• Aucun résultat trouvé

197 1545 OOTOB. 198 quum nonnulli eo longe doctiores in agrum

Dans le document Joannis Calvini opera quae supersunt omnia (Page 112-116)

able-garentur, retentüs in urbe fuit, quia bene vooalis erat et orationem habebat vulgo acoommodatam.

Saepe tarnen interea monitus fuit in conventu fra-trum, quum de aliis vitiis6) tum de negligentia et dissoluto vitae génère. Ab uxore etiam multa offendicula oriebantur, sed nihil peius nos habebat quam quod in cauponis frequentior erat quam domi.

Quod fieri non poterat quin voraret uno prandio diei unius Stipendium quo se et uxorem alere de-bebat, et interea vulgi sermonibus non so modo sed omnes ministros exponeret. Sodales habebat helluones quosdam prostituti pudoris, qui infamiam augebant.

Quum eos ceperat urbis fastidium, animi causa sie rusticabantur ut aliquanto plus licentiao indulgerent.

Id illi placide aliquoties, sed tarnen severe ostensum fuit. Atqui, tanquam humanitatis oblitus foret, nul-lum resipiscentiae signum praebuit. Nam sicut ad populi famam occalluerat, ita nostras monitiones paryo aestimavit. E r g o , nisi hominem perditum vellemus, remedium nobis unum restabat, a soda-litiis, quibus sponte nunquam renunciasset, eum loci distantia removere.

Est in praefectura Tononiensi parochia,7) huius ecelesiae membrum. Minister eius loci paulo ante mortuus erat. Donee successor esset ordinatus unus ex nobis illuc die dominico proficiscebatur. E t iam omnes urbis ministri vice sua perfuneti erant, prae-ter Calvinum et illum. Recepit ergo se iturum.

Postridie innotuit, domo pedem non movisse. Nos ministri urbis non amplius differendum censuimus quin illuc mitteretur. Iudicium nostrum senatus comprobavit.s) Quum tarnen adhuc nonnihil refra-garetur, tota f'ratrum congregatio id seivit. Passus est itaque se ordinari illic a fratre nostro üdlvino.9) Nos quid sentiat ille ex operibus cernimus: sed ludum puerilem esse non putamus quum solenni ritu addicitur uni ecelesiae minister cum publica nominis Dei invocatione. Nunc intelligite quid se-quutum sit. Quoniam uxor erat partui vicina, ve-niam sibi dari petiit, si non tarn cito familiam et supelleetilem suam illuc transferred, se tarnen interea non defuturum concionibus. Dilationis venia illi data est ad certum tempus. Non praestitit quod promiserat.10) Subinde enim eligepdus erat ex nobis

6) Saepius hoc ipso anno eius mentio fit in comnienta-riis senatus (6. Apr., 19. hin., 20. lui.) quum modo stupri modo calumniae contra Bernenses aecusaius inquisitione facta vel e carcere liberates vel severa admonitione castigatus fuerit.

7) Draiüans. Cuius ministrum lo. Begalem laudat Reg.

du Conseil 1. Iun. 1544: Me. Regalis predicant de Drallians est alle a Dieu de peste et sa femme ausey.

8) Beg. du Conseil 29. lunii, 11. lulii 1545.

9) Me. Calvin a este vers M. le baillifz de Thonon pour presenter Champerean predicant de Drallians (ibid. 13. lui).

10) Ibid. 17. et 20. Aug. Ob negligentiam a Senatu ci-taius est.

qui subiret eius vices. Interea certis indioiis olfa-ciebamus alio eum adspirare: sed dissimulamus, donee passim volitaret rumor, eum subrogatum iri Bernetensi ministro. Claudius Veronus, quoeum ca-pitales exercuerat inimicitias, assiduus apud eum erat. Is negotium, si vera fuit fama, peregit. Imo satis patefecit, nihil temere de se fuisse creditum.

Testis enim est tota classis Gaiensis quam petulan-ter se gesserit ut eum quovis modo promoveret.

He propemodum convicta admonuimus ut se purga-ret: nos enim reatum iam sustinere coram Deo tarn longae cessationis, et apud homines flagrare infamia, quod putarent nos sponte connivere. Quia frigide tantum negabat, iussimus ut ad haec tria postulata nobis responderet: Annon eo conscio ac volonte, imo etiam rogante, agitatum foret de eo in locum Ioannis Bernetensis subrogando? Deinde, quum or-dinatus fuerat Dralliani pastor, an serio suscepisset eius ecelesiae curam, an vero aliud iam tune animo propositum haberet? Tertio an, quum admonitus fuerat a nobis de statione illic figenda, serio testa-tus esset sinceroque animo, statin) se migraturum, anne temporis causa hoc finxisset? Nullum fuit ex tribus rogatis de quo certum aliquid et planum po-tuerimus elicere. Tantum ambagibus et involucris effugere conatus est. Secundo revocatus .perstitit in suo illo tergivorsandi artificio.

Porro missionem sibi dari volens, at honestam, aut saltern absque ignominiae nota, praetextum affe-rebat quod propter gravem uxoris morbum neque hic neque alibi usquam ministerio fungi posset ante sex menses. Hoc eum mentiri quum ex verbis male cohaerentibus apparebat, turn quia domi illi excide-rat vox impia: brevi ab hac tyrannide in qua esset exiturum. Erant iustae causae cur ministerio abdi-caretur, aut" saltern ad senatum mitteretur, quo iureiurando adigeretur ad canonicam purgationem.

Praeterquam enim quod vehementibus indieiis et communi fama premebatur, responsiones eius, par-tim flexiloquae parpar-tim contumaces, eum non esse innocentem prodebant. Humanius tarnen cum eo egimus. Ad senatum misimus") très ex nostro col-legio qui ipso audiente exposcerent: iustis ac neces-sariis causis nos fuisse compulsos ad eum trans-ferendum. Eum legitimo ritu fuisse ordinatum, nos tarnen certis signis animadrertisse, meram fuisse simulationem quod se passus fuisset ordinari. Nunc eum missionem petere. Obtendere causas quae nullo modo nobis probarentur. Nos quidem nequaquam autores esse eius retinendi, quia inutilis futurus esset: sed potius relinquendum esse ut abiret, iui-probato tamen ac damnato eius discessu. Nisi haec omnia ipse approbaret, in mandatis habebant fratres

11) d. 8. Sept.

13*

199 EPISTOLAE 717—720 200 totam vitae eius historiam dedecore plenam referre.

Sententia quidem nostra a spe ministerii in poste-rum erat exclusus.,2) Confessus est verissimum esse quidquid dixerant fratres nostri. Triduo post aut circiter obtulit se fratribus classis Gaiensis, ut sibi locus apud eos daretur. Hie cernitis hominis desperatam impudentiam, qui in coetu nostro bis aut ter asseruerat, sibi necessario ab omni publico munere supersedendum esse. Idem in senatu nostro confirmaverat. Statim conditionem ad portas ambit.

Yos statuite, an tolerabile sit ministrum verbi Deo et ecclesiae mentiri in re tanta.

Quo se in fratrum Gaiensium favorem insinua-ret, finxit se habere quaedam arcana quae in tem-pus opportunum differret. Privatim conquerebatur in aures singulorum, fratrem nostrum Calvinum sibi et cuidam sodali suo, qui cum eo nuper ad vos nescimus qua de causa profectus est, infestum esse quod parochiae cuiusdam possessiones a clarissimo senatu vestro émissent. Id improbissime ab eo fuisse confictum nos testes sumus, et res ipsa clamât..

Verum longius multo perrupit. Berna enim rever-sus testimonium a senatu nostro quum peteret,18) multis et mordacibus calumniis nos hnpetivit. Se-natus, id quod erat, iniquum fore ratus si nos ad purgationem non admitteret, triduo post eiim adesse iussit.I4) Nos quoque vocati sumus. Praefati nos minime voluntarium cum eo suscipere certamen, mirari nos diximus, quis eum genius incitasset, ut nos criminando meliorem suam causam existimaret se facturum. Turn omnia ilia quae audistis ordine recitavimus, ut inde iudicium fieret. Nihil prorsus negavit, neque silentio contentas ingenti omnium stupore confessus est id totum esse verum. Iterum permissu senatus purgare nos coepimus a malevo-lentiae suspicione quam nobis absentibus inusserat:

diluimus item calumnias quas nobis asperserat.

Qua in parte servilis ingenii malitia apparuit. Testa-tus enim est coram senatu se absque ullius nota petere missionem, nee sibi in animo esse quempiam gravare invidia. Actis autem publicis multa conti-nebantur quibus nobis odium conflare studuerat.

Defensio nostra talis fuit ut nequissimus calumnia-tor ab omnibus iudicaretur. Sed quid perferimus aliorum iudicia? Ipse obmutescendo se palam dam-navit. Neque id modo, sed maxima ex parte vera esse omnia ultro annuit. Quia non adeo frequens erat senatus, reiecta fuit causa in hodiernum diem.,5)

12) Etiam senatus decreto: attendu qu'il s'eBt mooqué de Dieu et de la Seigneurie.

13) vide supra not. 1.

14) d. 23. Oct. (lieg, du Gonseü fol. 271.)

15) d. 26. Oct. (ibid. fol. 272 v.) ubi etiam es ore mi-nistrorum refertur: que suyvant lordre de leglise ils sont en deliberation den escripre aux prédicateurs de Berne de la

con-Postquam introducti fuimus, senatus nobisoum ex-postulavit quod non citius ad se detulissemus talem causam. Facilis fuit et prompta exousatio: quod, quum fuissemus iusto humaniores, tarnen accusare-mur nimiae saevitiae: caeterum vel clementiam vel indulgentiam nostram nequaquam eo speotasse ut aleretur in suis vitiis, sed ne praeoipitem impelle-remus. Postea rogavimus uno verbo senatum ut testimonium ex actis publicis redderet clar. vestro Senatui.16) Quod se facturum non difficulter recepit.

Nunc superest ut ipsi quoque partes veetras impleatis. Non estis a nobis vel docendi vel mo-nendi. Videtis quantum intersit communis ooncor-diae, non contemni a vobis nostram ecclesiam. Et vos cordatiores iudicamus quam ut in ullius homi-nis gratiam malo exemplo calculum vestrum addere velitis. Unum est quod velimus a vobis impetratum : ne gravemini in senatu vestro summam huius histo-riae nostro nomine referre. Miseret nos quidem ho-minis prorsus perditi. Verum quoniam fieri aliter nequit, pereant qui tales sunt potius quam ut totam Dei ecclesiam perdant. Valete, amantissimi viri et fratris nobis carissimi. 17)

718.

CALVIN A M. DE FALAIS.

Compliments au sujet de sa convalescence.

(Orig. autographe. Bibl. de Genève, Vol. 194, fol. 23. — Ed.

d'Amsterd. p. 37; Ed. Bonnet I. 137; Trad. angl. T. II. p. 12.)

A Monseigneur Monsr. de Fallez a Strasbourg.

Monseigneur, iespere suivant ce que nous man-doit dernièrement Antoine Maulet, que vous estes en meilleure disposition que de coustume, dont ie remercie nostre bon Dieu, le priant de vous con-former pleinement. Car ie ne doubte pas que la maladie ne vous ait laisse une longue queue de foiblesse. Mais celluy qui a commence a vous re-mectre au dessus, parfera, comme iespere, par sa bonté infinie, tant pour exaulser les prières de ses

versation et vie dudit Cbampereau, quod manifeste ad hane praesentem epistolam spectat.

16) Surquoy a este resoluz que sus la lettre envoyée de Berne Ion doybge fere responce etc. — 27. Oct.: la responoe a Berne est liBue (ibid.).

17) Diem epistolae natalem ex supra diclis, maxime not.

15, nuUo negotio elicies.

201 1545 OCTOB. 202 serviteurs que pour fermer la bouche aux iniques,

a ce quilz ne prengnent point occasion de dire, que vous aiez este vaincu de leur tentation. Car vous scavez comme il ne leur fault 'pas grant cou-leur pour blasphemer. Or Dieu cou-leur monstrera quil vous a dispose a recevoir encore de plus grans assaultz, si mestier est. Et ce pendant nous fera, la grace de iouir plus long temps de vous a nostre singulière consolation. Quant nous aurons nou-velles de par vous mesmes, elles nous resiouiront encor plus.

Sur ce, Monsieur, après mestre humblement recommande a vostre bonne grace et celle de Ma-damoiselle, et vous avoir présente a tous deux les recommandations dune femme resuscitee, ie supplye nostre bon Dieu de vous avoir tousiours en sa saincte garde, multipliant ses graces en vous iour-nellement a la gloire de son nom. De Genefve ce 26 doctobre.')

Vostre humble frère, serviteur et entier amy, Iehan Calvin.

719.

SULZERUS CALVINO.

Senatus Bemensis et mmistri quid cum Cham-perello egerint. Nova ex Germania de hello Bruns-vicensi.

(Ex antographo Ood. Genev. 112, fol. 97.)

Yiro praestantissimo D. Ioanni Calvino Genevensis ecclesiae antistiti vigilantissimo fratri in Do-mino observandissimo suo.

8. Qui a vobis hue venit minister, ') quid co-ram senatu egerit, quamve causam sui discessus attulerit, non satis mihi constat, quippe qui insciis nobis magistratum adierit, a quo et schedam retulit iubentem specimen capere aliquod doctrinae homi-nis. Quumque per nos interrogaretur quaenam illi ratio constaret suscepti consilii, id respondit tantum, quod videret praesentiam suam paci obstare, idque eo maxime quod festos quosdam dies servandos censeret quos tu velles abrogatos : per caetera autem tecum satis, in dogmatibus saltern, convenire. Mihi,

ut verum fatear, vehementer displieuit propositum hominis, itaque et senatui quo potui studio signifi-cavi, probari nobis non posse quod ageret, nisi ad-ferret quum anteactae vitae turn missionis apud vos honestae testimonium. Verum quid postmodum ma-gistratus censuerit, constare mihi non potuit. Neque omnino ex quoquam, quamlibet studiose sciscitatus, cognovi quidquam de te, praeter id quod scripsi magnopere quaestum esse. Scribere vero per eum ipsum ad te constitueram, nisi me insciente abiisset.

Germanicae res sunt, ut nunquam antehac in ancipiti statu.2) Nam Brunsvicensis adhuc Wolffen-biittel obsidere dicitur exercitu viginti millium bene instructo et feroci, qui et praedabundus fines Lanf-gravii depopulatus est, caedibusque et incendiis aliquot vicos replevit. Galli pecuniis Caesarisqrie consiliis, quamlibet tacitis, haec geri, cordati opi-nantur, et sunt coniecturae permagnae. Dominus autem hactenus adfuit, ne improvisa irruptio peni-tus nostros pessumdaret. Neque enim temerario ausu Lanigravius occurrere voluit, exemplo nimirum Tigurinorum monitus, sed instructo et bene nu-meroso exercitu ad opem ferendam obsessis pro-cessit, et castra iam fere castris adplicuit: id quod certis mercatorum uteris accepimus. Ingenti vero exspectatione erecti sunt omnium per Germaniam animi ad eventum huiusce belli, quern certum est maximarum rerum momentum allaturum esse.

Ecclesias ergo nostras ad preces hortamur et poe-nitentiam: quod et te facere nihil ambigo, uti ad-flictis rebus adsit misericorditer Christus ipse, qui solus verbo sedat maria frementia exitiumque mini-tantia. Vale. Haec cursim ad te scribere libuit.

Salvos iube tuos symmystas. Beatus te salutat.

Bernae 27. Octobr. Anno 1545.

T. Sulcerus.

720.

FARELLUS CALVINO.

Capunculi mors viro christiano digna. Iam ergo de successore cogitandum. Bellum germanicum. Etiam aliorum principum tricae Dei warn provocant.

(Ex antographo Bibliotheoae pastorum Neocomensium, Epp.

Parelli fasc. HI. N. 7.) 718. 1) Pour l'année voyez la note du N. 705.

719. 1) Quin hoc ad Champerettum referendum, de quo plura in praecedentibus, non est quod dubites.

2) N. 713, not. 8 et qui ibi laudantur scriptores, apud quos de pecunia gallica similia leguntw aique hie.

203 EPISTOLAE 720—723 204 Doctissimo et fidissimo pastori ecclesiae

Gene-ven8is Io. Oalvino fratri et collegae quam carissimo Genevae.

S. Hodie octavus agitur dies quod oollega meu8 ') ad Dominum migravit, sub horam decimam noctis: sed impensius rogavit omnes fratres ut se inviseremus. Quod fecimus qui tunc eramus con-gregati. Ecclesiam omnibus diligenter commendavit, ut summo studio in ea laboraremus, iussitque ut hos qui in hao censentur ecclesia ad pacem et con-cordiam invitaremus, et suo etiam nomine eos ro-garemus ut concordiae et paci studerent et sublata ecclesiae restituèrent. Petiit veniam a fratribus non sine magnis suspiriis. Ludovicus2) diaconus nobis retulit quod iusserit flammis tradi ea quae in te scripserat, et de operibus Augustini, quae causa fuerant dissidii, Toluit tuo arbitrio fieri quod tu censeres. Ego paulo antequam migraret ad Domi-num avelli non poteram nee finem loquendi facere.

Operatus fuerat Dominus mire in eo a censura quam tamdiu refugerat. Sed ab ea facta novus est factus, et tarn frequens apud me, ut non parum studiis meis nonnunquam incommodarit, et indies mihi magis coniungebatur et cordatius pergebat in opere Domini. Hie Christus mirum nobis praebuit exemplum misericordiae, et patientiae ac longani-mitatis insigniter hic voluit nos admonitos. Nunc, super collega dispiciendum est. Is rogatus a fratribus Tossanuni8) nominavit. Nescio an toties expetitus a nobis tandem veniet. Christus sua ingenti miseri-cordia nobis adsit. De fratre meo4) nihil audio.

Claudius5) Ambianis erat prima huius mensis. Sed tunc primum appulerat. De Bunsuytiensi6) tyranno existimo te tenere ut ditionem perditam intravit et occupavit praeter arces. Sed Langravius cum exer-citu in tyrannum contendit. Pontifex uxorem Del-phini spuriam pronunciavit. Hoc impellente Caesare

factum putant ut filiam locet Delphino. Sic luditur.

Dignus est orbis, quum verum Deum non agnoscat, hisce larvis ut prematur. Fratres te salvum esse iubent. Salvam etiam cupimus tuam coniugem, Coppum, Galasium, Abelum, et omnes qui ministrant,

720. 1) Capunculus obiit d. 22. Oetob. De cuius ante mor-tem facta cum classi sua reconciliatione vide infra N. 737.

2) N. 683.

3) Quern paulo post Monsbelgardiam rediisse iam supra diximm. De successoris electione diu disceptatum, ut infra videbis.

4) Gaucherio, qui iam libertatem recuperaverat, quod tarnen Neocomi et Genevae nondum innotuerat.

5) Claudius Farel, Guilelmi alter frater, qui a. 1554 castellum Senarclense prope Orbam sibi soluta pecunia redemit {Mem. de Pierrefleur p. 322).

6) sic! De bello Brunsvicensi vide supra.

et oaeteroB pios, ne fratrem praeteream cum Nicolao.

Neocomi 29. Ootobris 1545.

Farellus tuus totus.

721,

CALVINUS VIBETO.

Petit ut causae viduae Gurini prospiciat, eumque ad nuptias invitât.

(Ex autographo Ood. Genev. 106, fol. 86. — Apograph» ex-stant Ionyillaei Cod. I l l « , fol. 30; Turretini Ood. I l l , fol. 70:

Bemense Epp. VII. p. 465; Simleri Vol. 52.)

Optimo fratri meo et fideli servo Domini Iesu Petro Vireto Lausannensis ecclesiae pastori.

Rogavit me Amadea Gurini vidua, ') et serio a me contendit, imo quanto maximo potuit affectu, ut te suo nomine obsecrarem, ne graveris arbitros Bernenses sua causa appellare, eosque rogare ne patiantur mulieri piae et quietae omnique hominum praesidio destitutae molestiam ab homine astuto et improbo de certa possessione exhiberi. Causam eius partim nosti, partim ex Bufo eius genero melius intelliges. Nihil sane aliud video quam quod adversa pars impudenter ipsam fatigando aliquid tali impro-bitate vult ab ea extorquere. Si quis tibi aditus ad iudices pateat, peto abs te, quod tarnen sponte fac-turum te scio, ut piae et honestae mulieri aliquid levamenti afferre studeas. Diem iam tibi condixi et Farello, quo utrumque hie esse oporteat, si digni vobis videmur, qui nuptias nostras2) praesentia vestra honoretis. Vale cum familia et amicis. Do-minus vos conservet.s)

Ioannes Calvinus tuus.

721. 1) N. 713, not. 9; N. 715, not. 5.

2) Quas nuptias instantes dicat nobis non constat. De nuptiis Ant. Calvini (ut volunt qui infra laudantur) cogitari non posse quae iam a. 1542 celebratae fuerant, certissimum.

3) Hanc epistolam Viri docti Turretinus in Cod. I l l et Simlerus ad a. 1542 referunt et quidem mensem Octobrem, quare apud hunc Vol. 52 inserta est. Verum mense Octobre 1542 Farellus apud Metenses versabatur, et Gurinus ipse, quisquis fuerit, adhuc in vivis erat quo tempore ale Metim proficiscebatur (JV. 419), quid quod nuperrime obiisse videtur

(N. 713 I. I.) ita ut viduae res iam pluribus hoc ipso tempore tractari debuerint. Neque serius haec scripta fuit, quam quo tempore earn exaralam hie coniicitnus, quum eo ipso tempore mulier iüa Copo desponsata fuerit (711) imo potius ineunte hoe mense. Si quid videmus nuptiae Mae Copi fuerunt adeo-que haec ep. ante 711 ponenda.

205 1545 OOTOB.—NOVEMB. 206 722,

Dans le document Joannis Calvini opera quae supersunt omnia (Page 112-116)