• Aucun résultat trouvé

Maturité gymnasiale Session 2015 EXAMEN DE L’OPTION SPECIFIQUE LATIN

N/A
N/A
Protected

Academic year: 2022

Partager "Maturité gymnasiale Session 2015 EXAMEN DE L’OPTION SPECIFIQUE LATIN"

Copied!
1
0
0

Texte intégral

(1)

Maturité gymnasiale Session 2015

EXAMEN DE L’OPTION SPECIFIQUE LATIN

Durée : 3 heures

Matériel autorisé : dictionnaire latin-français Gaffiot abrégé, dictionnaire français Petit-Robert (mis à disposition par l’école) et manuel LATIN 3e (exemplaire personnel de l’élève)

L’excès de vin pousse à la démesure

Dans cette lettre, Sénèque incite son ami Lucilius à réfléchir aux méfaits engendrés par l’ébriété.

1

5

10

15

20

Dic quam turpe sit plus sibi ingerere quam capiat et stomachi sui non nosse mensuram, quam multa ebrii faciant quibus sobrii erubescant, nihil aliud esse ebrietatem quam uoluntariam insaniam !

Refer Alexandri Macedonis exemplum, qui Clitum carissimum sibi ac fidelissimum inter epulas transfodit et intellecto facinore mori uoluit, certe debuit. Omne uitium ebrietas et incendit et detegit, obstantem malis conatibus uerecundiam remouet. Ubi possedit animum nimia uis uini, quidquid mali latebat emergit. Crescit insolenti superbia, crudelitas saeuo, malignitas liuido; omne uitium laxatur et prodit. Adice illam ignorationem sui, dubia et parum explanata uerba, incertos oculos, gradum errantem, uertiginem capitis, tecta ipsa mobilia uelut aliquo turbine circumagente totam domum, stomachi tormenta, cum efferuescit merum ac uiscera ipsa distendit. Cogita quas clades ediderit publica ebrietas: haec acerrimas gentes bellicosasque hostibus tradidit, haec multorum annorum pertinaci bello defensa moenia patefecit, haec inuictos acie mero domuit.

M. Antonium, magnum uirum et ingenii nobilis, quae alia res perdidit et in externos mores ac uitia non Romana traiecit quam ebrietas nec minor uino Cleopatrae amor?

Haec illum res hostem rei publicae, haec hostibus suis inparem reddidit; haec crudelem fecit, cum capita principum ciuitatis cenanti referrentur, cum inter apparatissimas epulas luxusque regales ora ac manus proscriptorum recognosceret, cum uino grauis sitiret tamen sanguinem. Intolerabile erat quod ebrius fiebat cum haec faceret: quanto intolerabilius quod haec in ipsa ebrietate faciebat! Fere uinolentiam crudelitas sequitur;

uitiatur enim exasperaturque sanitas mentis.

Sen. Luc. 10, 83 (coupures)

Vocabulaire : sur la feuille annexe

Références

Documents relatifs

Homerum Colophonii 12 civem esse dicunt suum, Chii 13 suum vindicant, Salaminii 14 repetunt, Smyrnaei 15 vero suum esse confirmant (itaque etiam delubrum ejus

Omnia vitia contra naturam pugnant, omnia debitum ordinem deserunt 22 : hoc est luxuriae propositum 23 gaudere perversis nec tantum discedere a recto sed quam longissime 24

Sulpicius Gallus, cum legatus noster esset anno fere ante quam consul est declaratus, haud dubitavit postridie palam 4 in castris docere nullum esse prodigium 5 , idque

A noter que l’activité d’une source radioactive se mesure en Bequerel (abrégé Bq).. a) Déterminer l’allongement Δl de ce ressort à l’équilibre, la force exercée

[r]

Pondération : 3 points alloués à chaque question, 1 à la qualité de la langue Merci de faire une marge

Pondération : 3 points alloués à chaque question, 1 à la qualité de la langue Merci de faire une marge à droite. La Grèce antque, la Renaissance et l'époque contemporaine ont

Pour construire votre rédaction, voici une liste d’éléments, parmi lesquels vous choisirez ceux qui vous semblent les plus pertinents en fonction des œuvres. Il ne s’agit pas