Quantum ad artes eaxreendas paupertatem suorum respiciendam modestissime praetendunt.

15) Schnepfius prof. Ienensis inde ab a. 1549, etsi acer- rimis non adnumerandus, Cal. Dec. 1555 ducibus Saxoniae, orthodoxiae sc. tutoribus et patronis, dicavit libellum: Con- fessio de enchariatia hanc ob causam hoc potissimum tempore édita qnod certamina Tétera de coena Domini novis libellis elassicum canentibus recrndescere incipiuut (Jen. 1556) cf. Jul.

Hartmann Erh. Sihnejaf. Tub. 1870, p. 87. Falso Planckius (V. 2, p. 73) a. 1557 indicat. Catalogus bibl. civ. Turic. edi- tionem recenset Arg. 1555 impressam {?)

16) A Flacio aliquid exspectatum fuisse non tnirum.

Erat orthodoxiae lutheranae eo tempore coryphaeus, et duces Saxoniae in eo erant ut eum lenam accerserent {Preger II.

passim). Westphali responsum ad secundum Galvini defen- sionem prodiit 1557. Vide prolegomena T. IX.

17) De Perrucello cogitarunt, qui tarnen recusavit. {N.

2352. 2363.)

2*

(25)

23 EPISTOLAE 2385—2386 24 D. a Lasco plurimum te salutat, qui nisi morbo

impediretur ad te scripturus erat. Nam valde of- fensus fuit narratione Augustini in 3 art., *8) in quo D. a Lasco indigne sugillat, quern indignius multo compellaverat in illo caeteris. Bed crede mihi ista omnia sunt indigna chartis. Nisi hie propter ali- quas divitias haberet quorundam hominum applau- sum, turpiter ab omnibus exploderetur. Nihil magis unquam invitus feci, quam descripsi has apologias.

Sunt quidam qui nobis hie obtruserunt D. Crispi- num,19) quibus ideo sum reluctatus quod non pu- tarem virum velle tali iugo colla subiicere. Attamen nolui te id latere, si forte Uli non de nihilo talia de ipso loquuti essent. Multis ille nominibus esset mihi gratissimus. Utinam Dominus donet nobis alter um JRichardum. Dominus Iesus te sospitet suaeque quam diutissime servet incolumem ecclesiae.

Raptim 8. Febr. 1556.

Tuus observantissimus clientulus et discipulus in Christo

V. Pollanus.

Uxorcula mea te reverenter re- salutat. Salnta meis verbis pluri- mum D. Sanctandreanum et May- mondum cum reliquis symmystis:

D. Crispinum quoque, obsecro.

Dum hic tabellarius abitum differt, ecce D. Io.

a Glawburgo de mittendo ipso aut alio Genevam ad te mecum agit, cum suis Uteris20) et omnibus scrip- tis, ut mihi exposuit. Rogo te, mi venerande in Christo pater, ut quam citissime possis respondeas.

Non videbatur causa bono domino usque adeo diffi- cilis: sed voluit in gratiam ecclesiae atque etiam ad evitandas omnes rationes tuo uti iudicio et con- silio. Dominus Iesus omnia bene vertat ad sui nominis gloriam et ecclesiae aedificationem. De Aquisgrano21) et Wesalia nihil scribo. Intelliges ex hoc fratre omnia. Iterum vale in Christo féli- citer. 12. Febr. 1556.

T. observantissimus filius et discipulus in Christo

V. Pollanus.

D. a Lasco plurimum te salutat. Oui valde molestum est quod scribere nequeat, postquam in- tellexit D. Glawburgium haec ad te mittere.

18) Haec nobis non softs facile elueidanda videntur. De Avgustino v. not. 3. De artic. 3, fortasse re.ipiciendum ad ea quae diximus not. 13 et 14.

19) Quo paeto et quem in finem? An ad Ministerium?

20) deperditis.

21) Ibi quoque ergo coetus exsulum convener ai.

Ego huic tradidi exemplum concordiae nobis nuper oblatae,82) quod ante duos menses naotus fui.

Si licuisset denuo descripsissem. Sed iudicabis quoque de meis annotatiunculis quas obiter con- 8cripsi tum temporis *in gratiam consulis senioris anni propraeteriti. Rogo ne graveris mihi iudicium tuum de omnibus rescribere.

Habet aliam quoque quaestionem cum duplic responso. Ecce vides quod me non pudeat apud te balbutiro, ut aliquid discam melius.

2386.

BEZA CALVINO.

Narrât quid Neocomi actum sit de eligendo mi- nistre qui Parisiensibus ad tempus mitteretur.

(Ex autographo Cod. Goth. 404, ubi pars prior epistolae folio 730, pars posterior folio 138 inscripta est. — Kdidit Bret-

schneider p. 105.)

A Monsieur et pore M. Calvin fidèle ministre de la parole de Dieu. -

A Geneve.

S. Postridie quam literas tuas accepi Neooomum profectus cum Praevotio1) nostro eos demum ad- hibui in consilium cum D. FareUo sine quibus con- seils res ista administrai omnino non potuit, nempe Christophorum et Dommartinum. Ibi Brosseus9) multa praetexuit ex quibus facile intelligerem ipsum non ita libenter hoc onus subiturum. - Sed unum hoc nos coegit novum consilium capere, quod ita se passim non modo notissimum de nomine et de facie esse testaretur, sed etiam plurimis ita suspectum ut aliquando etiam latitare et tandem illinc discedere fuerit coactus. Quum hoc audissemus nobis non placuit amplius urgere : quum ipse alioquin affir- maret, se nihil fuisse libentius facturum, etiam si mortem praesentem haberet ob oculos, quam ali- quando in eo ipso loco quaesitam invenire non po-

22) Bucerianae: De sacra Domini coena ac dtiabns in Christo nataris oonoordia ot christianae de utroqne loqnendi formulae oonoionatoribns Franoofordiae obserrandae 'per M.

Bncernm constitntae. Âotnm Francofordiae die ix. Dec. 1542.

( Toni, anglic. 697. Bel. Hdl. Th. II. p. 13.)

2386.1) N. 2381, not. 5. Male Br. Praenotio. Quas dicit aecepisse literas, eue non exstant.

2) ludimagister Neoeomensis N. 1571. 1573. 1580. Ex sequentibus coUiges eum olim Parisiis vixisse.

Références

Documents relatifs

captivitatem, dedit et dat dona hominibus, qui ven- turus est iudicare vivos et mortuos, ita quemad- modum discessit, qui est benedictus Deus in secula, sed tarnen non idem qui

d'icelle regretoit le Prophète du Seigneur, le povre troupeau de l'Eglise pleuroit le département de son fidèle Pasteur, l'escole se lamentoit de son vray docteur et maistre, et

appelle le liberal arbitre. Le pèche en lEscripture est appelle tant la perversité de la nature humaine, laquelle est la fonteine de tous vices, comme les meschantes cupi- ditez

dominis fore iurabant, subiectionem hac caeremonia testari soliti fuerint: praesertim quum dicant in quibusdam orientis partibus adhuc servari hune morem. Profanum quidem ritum

instare diem quern paschati praefixerat, quo certius discerent Israelitae, quotannis recurrere solenne istud 8acrificium, atque ita nefas esse intermitti. Deinde iubet

sic invaluisse tunc licentiam apud orientales popu- los, ut nemo putaret illicitum quod passim apud omnes in usu erat. Idque vidimus antea diserte notari, ubi Deus,

l à , que c'est contre nature que nous hayssions nostre chair. Mais maintenant il y a bien un re- gard entre les fidelles autre que cestuy-ci: car non seulement ils se

Et ainsi donc notons bien que quand nous aurons ouy la voix de nostre Dieu, et que nous aurons cogneu ce que nous luy devons, et que nous aurons ouy les pro- messes qu'il nous