• Aucun résultat trouvé

307 EPISTOLAE 775—776 308 auxilio futara erat, praesertim pueri qui mihi

Dans le document Joannis Calvini opera quae supersunt omnia (Page 167-185)

con--yivunt. Sed postquam ita vult Dominus, praestabo cum iis qui mihi relicti sunt quod potero. Yalde metuo ne propediem matertera quoque priver, proba muliere, multis iam annis gravata et lecto affixa laterali morbo. (Imo.quum haec iam ad te

scrip-sissem, Dominus probam et sanctam viduam ad se vooavit.) ') Sed quid te frustra detineo recensendis meis calamitatibus? Condonabis meis affectibus quibus abripior. Nam videor mihi aliqua ex parte his malis levatus, quum meas miserias in sinum amicorum effudi, quorum in numéro non arbitror te postremas tenere. Sed de his plus satis. Si quid amplius scire cupis de rebus nostris, hie tabel-larius frater mihi carissimus et mihi convictor plura referet et do statu scholarum nostrarum, de quibus velim te optima quaeque sperare.

Yalde mihi doluit quumintellexi ex postremis tuis Uteris quantopere fueris conturbatus querela Petri tui de Corderio.2) Rem omnem exquisivi di-ligenter, non solum a Corderio, sed a pueris qui testes oculati fuerant et Petri ipsius condiscipulis.

Si rem probe teneres, non iudicares Corderium magna haerere in culpa. Crede mihi Corderium non secus affectum in tuum filium quam in suos ipsius liberos, nisi me valde animus et coniecturae omnes fallunt. Scis qua fide doceat et instituât omnes, praesertim eos qui apud me agunt, quum mea turn maxime tua et atiorum causa a quibus pueri mihi commendati sunt. Te igitur obsecro ut om-nem revellas ex animo sinistram suspicioom-nem, si quam de Corderio conoeperis. Meministi in tuis literis de Gallo quodam, viro bono, qui pridem tibi futurum praedixit, ne spem magnam conciperes fructus quem ex Corderii disciplina et institutione filius tuus esset reportaturus, quod ei suboluisset filium odio aliquo. apud Corderium laborare. Quis-quis ille mali huius testimonii nuncius fuerit, hoc ausim asserere, maximam ab eo irrogatam esse Corderio iniuriam. Nam si id de industria apud te detulerit, ut gravaret virum bonum apud amicum, inique factum est. Sin id sola suspicione motus egerit, nondum didicit caritatem non esse suspica-cem, nee quo candore de viris bonis et doctis iudi-candum est. Te igitur oro, ne facile huiusmodi nunciis fidem adhibeas. Miror sane Corderium istic et apud alios quosdam tarn male audire, quum nihil viderim unquam eo sanctius et innocentius, cuius probitatis et innocentiae tota paene Gallia,

praeser-775. 1) JSaec JRuetfchius in parenthesi textui inseruit. Nos suspicamur esse post-scriptum in margine additum.

2) Wattevillanus Corderii fama permotus qui anno su-periore Neoeomo Lausannam vocatus fuerat (2V. 697. 724) filium suum Petrum eius scholae tradiderat, simul in Vireti familia alendum.

tim rero acaderaia Parisiensis et Burdigalensis testis est,3) adeo de eius doctrina fide et probitate bene persuasa, ut hune prae reliquis omnibus op-tent, qui hominis mores et eruditionem probe ex-plorata habent. Qui fit igitur ut apud nos adeo vilescat? Âut ipse immutatus est, aut nostri homi-nes reliquis sunt morosiores. Eundem vero semper esse qui fuit, audio ab iis qui longa vitae consue-tudine hominis ingenium perspectum habent. Haec scribo ad te famikarius quod sciam eum tibi esse amicissimum, qtiodque eius partes strenue sustinue-ris adversus eos qui hominem calumniantur, ne te posthac instituti poeniteat, desinasque facere quod hactenus fecisti. Nam dum hominis nomini consu-l s , non unius Corderii consuconsu-lis honori et commodis sed bonis studiis.

Quod autem suspicaris Corderium forte tuo filio infensum, quod ei non commiseris educandum, hoc habe persuasum, Corderium non id tulisse iniquiore animo quam ego, quod me iudicäris tibi tarn ami-cum et dignum cuius disciplinae domesticae optimi parentis optimae spei filius commendaretur. At obiicies: qui fit ergo ut tarn maie de filio mereatur, velut pristinorum meorum in se beneficiorum penitus immemor? Disciplina est scholastica qua in filium usus est, non iniuria: neque dubito quin idem ac-turus fuerit in suum ipsius filium si quid ei taie contigisset. Nullum crimen tuus Petrus dedecore dignum admiserat, nee id voluit Corderius signifi-catum. Legem aliquam suis indixerat discipulis non molestam nec tyrannicam. Forte nonnihil pec-carunt in earn legem aliquot discipuli, inter quos Pekus fuit. Iussi sunt sedere paulo humilius reli-quis ad breve temporis momentum, idque animo minime malo. Non erat ergo quod Petrus id tarn sinistre interpretaretur et te literis protinus com-moveret, quasi gravissima fuisset affectus iniuria.

Nisi aliquid iuris praeeeptoribus in diseipulos per-mittatur, euiuseunque sint fortunae, quis cordatus homo eo munere fungi sustinebit? Quamobrem te iterum oro ne qua hanc ob caus'am molestia afficia- . ris. Si quis parum fausta nunciavit de spe futuri profectus qui ex schola Corderii ad filium rediturus est, etsi parum nobis testibus credis qui quotidie eius faeimus periculum, spero fore ut, ubi redierit ad te filius, re ipsa ac ipso experimento discas quam fidüs ac diligens füerit praeeeptor. Proinde optima quae-que sperato, nec te tua spes fallet. Ignosces mihi si liberius et familiarius tecum ago. Id enim mihi licere apud te puto, fretus tua humanitate et ami-citia, quae me impellit ut hoc adhuc unum adiiciam, scilicet ut te moneam, sicut amicum decet, ne sic

3) Parisiis in collegia de la Marche ipsius Calvini praeeeptor fuerat. Parisiis Burdigalam inde Genevam trans-ierat.

309 1546 MART. 310 assuefacias filium ut facile de praeceptoribus apud

te conqueratur aut eos incuset, aut ne facile mo-vearis huiusmodi querelis. Scis enim quam infirma et imprudens sit ea aetas, quae seniorum prudentia regenda est. Lacedaemoniis mos erat ut si eorum liberi apud parentes conquererentur quod ab aliis castigati essent, ut denuo a parentibus castigaren-tur, quod persuasum haberent, suos liberos ab aliis diligi haud secus ac si omnibus communes essent.

Si nobis negotium esset cum tyranuis, merito me-tueremus liberis nostris: 6ed a cliristianis praecep-toribus christiana omnia sunt nobis exspectanda.

Ego alios meo pede metior. Orede mihi : ego ma-gis sum de alienis quam de meis sollicitas et indul-gentior in alios quam in meos. Novi praeterea quam molestum sit cordato viro huiusmodi querelis fatigari. Haec ideo scribo quod metuam ne Cor-derii animum huiusmodi scriptis Petrus a se alienet, quern hactenus semper habuit amicissimum et vere patronum. Nam omnes homines sumus, nihilque gravius homini accidere potest quam quum probra sustinet ubi laudem se assequuturum sperabat, et quum sua officia videt non aequis animis excipi.

Nisi valde fallor, tuus Petrus innocentissimus est et optimae indolis, sed memineris eum puerum et iu-venem esse. Quamvis enim ego candide omnia interpreter, non possum tarnen eum omni culpa li-berare, quod me inscio ista ad te scripserit. Nam prius eum monueram ut, si quid in ludo aut domi iniquius in eum ageretur, id mihi significaret. Quod si faceret, me receperam omnia optima fide cnratu-rum quae in rem ipsius futura iudicarem. Id vero hactenus non praestitit. An de me aut de meis questus sit nescio. Rem mihi faceret gratissimam si me moneret. Multa enim domi fieri possunt quae ipse ignorem. Porro, quod ad Corderium attinet, ita monui, ut monita non dubitem profutura, sicque ea temperavi, ut nihil de paterno suo in tuum filium affectu remisisse videatur. Eum igitur persuade tibi amicum et filio tuo patrem, quod tibi de me quoque persuasum esse velim. lam secundum ve-niam precatus sum, quod tertium facio, ut condones, si quid forte mea te libertate offenderim, et si ni-mium tua abusus videri queam amicitia et familia-ritate. Vale, felix in Domino, qui te no-bis diu servet incolumem. Lausannae 8. Martii

1546.

Tuus, si suus est, Petrus Viretus.

776.

P A R E L L U S OALYINO.

Pergit in enarrandis iis quae de accersendo Li-berteto tarn Neocomi quam alibi gesta fuerunt et Cal-vinum invitât ut ipse adsit quando novus pastor mu-ms adibit.

(Ex autographo Bibl. pastornm Neocomensium. Epp. Farelli fasoie. i n . N. 10.)

Doctissimo et insigniter piô pastori ecclesiae Genevensis Io. Calvino fratri et symmystae quam carissimo

Genevae.

S. Qui istic fuerunt fratres ') narrarunt quam humaniter cum eis egeris, quibus officiis et supra quam possent referre modis omnibus contenderis eos excipere, et tecum alii fratres, ac iusserunt ut eo-rum nomine tibi et caeteris gratias agerem. Doces nos tuo exemplo quid praestare aliis debeamus.

Nee satis fuit quod ita egeris domi, nisi ad coe-tum2) venires et causam nostram adiuvàres, ut fé-liciter illic transigeretur, ut contigit benignitate Domini. Hue appulerunt Veneris3) sub vesperam, efc literas Ghristophori dederunt praefecto, qui nescio quid attulit de eo qui constitutes fuerat Albonae, quasi Comes Grueranus effecisset ut omnia inversa fuissent, subindicans nobis non secus eventurum, dixitquo post lectas literas ut eas redderent quatuor reipublicae praesidibus. Quibus quum datae fuis-sent, et hi adiissent praefectum et petiissent u t praefectus scriberet ut in electione conclusum fue-r a t , is fue-respondit opofue-rtefue-re pfue-rius audifue-re Chfue-ristopho- Christopho-rum, et si populo esset gratus tuno rogarent Ber-nenses. Sed tandem admonitus praefectus voluit ut quatuor cogèrent senatum et illos quos quadra-ginta vocant, ut hac via, si quid posset impediri, fieret. At pauci refragati fuerunt, alii censuerunt scribendum ad Bernenses. Praefectus, ubi videt per alios nihil posse, assentitur. Heri ergo missae fuerunt Bernam literae, et hodie fratres qui istic fuerunt concesserunt Bernam. Speramus Dominum nobis benigne adfuturum. Tononiensis decanus cum altero fratre profectus eo fuit. Si Christus fecerit nos voti compotes, quam esset gratum omni-bus fratribu8 te hic esse! Viretum etiam cupiunt, imo etiam ipsum Tussanum, et altero die impositio-n s maimpositio-nuum, imo ipso die, coetus haberetur ac

776. 1) delegati a Classe Neocomensi Tononium missi ad Libertetum (N. 773, not. 7).

2) classis Neocomensis.

3) 5. Martii.

20*

311 EPISTOLi tractaretur de iis quae faciunt ad Christi gloriam

et ecclesiae aedificationem. Quae ideo ad te iam 8cripsi et iternm ecribo, ut apud te délibères, imo ut te appares ut cum Vireto et Christophoro veuias, et id ita fiat ut die Mereurii actio perfici hic posait, ne, si die dominico fiat, fratres non possint adesse.

Tolumen quod ad te misi pro Uteris, ut tibi

pla-«uerit, non invitus rescirem, si tarn tibi arriserit quam mihi, non potest aliquid molestius pari nee videri. Iusseram serio tabellarium ut te admone.-ret, alteri ut legendas dares, idque horis, si quae tibi sint, quibus non te immergis quam maximis curie. Si ita feceris non adeo me poenitet, modo per eum qui legerit me admonitum eures eorum, ut multa sunt, quae addecet maiori cura et puritate traetare. Quis enim ad tarn saneta satis idoneus?

Quae de nepotibus ac Erasmo scripsisti effecerunt ut, quod faciebam non adeo eunetanter, importunius urgerem. Unde factum est ut,- dum fessus labore et concionibus diei dominici quiescerem, fratria sol-vente navi quae Iverdunum petebat iussit nepotes ascendere, ut inde opera Zébedaei ad Iacobum Gal-ium,*) et illinc istuc ad Erasmum mittantur. Hie vides quam prudenter omnia apud me fiant. Si istuc venerint priusquam Caspar,5) qui eos sequu-turus est, veniat, Erasmus eos excipiet ac curabit, non ut meriti sumus, sed ut nos amat in Domino.

Non frustra eos exceperit, etiam ubi praeter labo-rem aliud non haberet. Met demum aliquid vo-lonte Domino. Ut tua fratrum meorum exspeetatio (non dubito) tibi longa et gravis est, ita et nobis supra modum. Dominus eos quam citissime nobis reddat in usum suae ecclesiae et familiae ipsorum.

Vale, mea anima, et iube tuam coniugem salvere, quam tibi Dominus servet incolumem tecum quam diutissime. Collegas omnes cum piis senatoribus opto salvere. Nostri te omnes salvum cupiunt, et ' praeeipue quatuor hi quibus quater et amplius

op-tas a Deo benedici. Neocomi 9. Martii 1546.

Farellus tuus totus.

777.

FAKELLUS CAL VINO.

Negotium de novo ministro accersendo féliciter procéda et Bernae omnia ex voto impetrata sunt.

E 776—779 312

(Ex eadem Bibliotheoa ao praeoedens, eodem faseioolo N. 11.

Ipsa epistola ab amannense scripta. Snbsoriptdo Farelli mann addita.)

Doctissimo et non minus pio pastori ecclesiae Genevensis Io. Galvino fratri et amico quam caris-simo

Genevae.

S. Christus absolvat quae tarn mirifice post tot contradiotiones et supra omnem spem ad exitum laetiorem perduxit. Qui fuerunt ietic et Tonnonii egerunt fratres Bernam petierunt, et quamvis con-sul Vattevülanus illic non esset, tarnen ut nobis fuit auxilio hio,l) ut via aperiretur prospioiendi huie ecclesiae (siquidem prae caeteris hie laboravit) ita et illic dum esset verbis, et dum abesset Uteris egit ut facilius omnia expediri potuerint. Sulcerus, quum audiret a nostris quid tu et collegae tui egis-ses istic, et demum ut interfuisegis-ses coetui et causam adiuvisses, mire commendans laetus causam fratrum egit in senatu. Impetrata omnia2) et nobis et classi Tononiensi. Scriptae hue ad praefeotum et sena-tum literae fuerunt. Quid dicatur de me, et aUa quae te volo scire ex \tabéttario~] 8) audies. Vellem bonos viros, quorum iudicium magis probo, in us quae dicunt mihi déesse, quam in caeteris quae mihi tribuunt maiore mecum agerent caritate.4) Verum uteunque res habeat, Dominum laudo quod vel hac via mei me admonet. Sane minor sum quam qui minimam possim provinciam in ecclesia Domini curare. Spero misericordia Dei futurum ut quae mihi desunt Çhristqphorus abunde resarciat.

Ad quern propediem nostri mittent ex senatu ali-quem a quo hue deducatur. Hoc non tantum peto abs te, imo fratres omnes, ut si fieri possit intersis, quod saepius petii. Vvretum quoque cupimus ad-esse. Pluribus tecum non agam quum per otium non liceat, et hic pro Uteris tibi abunde satisfacere possit. Vale cum coniuge et istius Iudith, fratre et socero ipsius tuisque omnibus, praecipue coll[e$ns], quos opto salvere, et pios omnes. Te nostri salu-tant. Neocomi 13. Martii 1546.

Farellus tuus totus.

777. 1) N. 771 seqq.

2) die 10. Martii, missio Liberteti et confirmatio novi ministri Tonnoniensis (Welsch Missivb.).

3) deficit charta.

4) Patet fuisse Neocomi qui occasione huius electionis de Farello ita loquerentur ut méliore aliquo iam opus esse dicerent, sive pastore sive oratore.

4) Le Coq, ministrum Morgiensem.

5) N. 759 not. 7.

313 1546 MART. 314 778,

DIAZIUS CALVINO.

Iterum eum hortatur ut ad Dryandrum scribat qui amicorum solatio indiget ob ea quae in patria contra ipsum inimiei moliuntur.

(Ex autographo Cod. Gothani 405, fol. 79.)

Clarissimo viro D. Iohanni Calvino etc.

S. P. in Christo. Ex uteris D. Falesii, sicut ille ex tuis solet, intelliges, vir olarissime, omnia quae apud nos gerantur, ') quantum quidem ex multorum Uteris accipere potui. Te tarnen vehe-menter rogatum velim, ut ad nostrum Dryandrum 2) scribere velis, cuius literas ad te mitto, sed iam diu datas. Yix enim possis credere in quanto moerore, in quanta a^imi anxietate et perturbatione sit con-stitute. Intellexit enim nuper a suis, ilium 0.

exomologistam3) tarn aegre tulisse ipsius in Ger-maniam reditum, ut non modo curet confiscanda, si quae a parentibus haereditario iure sperat, verum etiam contra omne divinum et humanuni ius in-signi aliqua infamia graves seniores ac innocentissi-mos parentes afficere. Atque, ut haec vitet, cogi quodammodo in Italiam ire, quasi illic tutus esse possit. Ego do operam ex consilio D. Buceri ut Nurembergam ambo conveniamus de his ac aliis acturi inter nos. Dissuadebo, sicut iam et Uteris feci, ne id tentet, nisi velit sese apertissimo peri-culo exponere et sese contaminare idololatriis etc.

Te iterum atque iterum oro, ut et solari et, ut op-time nosti, consulere fratri in hoc discrimine ver-santi per Christum velis, et fratri tui studiosissimo, et qui multum in ecclesia suo tempore, si vixerit, poterit. Ad me vero scribes quum per tuas iustissi-mas et gravissiiustissi-mas occupationes licuerit. Neque enim tuis privari uteris velim, quae tanto mihi sunt gra-tiores quanto te, ut par est et debeo, summe observo ac diligo. Ubique habes tui studiosos. Te salutat hospes meus D. licentiatus Adam Éartolomeus, vir pius et doctus, a consiliis illustrissimi et christia-nissimi principis Ottonis utriusque Bavariae ducis, qui et illius est concionator, omnibusque conciona-toribus istius ducatus praeest. Nomine meo salu-tabis uxorem tuam carissimam et filiam Iudit, fra-trem Antonwm et D. de Fer*) et ipsius domum

778. 1) Vide omnino quae annotavimus ad N. 765.

2) ibidem in post-scripto.

3) Fortassis inquisitorem aliquem Hispanum.

4) Sine dubio Antonii Calvini socerum Nicolaum, qui alibi Le Fert audit. Caeterum De Fer nomen est gentis ali-cuius Genevensis, ali-cuius tarnen membrum nullum Mo saeculo producit Galiffe, Not. gén. I. 160.

totam, reliquosque fratres et notos et nominatim Magnificum*) et eius uxorem. Bene vale, vir clä-rissime, in Christo: quem precor ut te diutissime servet ad ecclesiae protectionem et aedificationem.

Neuburgi Danubii6) 13. Marcii 46.

Tibi ex animo perpetuo devinctissimus I. Dzs.

779.

FARELLUS CALYINO.

Libertetus iam adducendus propediem munus auspicabitur, ubi Calvinus quoque ut Neocomi adsit cum Vireto iterum rogat. Significat nebulonum quo-rundam petulantiam Genevensium famae potius quam securitati infestam.

(Ex autographo Bibl. pastorum Neooomensium. Epp. Parelli fascio. HI. N. 12.)

Doctissimo et non minus pio Ioanni Calvino pastori Genevensi fratri et symmystae quam caris-simo

Genevae.

S. Vereor ne te obtundam meis Uteris quibus toties idem inculco, et quod tibi non minus est cordi quam mihi: sed quumhunc sperem istac trans-iturum ut Christophorum adducat, volui per eum te rursus rogare ut, si fieri possit, die Martis 23 huius adsis, et si prius id potes indicare Vireto, ut ipse quoque adsit facito, et Dominum precare ut sanctum successum det, nosque omnes ita agat ut nihil fiat neque dicatur quod aedificationi ecclesia-rum non conducat plurimum. Senatus non videtur male affectus. Unus est qui omnia impedire cona-tur, ita tarnen ut non videatur aliquid mali egisse, sed in alios culpa omnis transferatur. TJbi apertis cogitur cedere rationibus assentiri videtur et com-mendare meliora, et demum poenitentia ducitur.

Ideo invocandus nobis est Dominus ut ita nos suo spiritu regat, ne quid nos Satanas per suos impediat quod sit e re ecclesiae. Arbitror Casparem tecum

5) Laur. Maigret, Calvini fautor et vindex, maxime postea in causa contra Perrinum agenda.

6) Oppidum Ottonis Palatini undecim supra Batisbo-nam milliaribus ad Danubium situm. Eo Diazius se contule-rat ut cuiusdam libri Buceriani (de vera et falsa coenae do-minicae administratione altera adv. Barth. Latomum responsio) quem ille typographo Neoburgensi miserat ewcudendum, emen-dationi praetsset. (Sleid. II. 437.)

315 EPISTOLAE 779—783 316 fusius egisse, ut pluribus non sit opus. Unum est

quod istic puto rescirio portere. Oompotores Prioris Mortuae aquae, *) qui fuit aliquamdiu istic in vin-culis ob aes quod pater conflaverat, inviserunt ante dies aliquot insanum ilium Priorem ut ebrietati in-dulgerent: quod dum fachint nebulones iactant se provinciam habere legendi milites,2) vocant multos qui nomina dant, et recipiunt se venturos Genevam ut sint praesidio. Hoc quum palam sit actum mo*

vit (ne dubita) non paucos quod ex pontificiis Ge-neva viros sibi quaerat. Tu pro tua prudentia effi-cere poteris ut eiusmodi cogantur in ordinem, et ut ii qui offendebantur intelligant, nihil minus cura-tum fuisse quam qüod accura-tum fuit nomine urbis.

Vale bene, et tecum tui omnes, praecipue qui mi-nistrant in verbo. Neocomi 15. Martii 1546.

Farellus tuus totus.

780.

GALLASIUS FALLESIO.

Epistdla dedicatoria praemissa versioni latinae opusculorum Calvini adversus Anabaptistas et IÂber-tmos.

Descripsimus cam in Prolegomenis Vol. VII. pag. 26. Data est Idibns Martiis 1545 et incipit a verbis : Quae rationes

Gal-vinum impulerint.)

781.

OALVINÜS THEODORO.

Agit maxime de suis .in articuîo de coma eluci-dando editis variis lucuhrationïbus et concordiam cum Luthero et Turicensibus si fieri possit ineundam votis suis prosequitur. Addit quaedam politica.

779. 1) Aiguës Mortes oppidum est olim celébrius quam nunc

779. 1) Aiguës Mortes oppidum est olim celébrius quam nunc

Dans le document Joannis Calvini opera quae supersunt omnia (Page 167-185)