• Aucun résultat trouvé

Tacite, Annales XV

N/A
N/A
Protected

Academic year: 2022

Partager "Tacite, Annales XV"

Copied!
2
0
0

Texte intégral

(1)

Tacite, Annales XV

L’incendie de Rome

[15,38]1 Sequitur clades, forte an dolo principis incertum (nam utrumque auctores prodidere), sed omnibus quae huic urbi per uiolentiam ignium acciderunt, grauior atque atrocior. 2.Initium in ea parte circi ortum quae Palatino Caelioque montibus contigua est, ubi per tabernas quibus id mercimonium inerat quo flamma alitur, simul coeptus ignis et statim ualidus ac uento citus longitudinem circi conripuit.3. Neque enim domus munimentis saeptae uel templa muris cincta aut quid aliud morae

interiacebat. 4.Impetu peruagatum incendium plana primum, deinde in edita adsurgens et rursus inferiora populando anteiit remedia uelocitate mali et obnoxia urbe artis itineribus hucque et illuc flexis atque enoribus uicis, qualis uetus Roman fuit. 5. Ad hoc lamenta pauentium feminarum, fessa aetate aut rudis pueritiae {aetas}, quique sibi quique aliis consulebat, dum trahunt inualidos aut opperiuntur, pars mora, pars festinans, cuncta impediebant. 6. Et saepe, dum in tergum respectant, lateribus aut fronte

circumueniebantur, uel si in proxima euaserant, illis quoque igni correptis, etiam quae longinqua crediderant in eodem casu reperiebant.7. Postremo quid uitarent quid peterent ambigui, complere uias, sterni per agros; quidam amissis omnibus fortunis, diurni quoque uictus, alii caritate suorum, quos eripere nequiuerant, quamuis patente effugio interiere.8. Nec quisquam defendere audebat, crebris multorum minis restinguere prohibentium, et quia alii palam facies iaciebant atque esse sibi auctorem

uociferabantur, siue ut raptus licentius exercerent seu iussu.

Références

Documents relatifs

[r]

Plenary speakers: Christian Budnik, Julien Dutant, Ingrid Vendrell Ferran, Akiko Frischhut, Reto Givel, Juliette. Gloor, Nora Kreft, Christian Seidel, Ivo Walliman,

Auctor nominis eius, Christus, Tiberio imperitante, per procuratorem Pontium Pilatum supplicio adfectus erat; repressaque in praesens exitiablilis superstitio rursum erumpebat, non

On constate ensuite que les deux algorithmes étudiés ne sont pas optimaux puisqu’il existe des exemples pour lesquels ils ne renvoient pas la suite optimale de multiplications

Outre les questions de cours, ce sujet contient dans les parties I à IV des questions classiques sur les matrices nilpotentes (comme la somme de deux matrices nilpotentes qui

Ce roman est aussi, comme l’indique le sous- titre une « biographie imaginaire de Claude Simon » reprenant un certain nombre de faits biographiques attestés

C’est dans cet esprit que la FSU et le SNES participent au collectif pour un audit citoyen de la dette publique (www.audit- citoyen.org) avec l’objectif de créer un débat public le

«Nunca fui um leitor regular do «Charlie Hebdo», mas reconheço a genialidade do seu traço e, embora nem sempre concordando com a crueldade crítica que utilizava,